De acerbis disputationibus inter doctos habentibus (I)

Compluti 1524

        Anno 1524 Franciscus Lopez de Villalobos Glossam Litteralem in Plinii proemium et in Naturalis Historiae librum secundum in lucem edidit atque lectori epistulam composuit, in qua declaravit Nicolaum Perotum, Sipontinum praesulem, uirum quidem multiplicis doctrinae, in litteris Latinis atque Graecis promptum, totum proemium Plinii primum exposuisse; deinde autem Cornelium Vitellium quasdam expositionis Sipontini partes aliquantulum iracunde corrigere professum esse. Huius rixae testimonium fuit Franciscus Patricius Senensis (1413-1492), utpote qui EPIGRAMMA de hac acerba disputatione composuerit. 
     Ex Lesliae F. Smith editione (1968: 121-122) ipsa epigramma exscripsi, cuius verbum, quo versus 5 incipit, typis Graecis posui, sicut Johannes Ludovicus Charlet (2003: 184) edidit. More hodierno quoque interpunxi. Ecce vobis, candidi lectores et fideles lectrices, epigramma:

Imago sumpta hinc.

     Ad Perotum antistitem Sipontinum [1429-1480] et Cornelium Bononium [Vitelli (c. 1450-c. 1525)] certantes inter se de epistola Plinii ad Titum Vespasianum 

Observent docti doctos, venerentur, honorent.
     Postulat hoc Phoebus Pieridumque chorus.
Iungat amicitiam virtus pallorque Minervae,
     Mulceat officiis ac pietate pari.
 Ἐγκυκλοπαιδείαν dicemus Pythagoream,                   5
     Namque mathematicis notior esse solet.
Nos doctrinae orbem facimus disquirere verum
     Ac virtute frui, tum decus omne sequi,
Laedere nec quemquam factis dictisve protervis.
     Pacis amatorem nam decet esse virum.                      10
Obtrectare nefas, verbisve incessere quemquam,
     Nam male pro dictis pessima verba cadunt.
Secreto loquitur si Plinius, omnia vultis 
     Pandere? Sed nocuit garrula lingua seni.
Illius obscure si lusit epistola, vestras                             15
     Virtutes vultis commaculare probris?
Alter in alterius iactat convicia mentem,
     Quisque sui famam vindicat ingenii.
Solvere sed tanti est aliena aenigmata vobis?
    At laus Oedipodi convenit ista magis.                         20
Anthermum Hipponax quod amaris strinxit iambis
    Causa subest. Turpem sculpserat ille prius
Et dedit effigiem cunctis spectare cinaedis,
     Notior ut vatis rursus imago foret.
Si gener infidum transfixit felle Lycamben,                     25
     Abnuerat thalami foedus et ille sui.
Vos igitur, clari Graia Latiaque Camoena,
     Desinite his odiis sollicitare animos,
Absistat stomachi fastus, deferveat ira,
     Absit et ambitio prorsus et invidia.                             30
Sumite fraternam mentem, certate benignis
     Officiis, crescat conciliatus amor.
Tertius accedam vobis. Nam Palladis artes
     Connectunt sanctae foedus amicitiae.


       Alio die Cornelii illius Vitelli expositionem iracundam in Perotum rimabor.
                                
Bibliographia selecta:
* Hispanica versio evolvere licet hac in Salis Musarum pagina, sub inscriotione c.t."Patrizio de Siena (Español 2022)".
   

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria