De sale prudentiae
Amicus noster Iarcius Gadirus, vir ingeniosus et urbanus sale prudentiae praeditus, 'Conspectum adumbratum ac perficiendum de litteris Latinis omnis aevi" parat. Opus hoc mirum et utilissimum est, utpote quod nihil simile exstat pervestigatoribus et studiosis Latinae linguae.
Hodie enim Ioannis Audoeni, qui 'Martialis Redivivus' sive 'Anglus' vocitatus est, Epigramma de dicacitate et prudentia denuo legi et eius recordata sum:
VII 119 Dicacitas et prudentiaIngeniosus at imprudens est absque cibo sal.
Doctus inurbanus quid? Cibus absque sale.
Salve plurimum, Sandra humanissima!
ResponderEliminarConspectum litterarum Latinarum omnis aevi parare pergo idque edendum statui hoc situ retiali: https://es.scribd.com/document/387400700/Conspectus-litter%C4%81rum-Lat%C4%ABn%C4%81rum-ab-ant%C4%ABqu%C4%ABs-temporibus-ad-nostram-novissimam-aetatem
Quem quidem conspectum altera ex pagina summovendum statui, utpote quae, nisi toto, ut aiunt, caelo fallor, commentationibus atque dissertationibus academicis destinata esse videatur.
Vale pancratice!
Iarcius tuus
Erras quidem toto caelo, optime Josephe, nam conspectus quem paras, bono usui est omnibus studiosis Litterarum Latinarum.
ResponderEliminarValeas quoque tu pancratice atque athletice!