Quo modo sal conficitur ex aqua marina?
Hos dies aestivos atque otiosos, quibus de sale multa et cogito et scribo acroasim academicam parans, locum offendi studium meum excitantem a clarissimo Georgio Agricola scriptum in libro De re metallica (Basileae 1556: 439-441), ubi ipse describit quomodo sal ex aqua marina in salinis conficiatur. Placuerunt enim mihi Agricolae verba per imagines illustrata, quae vobis quoque offero ex lexico Forcelliniano explicata:
[Congregatio aquarum salsi saporis, pontus (Gr. θάλασσα. Hisp. 'Mar')]
B. Stagnum.
[Aqua e mari aut flumine exundans et quiescens, lacus sive natura sive arte confectus (gr. λίμνη. Hisp. 'Lago', Gad. 'Estero')].
C. Septum.
[Vel saeptum. Locus munitus, et quocumque saepimento vallatus et clausus, cujusmodi sunt stabula, ovilia, vivaria etc. (Gr. φράγμα. Hisp. Cerca. Gad. ¿'Largadero?'. ¿'Lucio'?)].
D. Incilia.
[Locus depressus ad latus fluminum, aquae derivandae causa ( Gr. διωρυγή, ἀμάρα. Hisp. Canales. Acequias. Gad. ¿'Vueltas de retenida y de periquillo'. 'Tajerías`?)]
E. Salinae. [Locus est, in quo sal paratur (Gr. ἁλοπήγια, ἁλικαί. Hisp. Salinas. Gad. ¿'Tajos'?)]
F. Rastrum.
[Instrumentum rusticum dentatum, ferreum plerumque, interdum ligneum (Gr. δίκελλα, ξύστρον. Hisp. 'Rastrillo')]
G. Batillum
[Instrumentum ferreum ad palae similitudinem (Gr. σπαθὴ? Hisp. 'Pala'].
"Sal ex aqua marina hoc modo conficitur: qua parte mare ad litus stagnauerit et ampla fuerit ac æquata campi planicies, in quam marini fluctus non infunduntur, ea uel tria uel quatuor uel quinque uel sex incilia fiunt, lata pedes sex, alta duodecim, longa sexcentos uel longiora, si planicies illa se extendit in longius spacium, eorum unum ab altero distat ad pedes ducentos.
Rursus inter ea fiunt tria incilia transuersa, quin fossa principalis sic agitur, ut aquas e stagno haustas infundere possit in incilia atque hæc in salinas, quibus inter incilia planicies plena est. Salinæ autem sunt areæ ad modicam altitudinem depressæ, circa quas terræ ex eis, cum deprimerentur, effossæ uel cum purgarentur, extractæ, aggerantur, atque etiam inter areas fiunt aggeres pedem alti, qui retinent aquas in eas immissas.
Incilia habent ora, per quæ aquas primæ quæque areæ recipiunt. Areæ quoque habent ora, per quæ aquæ rursus ex alijs in alias permanant. Præcipitur autem libramento, ut aquæ ex area in aream influere et eam replere possint. His omnibus recte et ordine factis, septo recluso aperitur os stagni, quod aquas marinas cum aqua pluuia uel fluuiali permistas continet ac omnia incilia complentur.
Deinde aperitur os primæ cuiusque areæ, quæ reliquas talibus aquis replet, hæ cum sale, in quem densantur, totas areas incrustauerint, ipsæ denuo ab omnibus rebus terrenis purgantur, tum rursus prima quæque area incili proxima repletur istiusmodi aquis, quæ relinquuntur, donec plurimis earum partibus tenuibus, ardore solis in halitum conuersis et dissipatis aliquantum crassescant; mox aperto ore ex ea emittuntur in secundam, ubi cum certo temporis spacio manserint, eius quoque os aperitur, ut in tertiam aream influant, in qua tandem totæ spissantur in salem. Areæ uero iterum atque iterum, sale exempto, marinis aquis complentur. Verum sal rastris ligneis corradetur, batillis eiicitur".
_____________
* Imaginem superiorem partes, in quibus antiquae salinae sinus maris Gaditani dividuntur, illustrantem sumpsi ex libro c.t. "De magistris salis" pag. 69 (Hispanice 'Maestros de la sal'), Gadibus in lucem anno 2015 edito.

Comentarios
Publicar un comentario