Fides
Inter virtutes Romanas omnes praecipuam esse existimo fidem, quae una cum virtutibus eis, quae liberalitas beneficentia iustitia sunt, pertinet, ut Ciceronis opinio fert, 'ad mansuetudines morum ac facilitatem' atque, Valerio Maximo teste, 'certissimum salutis humanae
pignus' est.
Fidei autem vis mutata esse videtur decursu temporum ad linguam meam maternam perventorum, quoniam hodie vox haec apud nos sensum religiosum (ad Deum videlicet relata) vel amatorium (ad conjugem scilicet pertinens) maxime prae se fert. Qua de causa cum sermone Latino utor, mihi juvat nomen usurpare Cassandrae Fidelis, sicut femina illa Veneta litteris clarissima, utpote quae fidem tanti faciam humanam et ipsa fidelissima fore spero non tantum erga Deos aut conjugem, sed maxime erga viros mulieresque sodales et necessarios et amicos et concives.
Marcus Tullius in secundo libro De officiis de fide scripsit haec:
"Fides autem ut habeatur duabus rebus effici potest, si existimabimur adepti coniunctam cum iustitia prudentiam. Nam et iis fidem habemus, quos plus intellegere quam nos arbitramur quosque et futura prospicere credimus et cum res agatur in discrimenque ventum sit, expedire rem et consilium ex tempore capere posse; hanc enim utilem homines existimant veramque prudentiam. Iustis autem et fidis hominibus, id est bonis viris, ita fides habetur, ut nulla sit in iis fraudis iniuriaeque suspicio. Itaque his salutem nostram, his fortunas, his liberos rectissime committi arbitramur. Harum igitur duarum ad fidem faciendam iustitia plus pollet, quippe cum ea sine prudentia satis habeat auctoritatis; prudentia sine iustitia nihil valet ad faciendam fidem".
Difficilius enim est nostris temporibus homines invenire fideles simulque justos et prudentes, nam quo versutiores et callidiores ipsi esse sese putant, eo invisiores et suspectiores ante oculos ceterorum habeantur, detracta probitatis opinione. Quamobrem perfidia alio nomine dicitur 'fides Punica', utpote quae dolis et insidiis et fallacia instructa sit. Romani quidem Poenos sive Carthaginenes habebant vafros, callidos, versutos, necnon injustos et fraudis injuriaeque suspectos.
Etiam exstat 'fides Graeca', ut apud Plautum legimus:
"diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:
ceterum quae volumus uti, Graeca mercamur fide.
quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,
si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.
semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident".
Sunt alii qui dicant hanc fidem pro dubia et vana accipi, sicut illa 'Punica', alii autem pro certa. Nam ut Vellejus Paterculus testis est, nonnulli fidem Graecam et Atticam eandem vel simillimam esse opinantur :
'Adeo enim certa Atheniensium in Romanos fides fuit, ut semper et in omni re quidquid sincera fide gereretur id Romani Attica fieri praedicarent".
Sed fallantur, ut Hadrianus Junius in Centuria VII Adagiorum scripsit:
"Graeca fides pro dubia et vana accipitur, haud pro certa, quippe quae nulla prorsus esset, nisi praesente pecunia oculitus creditori satisdaretur. Quod ex Plauto in Asinaria manifestum fit, ubi ait: 'Cetera quaeque volumus uti, Graeca mercamur fide', et ostendit hoc clarissime Polybius, historiae lib. 6 his verbis: παρὰ μὲν τοῖς Ἕλλησιν, ἐὰν ταλάντου μόνον πιστευθῶσιν, ἀντιγραφεῖς ἔχοντες δέκα καὶ σφραγῖδας τοσαύτας καὶ μάρτυρας διπλασίους οὐ δύνανται τηρεῖν τὴν πίστιν· Id est, Apud Graecos si cui uel unum duntaxat talentum creditum sit adhibitis decem antigraphis totidemque sigillis duploque pluribus testibus, fidem non seruant'. Abijt et Graeca fides in prouerbium de astu doloque improbo, sic Sillius Italicus utitur lib. 14 belli Punici: 'Calliditas Graia atque astus pollentior armis."
Polybius quoque ibidem verba addit de fide Romana haec: "iidem apud Romanos, quum et in magistratibus et in legationibus magnam pecuniae vim tractent, propter unicam jurisjurandi religionem, fidem servant. Εt quum apud alios raro aliquis inveniatur, qui publico manus abstineat quique ejusmodi sceleris purus sit, apud Romanos contra, ut manifesti peculatus aliquis arguatur, raro accidit".
Etiam Erasmus ille Roterodamus adagia collegit de fide Attica (726) et Graeca (727) et Punica (728), quorum lectionem vobis commendo. Romana fides, ut apparet, melior certiorque erat quam Attica sive Graeca, ne dicamus Punicam, nam ut Graeci ipsi dixerunt: Πιστὸν Ἑλλὰς οἶδεν οὐδέν, id est, Graecia nequaquam nouit fidem.
At pauci loquuntur de Hispanica fide, nisi ei qui laudent non sine quadam tristitia fidem Saguntinam illam constantissimam, propter quam ipsa Fides humana negotia speculans maestum gessit uultum, cum perseverantissimum sui cultum iniquae fortunae judicio tam acerbo exitu damnatum cerneret.
Romanam ergo fidem semper speciosam fuisse Romani ipsi affirmaverunt, non tantum publicam, sed etiam privatam. In memoriam quidem venit meam illi versus Lucretiani, quibus poeta fidem amico tributam fatetur et propter quam virtutem ille carmen De rerum naturam pulcherrimum composuit:
sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
suavis amicitiae quemvis efferre laborem
suadet et inducit noctes vigilare serenas
quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
clara tuae possim praepandere lumina menti,
res quibus occultas penitus convisere possis.
Haec fides sive publica sive privata nostris temporibus, inquam, raro invenitur, ne jam apud Romanos quidem, nam raro aliquis invenitur, qui publico manus abstineat quique ejusmodi sceleris purus sit, unde Polybio ipsi fidem tribuere non licet nobis.
Est quidem nostrorum temporum exempla perfidiae invenire plurima apud omnes gentes, fortasse quod prudentia et justitia vim mutaverunt vel amiserunt suam decursu temporum vel forsan quod eae ipsae cum fide humana conjunctae jam non dantur.

Salina Lusitana |
Etiam Erasmus ille Roterodamus adagia collegit de fide Attica (726) et Graeca (727) et Punica (728), quorum lectionem vobis commendo. Romana fides, ut apparet, melior certiorque erat quam Attica sive Graeca, ne dicamus Punicam, nam ut Graeci ipsi dixerunt: Πιστὸν Ἑλλὰς οἶδεν οὐδέν, id est, Graecia nequaquam nouit fidem.
At pauci loquuntur de Hispanica fide, nisi ei qui laudent non sine quadam tristitia fidem Saguntinam illam constantissimam, propter quam ipsa Fides humana negotia speculans maestum gessit uultum, cum perseverantissimum sui cultum iniquae fortunae judicio tam acerbo exitu damnatum cerneret.
Cantici Canticorum sententia in pariete cuiusdam ecclesiae Cathedralis picta. |
sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
suavis amicitiae quemvis efferre laborem
suadet et inducit noctes vigilare serenas
quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
clara tuae possim praepandere lumina menti,
res quibus occultas penitus convisere possis.
Haec fides sive publica sive privata nostris temporibus, inquam, raro invenitur, ne jam apud Romanos quidem, nam raro aliquis invenitur, qui publico manus abstineat quique ejusmodi sceleris purus sit, unde Polybio ipsi fidem tribuere non licet nobis.
Est quidem nostrorum temporum exempla perfidiae invenire plurima apud omnes gentes, fortasse quod prudentia et justitia vim mutaverunt vel amiserunt suam decursu temporum vel forsan quod eae ipsae cum fide humana conjunctae jam non dantur.
Comentarios
Publicar un comentario