Sua cuique persona


Quaedam taberna Veneta.

  Nudius quintus ex itinere quodam una cum altera familiae parte facto redii jucundissimo et cras denuo domo exibo ad aliud iter cum altera parte faciendum, quod spero fore ut, nisi melius, saltem par sit priori. Aliquatenus autem hoc dubito, propterea quod numerus hominum duplex erit.
    Nunc enim, dum horis duabus vacuis fruor et antequam sarcinas colligam, vobis, fideles lectores, illustrare breviter conabor quid a me ipsa mense toto Julio tacita factum sit.
    Mensem quidem illum praetermisi inanem alicuius rei utilis aut maximi momenti, quia mense superiore, scilicet Junio, a quibusdam hominibus, qui sodales dicuntur, me deceptam esse sentivi, quamobrem fortasse e calamo scriptorio nihil expromere poteram nisi nugas aut insulsitates et eadem causa mense sequenti silere malui. Sed hodie antequam peregriner, in scriptorium reverto alacris ac viribus reparata.
    Tantummodo una solaque res maximi ponderis evenit mense praeterito. Magister enim praemio merito cohonestatus est ab Arpinatibus, qui ei pulcherrimam personam effigie Ciceronis formatam necnon librum de Certamine Ciceroniano donaverunt. Ille contra tria novissima nuntiavit de lingua Latina, quae utinam omnia ex sententia processura sint.
      Mense Julio exeunte iter feci, ut dixi, una cum sex necessariis numquam antehac simile, nam postquam usque ad Venetos transvolaverimus, oram Illyricam perlustravimus magna eadem raeda vecti. Et quando verba desunt, imagines mihi auxilio veniunt, ut vobis describam iter tam jucundum.

Ora Dalmatica ope lucis ex raeda moventi expressa.
Lumina Ragusae ex umbra a me capta.

Antiquissima edificia Ragusae calidissimae.

Nulla dies sine linea:
uno aut altero libro semper peregrinor.

Apud litus maris Hadriatici sedeo super calculos albos
aquam translucidam inspiciens. 

Cerevisia et cibus Dalmaticus sapidissimus.

Milites Romani:"Ecce femina barbara! Obstamusne
quin Diocleciani Palatium intret?"

Titulus anno 1533 inscriptus in sarcophago Spalati
ante fanum Jovis sito.

Paradisus Dalmaticus multis pulcherrimisque lacubus
et dejectibus aquae.

Idem Paradisus plenus canorum amnium
atque aquarum cadentium.

Aedes Sancti Joannis Venetiis ubi in fronte titulus inscriptus est
ad Thomam Philologum Ravennatem anno 1554 dicatus.

Oppidum quoddam Dalmaticum amoenum.

Prospectus nocturnus eiusdem oppidi Dalmatici supra descripti.
Imago ope lucis ex maeniano expressa.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria