Haicu umbrosum

           Haicu Εἰκονοκλάστῃ dicatum 

            Opaca fronde
            strigis infaustae triste 
            resonat omen.

           Omnium deum
           simulacra franguntur
           gravibus umbris.

                                             S.T.T.L. 

        Abhinc aliquot hebdomades certior facta sum de quodam optimo sodalitio haicubus Latine pangendis Romano, cui index Opaca fronde est, atque statim nomen meum ibi dedi.

      Huius sodalitii conditor et moderator est Iacobus Rubini, linguae Latinae professor Romae apud Uniuersitatem Salesianam, qui autem sub nomine Flaminii carmina haec parva atque subtilia numeros Iaponicos redolentia componit. Flaminius enim mihi scripsit quaerens an ad eos haicua mittere vellem, nam ei dixerunt me ipsam scriptricem esse haicuum Latinorum. Quippe die quoque Lunae unum haicu divulgare solent sodalium. 

     Quamquam haicubus delector atque ea pangere mihi cordi est, ut bene scitis, lectores mei et lectrices fideles, nondum, tamen, ullum scribere potui, quippe quod his temporibus mens mea per alia fora volitaret. Tempus autem subsecivum tandem aliquando advenit et obitus immaturus cuiusdam scriptoris quem noveram iam multos annos per rete universali et de quo in superiore commentatione vos certiores feci, occasionem mihi dedit pangendi unum et alterum ei dicatum. Spero fore ut haicua haec grata ei sint, ubicumque umbrarum ille est.

Comentarios

  1. Legere haicua in lingua Japonica est bonus modus apprehendi istam linguam et cognoscendi nova vocabula in lingua Japonica, Confer:

    Rakka eda-ni kaeru
    to mireba
    kocho kana.

    Folia revertuntur ad ramos
    id dum specto
    papiliones.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias plurimas tibi ago, hospes spectatissime, pro haicu Japonico et maxime pro eius pulcherrima interpretatione Latina, quod casu nomen meun continet. Linguam Japonicam autem pro dolor minime intellego, qua de causa placet mihi multum haicua et tankas evolvere per versiones Latinas, quia uterque sermo est antiquissimus et numerosus sive rhythmicus et vividus.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria