Reditus tristis post longam intercapedinem temporis
Alcyon sive Alcedo |
Mihi lingua Latina eiusque usus non tantum gaudio et solacio est,
verum etiam refugio calido, maxime cum Alcedonia sunt circa forum, ut
verbis Plautinis utar. At his diebus, ex quibus ultimam lucubrationem scripsi et ad vos misi, Alcyones non volitabant prope mare
Gaditanum, sed caelum erat procellosum et frigidum. Nunc tandem
aliquando omnia tranquillius quiescunt ideoque post longam intercapedinem temporis in scriptorium redeo.
Cuiusdam greguli Latini vir sodalis quidam nuper querebatur quod Latinistae erant qui ad animos suos relaxandos vesperi mallent televisionem spectare quam Latine legere aut scribere. Nam alii aliis delectantur. Nihilominus ex sodalibus satis
eruditis ille dicebat exspectare maiores virtutes quam quibus tirones vulgo sunt imbuti. Televisionem quidem spectare non soleo animi causa, sed pelliculas et series
per ordinatrum nonnumquam inspicio, praesertim quando caput plumbeum
gero post diem negotiosum atque etiam si fabula cinematrographica ad res
historicas refertur, sicut illa optima Theodisca "Barbarians"
inscripta (Latine "Barbari") abhinc aliquot diebus a me spectata, in qua
actores vel histriones partes agunt Romanorum et Barbarorum Theodisce
Latineque loquentes; videlicet Latini sermonis pronuntiatus restitutus
est, non vulgaris neque archaicus neque admodum fictus, sicut sermo
illius alterius pelliculae novissimae "Romulus" nuncupatae.
Nunc autem omnia, quae hoc temporis puncto scribo, insulsa mihi videntur quia, dum haec exarabam, nuntius tristissimus ex Grege altero maiore simul
affertur. Sodalis enim nomine Stanislaus Tekieli plurimos annos a me notus (videlicet tantummodo
per rete omnium gentium et praecipue per eius paginam retis universalis c.t. "Iconoclastes", cuius Latinitas admodum vivida erat, de vita decessit duos annos maior me natus.
Comentarios
Publicar un comentario