Felicem diem Christi natalem (pace COVID19)!

Imago a me lucis ope expressa quae exhibet Pontem oppidanum qui dicitur "de Ureña".

     Ad vos, lectores candidi, lectrices meae fideles, brevius nunc scribo ut felices dies Nativitatis ex imo corde exoptem eosque diligenter degetis laetos una cum familia necessariisque, etiamsi personati et inter vos aliquatenus semoti versemini et colloquamini. 
   
       Utinam quam citissime procul ab nobis hominibus istud virus pestilentissimum atque 'inhumanum' (ut ita dicam) averruncetur! Interim id cavete, carpite diem et valete quam pancratice atque athletice.

Comentarios

  1. Felices dies tibi quoque et fausta omina, cara amica.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Felices et tranquillos dies festos quoque tibi, dulcissima rerum, exopto una cum necessariis tuis!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria