Tanka basio dicata
Dies ab omnibus gentibus basio dicatus hodie est, basio, inquam, sed praetermittendi non sunt alii oris tactus tales, quale osculum est ncc non suavium, nam:
Basia coniugibus, sed et oscula dantur amicis
suavia lascivis miscentur grata labellis
Quamobrem versus recuperare hodie volui olim conccinatos atque in formam Iaponicam illam, quae Tanka dicitur, redactos et simul vobis, lectores fideles et lectrices, dedicare:
Πυκνὸν φίλημα
Spissum basium
secreta mysteria
tibi mussabit.
Tacitus tactus oris,
caelestis libatio.
Basia multa quidem accipias, optima Sandra!
ResponderEliminarGratias plurimas tibi ago, cara Alhana, osculorum plenas!
EliminarPlacuit admodum, Sandra humanissima! Osculum amicitiae tibi!
ResponderEliminarGratias!
Immo gratias ago tibi, amice fidelissime! Laetor enim te legens atque osculum amicitiae tibi reddo!
Eliminar