O diem natalem urbis Romae laetum notandumque mihi rubris foliis!
AVC (#DFR21 #almaclasica):
Τὰ ἐρυθρὰ φύλλα
Rubra folia
ob virides messes
oryzae pallida.
Vōs quae limpidam aquam colitis, virginēs,
Dīlectō, ut properet, dīcite nunc citō,
Frondēs arboribus nam redeunt rubrae,
Fātō saucia langueō.
Hodie ergo dies natalis est urbis Romae, quem celebrare volui meliore modo quam fieri potest, mea quidem sententia, videlicet Latine scribendo et maxime Latine componendo, ut adamantina catena litterarum Latinarum non frangatur umquam. Quamobrem carmina Latina metro Asclepiadeo secundo (scilicet ternis versibus Asclepiadeis minoribus constans, quos subsequitur versus Glyconicus) concinnavi poetas antiquos et recentiores redolentia tales, quales Vergilius Maro et Horatius Flaccus fuerunt necnon Ludovicus ille Legionensis (1527-1591), qui in calce operis c.t. In Cantica Canticorum Salomonis explanatio (Salmanticae 1582) prodidit Ad dei genitricem Mariam carmen ex voto.
Sed cum muliebres orbis terrarum voces hodie personarent, ea causa parvulum carmen quoque finxi et versionem feci cuiusdam haicus, quod quaedam monacha buddhistria et poetria nomine Tagami Kikusha-ni Zenshu (1753-1826) composuit.
Este comentario ha sido eliminado por el autor.
ResponderEliminar