'Utinam possem!' (Tanka)

Heri vesperi cuidam loco interfui, in quo sodalis Pinarius libellum carminum Hispanice concinnatum, cui index Latine De Roma aliisque fatis est, nobis commendabat. Varia carmina viva voce ipse legit, quorum unum trium linearum selegi brevissimum, quod in sermonem Latinum (Pinarii pace) verti atque in Tankae modum interpretari vobis, lectrices lectoresque candidi, volui:
Utinam possem!
Utinam possem
ex me liquefieri!
Utinam possem
similis esse vobis,
candida grana salis!
Comentarios
Publicar un comentario