Felicem et faustum et salsum annum novum 2022!


   Huic anno 2021 pandemiae coronariae nuper delapso horribili sed minus quam anteriori qui annus 2020 fuit, vale dico atque omnibus fidelibus lectoribus lectricibusque meis candidis annum novissimum hunc 2022 meliorem exopto. 
           Utinam novo anno animam ducere sine persollis os nasumque operientibus indeque auris salsis vesci tandem aliquando possimus! 
                      Valete et athletice et pancratice!

Comentarios

  1. Felix beatusque tibi, carae amicae, quoque sit!
    Et, more Erasmiano, precor ut hic annus laetis auspiciis ineat, laetioribus procedat, laetissimis exeat ac saepius recurrat semper felicior.
    Gratias pro verbis tuis Latinissimis continuo exspectatis!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias tibi summas, carissima lectrix, ago pro optimis auguriis more Erasmiano expressis! Idem tibi exopto! Erasmi novissima proposita equidem aliquid brevi dicam vobis lectoribus fidelibus! Cura ut valeas quam plurimum!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria