De sale apud Renatum Des-Cartes
Amstelodami 1644 |
Inter illos autem qui saeculo XVII aliquid de hoc experimento divulgaverunt, eminuit Renatus Des-Cartes, qui opus magnum c.t. Specimina philosophiae…seu dissertatio de Methodo recte utendi ratione et ueritatem in scientiis inuestigandi; Dioptrice et Meteora] Amstelodami apud Ludovicum Elzevirium anno 1644 in sermonem Latinum translatum in lucem edidit, fere octo aanis post ex quo ipse Francogallice opus illud philosophicum maximi momenti protulit Discours de la méthode inscriptum.
Nuperrime de sale permirum capitulum in hoc opere inveni ideoque vobiscum, lectores mei fideles et lectrices candidae, compartiri volo. Ecce versio Latina:
5. Cur non tam facile congeletur et quomodo aqua ope salis in glaciem uertatur.
Videmus quoque illam difficilius gelu constringi, quia nunquam aqua gelari potest, nisi quoties materia subtilis per partes illius fusa non satis roboris ad illas agitandas habet. Hinc etiam causas arcani per æstatem componendæ glaciei discere possumus, quod licet jam satis vulgatum, ex optimis tamen est quod ejusmodi arcanorum studiosi habent.
Salem æquali copiæ nivis aut glaciei contusæ mixtum, circa aliquod vas aqua dulci repletum disponunt et sine alio artificio ut illa simul solvuntur, hæc in glaciem coit, quia materia subtilis partibus hujus aquæ circumfusa, crassior aut minus subtilis et consequenter plus virium habens quàm illa quæ circa nivis partes hærebat, locum illius occupat, dum partes nivis liquescendo partibus salis circumvolvuntur.
Facilius enim per salsæ aquæ quam per dulcis poros movetur et perpetuo ex corpore uno in aliud transire nititur, ut ad ea loca perveniat in quibus motui suo minus resistitur, quo ipso materia subtilior ex nive in aquam penetrat, ut egredienti succedat et quum non satis valida sit ad continuandam agitationem hujus aquæ, illam concrescere sinit.
***
Leyde 1637 |
Comentarios
Publicar un comentario