De vocis 'Nostalgiae', morbosae affectionis, origine recentiore

Gades ex loco c.n. 'Punta Cantera' prospectae.

      Diebus Iovis  ad quasdam scholas gymnasticas adire soleo Pilates dictas, in quibus ego sola cum magistra corpus exerceo ope machinarum. Duos annos enim ex pedum talis sive Achilleis tendonibus adeo laboro, ut aliquando claudicans ambulem, maxime pede laevo. Iam meliorem me habeo, sed crura exercere pergo per unam horam, unde de multis variisque rebus magistra gymnastica atque ego ipsa colloquimur. Proximo die Iovis ea animo tristi mecum locuta erat de temporibus praeteritis, quod meminerat annorum quibus cum marito beata fuit (matrimonii condicione nunc illa non fruitur) et usa est voce 'nostalgiae'.  

       Ea quidem scit me esse Latinitatis magistram ideoque a me curiosa quaesivit unde illam vocem veniret. Esse potius vocabulum Graecum ei dixi idque medicum, ut ita dicam, nam ex vocibus Graecis procedit νόστος, quod significat 'reditum, iter', atque ἄλγος , quod est 'dolor, aegritudo, acerbus corporis vel animi sensus, moeror'.  

        Sed domum redita et curiositate maiore mota de hoc vocabulo eiusque origine plura quaerere volui et 'historiolam' inveni recentiorem, quam studium meum excitavit. Homo itaque, qui verbum Nostalgiae primum finxit, iuvenis medicus fuit undeviginti annos natus nomine Johannes Hoferus, qui Dissertationem de nostalgia (vel potius de ΝΟΣΤΑΛΓΙΑ) Basileae anno 1688 proposuit. 

      In paragrapho secunda sic ille scripsit:

Negotium itaque hoc, ut decenti animo aggrediar, Nomen ipsum ante omnia se se considerandum offert, quod equidem Helvetii vernaculâ linguâ affectui dudum imposuerunt ex dolore amissæ dulcedinis Patriæ desumptum, dum appellarunt das Heimweh, quasi doleant hoc morbo decumbentes, non nisi quia aurâ patriæ jucundâ destituuntur aut se eâ nunquam amplius usuros sibi imaginantur. Hinc et cum Helvetii in Galliis affectu hoc sæpe prehendantur, apud eandem quoque Nationem appellari meruit 'la Maladie du Pays'. 

Caruit autem hucusque peculiari nomine in Medicina, quod à nullo, quantum quidem ego novi, Medico hactenus vel probè observatus vel studiosè expositus sit, adeò ut de eodem primus ego prolixiùs dicturus, primus simul nomen indere necesse habuerim, quale quid ante me quoque fecisse novi omnes, quibus res quædam nova exponenda incubuit, Neque vero de nomine deliberanti convenientius occurrit remque explicandam præcisius designans quam Nostalgias vocabulum, origine Græcum et quidem duabus ex vocibus compositum, quorum alterum Νόσος, Reditum in Patriam, alterum Ἂλγος, dolorem aut tristitiam significat. Vt adeo ex vi vocis Νοσταλγία designare possit tristem animum ex reditûs in patriam ardenti desiderio oriundum. 

Si cui verò magis arrideat Νοςτομανίας aut Φιλοπατριδομανίας appellatio, perturbatum animum ob impeditum in Patriam a qualicunque causa reditum denotans, per me omnino licebit. 

         Forte Fortuna mihi non est hic animi dolor sive morbosa affectio, quia una cum neccesariis Patriae salsis auris vescor. Tantummodo usque adhuc, ut supra dixi, ex pedibus laboro. Mihi autem nota est quaedam homo, quae abhinc nonnullis annis procul a patria habitat atque videtur hoc morbo plane aegrotare, quod de rebus tristibus iterum iterumque queritur et de Gadibus et rebus Gaditanis semper dolore animoque perturbato eminus adloquitur. At cum Gades aliquot diebus visitat, aegritudo non evanescit, immo dolor crescit, quod Patriae nomen ei nocet, unde discedit animo perturbatiore quam cum solum patrium reversa est. 

      Perlegam ergo hanc dissertationem, si forte remedium aut medicina inveniam idoneam ad hoc symptoma imaginationis laesae. 

        Sin plura aliis linguis discere de huius vocis origine velitis, lectores fideles, symbolas inter alas legatis has:

  • Anspach, C. K. (1934). «Medical Disserattion on Nostalgy by Johannes Hofer, 1688», Bulletin of the Institute of the History of Medicine, 2(6), 376–391. http://www.jstor.org/stable/44437799
  • Rice-Davis, C. (2015). «'La maladie des Suisses': les origines de la nostalgie», Dix-huitième siècle, 47, 39-53. https://doi.org/10.3917/dhs.047.0039
  • Garrocho, D. S. (2019) «Nostalgia. Sobre el origen y el nombre de una patología sentimental», Isegoría, (61), pp. 673–688. doi: 10.3989/isegoria.2019.061.15.



Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria