Felicem et faustum et salsum annum novum 2023!

  
    Huic anno MM.XX.II. tandem aliquando 'VALE' dico atque omnibus fidelibus lectoribus lectricibusque meis candidis annum hunc MM.XX.III., qui iam iam incipit, meliorem atque bonae spei, salutis valetudinisque  plenum ex imo corde exopto. 

   Spero fore ut novo anno omnia proposita vestra perficiatis atque optatam contingatis metam laeti alacresque! 

  Sapiatis quoque ut apes, vina liquetis generosa et spatio brevi spem longam resecetis et nigrorum memores ignium miscete stultitiam consiliis brevem! 

         Valete, omnes amici mei, et athletice et pancratice et... salsissime!

Comentarios

  1. Eadem et plura, doctissima amica, imo ex corde tibi quoque exopto!!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gaudeo plurimum, humanissima amica mea, quod animam ducis blandulam et lectrix fidelis esse pergis! Valeas quam optime et Latinissime!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria