Terna arma mouenda

Terna arma movenda
     AD D. JOANNEM YRIARTE elegantissima carmina pangentem. 

      Qui te, Yriarte, audit Latio sermone loquentem, 
            Tempora Virgilii iam rediisse putet. 
       Et numeris miranda refers, miranda soluto 
             Ore, tibi musa est nescia parva loqui. 
       Denique tam solers tua pingit lingua figuras, 
               Pictor ut et sculptor rarus habendus eris.



       In quodam libro, in cuius fronte imago haec supra adposita inspicitur, nonnulla carmina inveni a puero tredecim annos nato conscripta anno 1754. Illi versus ad latinistam, helenistam, librorum custodem librorumque optimum auctorem et clarissimum poetam Hispanum Ioannem Yriarte (1702-1771) dedicati sunt.
 
      Imago ad Regiam Academiam Artium Nobilium Matritensem rege Ferdinando VI anno 1752 inaugurata pertinet atquet adhibita est saeculo XVIII. Supra basim triangularem apparent insignia trium Artium laureā coronā circumdata. In solo conspicitur columna classica truncata, malleus, scalprum et paleta cum penicillis. Supra haec omnia taenia est, in qua scriptum est lemma: TERNA ARMA MOVENDA, trina verba quae in Aeneidos libro octavo (v. 565) leguntur atque in illo libro ad tres artes liberales sive nobiles referuntur, videlicet ad picturam, sculpturam et architecturam. 

    Decursu temporum hic puer tredecim annos natus multa pinxit, varia scripsit, mira arte facta invenit et haud pauca aedificia construxit tandem in oppidulo meo, quod Insula Legionensis (a familia Pontii Legionensis sic appellata) sive vulgo 'San Fernando' (nomen a rege Hispano nefando Ferdinando VI mutatum) appellatur. Cui adulescenti poetae et posthac architectus, ingeniarius, artis musicae peritus, pictor et viator eruditus, nomen est Gaspar de Molina, III Marchio de Ureña, de quo mox plura me scripturam esse spero.

 
Ecce aedificium ROA, quod cottidie ex maeniano domestico conspicio, saeculo XVIII exeunte
constructum secundum delineationes Gasparis de Molina, III Marchionis de Ureña. 

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria