Entradas

Mostrando entradas de 2025

De Sanctae Catalinae arce Gaditana eiusque inscriptione Latina (1599)

Imagen
Aditus in Sanctae Catalinae arcem Gaditanam (Imago a me ope lucis expressa)   Exeunte mense Septembri in urbe Gaditana celebrata est "Septimana in memoriam Gadium Romanarum " , quae pulcherrima expositione  "Inde a Gadibus usque ad Romam" inscripta initium fecit et finivit magno cum spectaculo c.t. "Foedus Romanorum" . Inter multa quae acta sunt, in arce Gaditana Sanctae Catalinae nobis licuit spectare quomodo a ntiqui Gaditani funera atque exequias celebraverint et sepultura constituerint.      Inter ea omnia que animum meum excitaverunt, quandam inscriptionem Latinam inspexi, quae in fronte illius arcis Gaditanae erat. Mihi confitendum est (non sine quadam rubore) numquam illam novisse. Cum difficilia lectu essent verba in illa tabula petrea incisa propter multas litteras compendiatas, imaginem ope lucis expressi, ut postea domi meae melius perlegere possem atque notitias de ea quaererem.       Multum equidem quaesivi in rete omnium...

Aestatis extremum

Imagen
Hesterna tempestate litus vacuum erat natatorum, quibus pugnandum est in adversas aquas. Aestatis extremum est.         Natator nullus     super fluctus marinos:           Horror vacui . 

De Comensibus statuis Pliniorum

Imagen
     Exeunte mense Maio Italiam iter feci gratissimum et urbem Mediolanensem Lacumque Comum visitavi, ubi quoddam conventiculum Plinianum celebrabatur. Ecce vobis pulchra descriptio Lacus et proximarum viciniarum quae forte offendi in Theatro Orbis Terrarum :    "Larius Lacus (quem hodie ' Lago di Como ' ab oppido sibi adiacente vocant) a Septentrione in Austrum ad 60 millia passuum producitur; undique coronatur montibus, quorum cacumina castanearum arborum nemora habent, latera vineae oleaeque, radices vero sylvae, in quibus ferarum venationes frequentes. In margine autem Lacus Castella considunt, inter quae in Meridionali ripa, Comum est, clarum oppidum a Gallis Orobiis aut, ut quidam vult, a Cenomanis conditum. Romana Colonia postea a Divo lulio ibi deducta, Novum Comum appellatum est; in amoenissimo loco positum, adeo ut ad solas delitias excogitatum videatur, nam a fronte pulcherrimum Lacum, a tergo campestria culta et omni genere fructuum feracissima habe...

"De morbis eorum qui in Salinis operantur" (1700), auctore Bernardino Ramazzino

Imagen
Imago ope lucis a fratre Xaverio expressa.         Anni novi MMXXV exordium facio quodam libro, quem nuper inveni, dum opera de sale Latine scripta quaerebam ad ea in mea  Bibliotheca Salinaria   condenda.   Operis titulus est De morbis artificum diatriba, quae Bernardinus Ramazzinus, in Patavino Archi-Lyceo Practicae Medicinae ordinariae publici professoris et naturae curiosorum collegae, conscripsit et Mutinae anno MDCC primum in lucem edidit.    Re vera aliud argumentum studium excitabat meum, scilicet locus ille Plinianus qui est " Atque etiam morbus est aliquis  per sapientiam mori ", de quo symbolam his diebus scribo et iam in quodam conventu orationem habui. In librum Ramazzini illum casu incidi, cuius caput ultimum inscribitur "De Literatorum Morbis" (de quo alio die plura fortasse exarem).    Dum indicem recensebam capitulorum, quae omnia mihi videbantur movere studium, oculi mei commorati sunt in capite XXXI...