Entradas

De pedis ictibus in Latinum

Imagen
Grammaticae Hispanicae Nebrissensis editionem a domo editoria " Circulo Lectorum " praebitam et auctoritate et auspiciis nostrae Regiae Academiae Hispanicae c.n. RAE aliquos abhinc dies emi continentem quoque selectas  Paginas Nebrissenses  has Latinas: Introductiones Latinae (1481) De corruptis Hispanorum ignorantia quarumdam litterarum uocibus ( Repetitio secunda , 1486) Introductiones Latinae (ca. 1488) Introductiones Latinae recognitae atque interpretatae (1495) Vafre dicta philosophorum (c. 1498/1500) Tertia quinquagena (1516) Diuinum apiarium (1520) Thalichristia (1ª ed. 1522; 2ª ed.1525) quae etiam inter alia praebet in fine libri (pp. 625-637) "Glossarium Nebrissense", auctrice profestrice nomine Lourdes García-Macho, in quo fere quadringenta uocabula Grammaticae Hispanicae  (1492) in sermonem Latinum uersa sunt secundum quod apparet in Lexico Hispanico-Latino Nebrissensi (c. 1494), exempli gratia: albórbolas de alegría: iubilus, amador d...

Ex clatrata fenestra. Ad Lauram Ammanatam (s. XVI)

Imagen
Post nonnullos annos absens a Grege Latine Loquentium , nuper salutem denuo sodalibus dixi, praecipue autem Victorio cui, dum aestate superiore reliquias inclutas Ostienses oculis collustrabamus una cum aliis participibus inter quendam conuentum Romanum, in Gregem iterum ingredi pollicita eram. Promissum quidem absolutum. Nescire tamen fassa sum an epistulas eorum doctissimas perlegere integras cunctasque atque ad aliquos respondere possem, quippe quod minimum temporis otiosi spatium sit eis quae grauibus oneribus domesticis obsideamur et officiis muneribusque diuersis fungamur, sed pro modulo meo conabor, cum sermonis Latini peritiorem esse aueam et compertum habeam in Grege esse scriptores optimos. Repperi eosdem quos abhinc tres annos, maxime Xauierum, excepto autem quodam cui nomen fictum est Nemo Bonus, quem prima fronte putaui esse Neminem, sed citius pro certo habui non esse "discipulum omnium pessimum".  Ex omnibus epist...

Emeritensia noua et alia hebdomadalia narratu digna

Imagen
Tandem aliquid scribere meo in scriptorio possum de rebus quae in nouissima hebdomade acciderunt. Admiror semper magistros et discipulos qui cogitationes uel imagines in paginis interretialibus suis tam celeriter monstrant. Nam mihi necesse est in mente uersare diutius quae proferre uelim imperita dicendi et faciendi, quamquam, ut uere fatear, postquam incipere decerno, omnia fluunt expedita. Ioannes Gil, nouus Academiae RAE sodalis (Imago sumpta hinc ) Primus uel optimus hebdomadis praeteritae nuntius referebatur ad Ioannem Gil, perillustrem magistrum nostrum , qui nouus Academiae Hispanicae c,n, RAE sodalis electus fuit. Omnia eius uerba quae in commentariis periodicis in lucem edita erant, magno cum gaudio accepta erant a magistris et philologis Hispanis, quippe quod multum de Latina loquela legere possimus idque maximi momenti, sicut exempli gratia haec: "Latina lingua mortua non est, nam magistri sunt qui non tantum eam doceant, sed etiam Latine cum discipulis loquant...

Facillimum dictu, difficillimum factu

In annotationibus commentarii cui titulum " Facile dictu, difficile factu " imposui, magister Italus nomine Alexander Conti duo epistolia uiuide scripta reliquit, quorum alteri illic respondi, alteri autem mihi placeret hic. Nam magister Alexander uolebat etiam scire quid ego putarem de argumento quod in Italia multi adhibeant ad Latinitatem uiuam reiciendam (uideatis sultis hoc argumentum in annotatione ).  Reapse responsum melius et fusius iam datum est nonnullis abhinc annis a magistro quoque Italo illo Mirabili nomine Aloisio, qui Italice exarauit notissimam symbolam " Quomodo (non) doceatur lingua Latina " nuncupatam (etiam in sermonem Hispanicum uersam, nescio an aliis linguis peregrinis). Quamobrem nihil de hoc argumento addere possum neque ualeo. Tantummodo uellem magistro Alexandro respondere ultimis eius uerborum: "nonnumquam egeo argumentis quibus [obtrectatoribus] contra dicere, cum mihi non satis nota sit ipsa viva latinitas". Confi...

De nobili alla

Imagen
Dum librum quaerebam per Rete attinentem ad Plinium (libellus mihi persoluendus est his diebus), casu offendi alium qui studium meum mouit atque a labore academico me semouit (ut fere semper mihi accidit cum opera Latina luce descripta reperio nauigans per Telam Totius Terrae et delectationis causa rimor). Quod opus conscriptum est a Richardo Braithwaite (1588–1673), Anglico poeta, qui nomine ficto Corymboei opera sua in lucem edidebat. Liber Barnabae Itinerarium or Barnabees Journall inscriptus (quod Latine Angliceque compositum esse nuntiat) prima in fronte imaginem pictam habet (saltem haec editio anni 1818, pulchre typis expressa imaginibusque delineatis instructa) in qua monstrat uirum fumum sugentem et expellentem fumariolo ex quo sententia fumo inclusa exit haec: SIC OMNIA FVMVS. Ante eum praeterea, qui uiator quiescens uidetur tamquam quodam in stabulo, mensa posita est continens tres res, quae titulos offerunt singulos: sinistrorsum sarcinula uel inuolucrum ubi legitu...

Facile dictu, difficile factu

Decem praecepta magistro humanistae tenenda in commentariis periodicis q. n. Estudios Clásicos (1970, pp. 274-275) nuper offendi, quae in sermonem Latinum uertere uolui atque interpretari lectoribus curiosis ac raris magistris linguae Latinae Graecaeque cupidis, sententiis nonnullis aliqua parte mutatis: 1. Noli existimare Humaniorum disciplinarum praecipuum propositum esse mentem formare tamquam gymnasticis exercitiis. 2. Noli quoque putare tales disciplinas usui esse tantummodo ad etyma noscenda. 3. Existimes maximi momenti uirtutem ipsam textuum, qui per se de homine ac de humaniore cultu nobis loquantur. 4. Abnues autem uirtute tali potiri posse tantum per uersiones in sermonem uernaculum. 5. Incumbas quam primum in textus quam expeditissimos, sine pondere scilicet notionum grammaticalium persaepius inutilium. 6. Redigas in simpliciorem modum artem grammaticam, maxime uerborum structuras regulasque syntacticas. 7. Redigas quoque in minimum lexici usum, uocabula uidelicet praeci...

De lumine uno Græarum

Imagen
De lumine uno Graearum (imago sumpta hinc ) Cum amicā Baeticā commercium epistularum Latinarum adhuc habeo -mirum creditu nostris in temporibus!-, femina reuera doctissima, quae persaepius ad me mittit exhibitiones imaginum pulcherrimas et carmina cantusque per instrumentum uulgo Power Point nuncupatum, plerasque ab aliis, sed nouissimas ab ea ipsa confectas, sicut quas nudius tertius ad me misit de quodam pictore Anglico cui nomen est Eduardus C. Burne-Jones (1833-1898) antehac mihi ignotus. Inter omnes imagines una studium meum admodum excitauit, quippe quae Latinis uersibus comitata esset. En uobis: Eduardus C. Burne-Jones, "Perseus et Grææ" (1877). Imago sumpta hinc Ex prima statim fronte carmen haud facile lectu intellectuque mihi uisum fuit, nam textus exaratus est pariter ac titulus uel inscriptio Latina antiqua, litteris scilicet capitalibus incisus et commis ac punctis carens. Octo hexametros complectitur, qui mythum Agenoridae maxime compendiose illustrant. Quis auc...

Architectrix illa rerum natura dixisset

Imagen
Vernales flores florescunt necnon bella: Mensis Mauortis* En uobis, quibus Latine audire legereque lubet, uiuidus textus recitatioque dulcis ad spectaculum luctuosum illustrandum, quod his in diebus apud nos homines repraesentatur foedissimum visu, cum homo cum homine tot armis, tot telis instructus confligeret: "At mihi sane plus quam ferinum, plus quam beluinum esse videtur armis confligere. Primum enim pleraque brutorum animantium in suo quodque genere concorditer et civiliter degunt, gregatim incedunt, ope mutua sese tuentur. Ne ferae quidem omnes dimicant (sunt enim et innoxiae, sicut damae et lepores), sed omnium efferatissimae, veluti leones, lupi, tigrides. Quamquam nec hae belligerantur inter sese, quemadmodum nos: canis caninam non est, leonum inter se feritas non dimicat, draconi cum dracone pax est, inter venena convenit; at homini nulla fera perniciosior quam homo. Rursum illae, cum pugnant, suis pugnant armis; nos praeter naturam arte cacodaemonum ex...

De mandragorae mysterio

Imagen
Οὐ φανεῖται πολλὴν πάνυ μανδραγώραν ἐκπεπωκώς ; Pastrigis et Neminis gratia hos dies praeteritos, in quibus maximus atque immanis terrae marisque motus clade ruinaque magna Iaponicos uel in Iaponia uersantes ( unum uel alterum mihi notum) commouit, dedita sum lectioni carminum cuiusdam auctoris de quo haud multa sciebam ideoque uix aliquid legeram. In rete quaerendo huius Scoti, poetarum sui saeculi facile principis, Georgii Buchanani (1506-1582) appellati, Opera omnia repperi anno 1725 in lucem edita Lugduni Batauorum, in quorum altero uolumine continentur inter alia opuscula Poemata eius omnia. Mea magni intererat carmina euoluere quae ad Leonoram Pieridis lenae filiam pertinebant, quippe quae femina mysterium quoddam uideretur habere, sicut nos monebat noster amicus graduum uel linearum amoris peritus. Nam poeta querebatur quod non sibi liceret Leonoram amatam uidere nisi personatam, quamuis ascendere ceteros amoris gradus non ueteretur. Nemo itidem sese interrogabat quomodo e...

De itinere Vallisoletano

Domi tandem adsum et tam fessa quam ne aliquid quidem minimi momenti ad cogitandum ualeo. Unum enim traminum mane amisi et fere totum diem degi in statione ferriuiaria. Nunc lectum petendum est, sed antea maximam laetitiam exprimere cupio et gratias multas agere uolo, primo Studiorum Vniuersitati quae Vallisoleti sedem habet, oppidum antiquum ac perillustre quod hos dies primum uisitaui, sedes quondam regum Coronae Castillae et solum quidem natale humanistae illius egregii qui Pintianus appellatus est; deinde gratiae multas mihi habendae sunt feminae quae "Alteras conuentiunculas ad noua didascalica in studiis classicis afferenda " moderata est, cui nomen est Christina de la Rosa , quoniam heri mihi occassionem et honorem praebuit ad monstrandum quae causa sit nunc temporis me uix aegreque perambulare rectam uiam humanistarum; tertio, gratias summas ago magistro perito rerum technologicarum didascalicorumque Carolo Cabanillas uocato, quoniam moderatrici nomen proposuit meum...