Entradas

Septem iam annos

Imagen
        Saepe superioribus his annis, cum per Rete omnium gentium nauigauissem, necesse mihi fuit Scyllas callide effugere, Charybdes sollerter cauere, maxime utpote quae nauarcha sim inermis et paene solitaria maria pistrium et beluarum marinarum et archipiratarum scatentia ingressa, sed fatendum est nonnumquam nauitis inopinatis obuiam fuisse eisque gratissimis, qui fiduciam reddunt itineris per Rete Vniuersale.              Abhinc enim paucas hebdomades casu offendi -quadam in pagina nefanda- nomen cuiusdam poetae, cuius carmina Latina mihi cordi admodum sunt, non tantum quod uiuida optimaque mihi esse uidentur, sed etiam quod rarius est inuenire poetas Latine concinnantes nostris diebus, multo rarius si poeta est mulier.                  Etenim Annae E. Radke carmina, quorum exemplar nouissimum Finis amorum inscriptum huius Scriptorii   pegmata iam honestat, me ita delectan...

De linguis discendis auditu

    Nonnumquam circa me audio nonnullos magistros dicentes antiquum sermonem Romanorum docendum esse rationibus similibus loquelarum hodiernarum, quibus alia ex parte assentior, a quibus autem alia ex parte dissentio. Quippe "scientia linguae Latinae ex auditu firmior acquiri posset, quemadmodum infantes loquentes non fiunt, nisi locutiones discendo loquentium , ut ait Augustinus", cuius mentionem facio ex uerbis Herberti Doting in Grege Latine Loquentium scriptis, cum de his argumentis disceptaremus, de quo adhuc animo uersor.       Fabius enim noster rectissime dixit: "Primus in eo [ sc . puero], qui scribendi legendique adeptus erit facultatem, grammaticis est locus". Si ergo nemo nostrum, hominum scilicet saeculi XXI, Latinitatem una cum lacte nutricis suxit ideoque nemini licet Latine loqui, ne legere quidem et scribere, nisi ad uiuum "simul" suxisset almum lac grammaticae Latinae, aures meas oculosque uix confido homini, qui putet Latine garri...

De spe haicu

Imagen
Manu firmiter tenetur spes suspensa: sit tibi leuis. 

Extemporanea Musa

Imagen
      Tria disticha plura diuino candidoque condimento dicata inueni in libro, cuius mentionem feci in superiore commentario, cui titulus breuiatus  Eruditionis gazophylacium (1754) est. Quae tria epigrammata compilator siue γαζοφύλαξ lectori iterum praebet sine nomine auctoris uel auctorum (pessimum morem!), sicut illud "In ancillam obesam", cuius auctor nomine Georgius Sabinus comiter mihi patefactus est a Nullo illo et sapienti et disertissimo.       Sed si illud carmen "In ancillam obesam" inuenire ipsa non potui imperita a quo compositum fuerit, haec feliciter facileque repperi eaque tria ab eodem poeta concinata, id est a D. Hieronymo Meazza Mediolanensi, Clerico Regulari, qui Extemporaneam poesim  in XII libros Epigrammatum distributam in lucem edidit Monachii, anno 1671: Lothi uxor in salis statuam conuersa Defuit uxori sal quando uixit: eodem               Extinctam sapiens condiit ...

De ui salis ad carnem a putredine seruandam

Imagen
Eruditionis γαζοφυλάκιον (1754)          "Habebat quidam ancillam obesam et praepinguem, cui pro delitiis erat frequens usus salis et uini, rogatus Herus, cur illa istis uteretur? respondit:                          Ne caro [prae]pinguis, sale non condita, putrescat,                                  Nostra uorat multum Phillis obesa salis.                          Hinc ne concipiat duros uesica lapillos,                                  Se liquido semper perluit illa mero".      Quisnam sit auctor huius epigrammatis in quandam Phyllidem, prorsus nescio, sed mihi arridet domini responsum.

De sermone Musarum

        In libro X Institutionis oratoriae Quintilianus sententiam refert miram siue ex Varrone siue potius ex Aelio Stilone sumptam quae ad sermonem Musarum pertinet:        Licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui uellent [...].      Helius Eobanus Hessus lectori salutem dicens in opere, in quo comoediam lepidissimam Amphytrio  inscriptam commendat, cum Fabio admodum consentire uidetur, utpote qui numeris imparis uerba concinnauerit similia :              Atque ipsae si uerba uolent Latialia Musae,                      Plautino cuperent illa sonare melo.      At Nicolaus Leonicenus Vicentinus, philosophus et medicus clarissimus, qui de Plinii et plurium aliorum medicorum in medicina erroribus quattuor libros scripsit, a Fabio Eobanoque admodum dissen...

De fine studiorum linguae Latinae

Imagen
     Quem finem habent studia linguae Latinae? Si casu eum adhuc nescires aut in dubio esses, nauita interretialis, qui forte fortuna hoc in scriptorium cecidisti, ecce tibi: Iosephus Maria Mir dixit anno 1969 in commentariis periodicis q.n. Helmantica , vol. 20, 61-63, pp. 347-364 ***

Naturae nihil placuit esse sine pare

Imagen
        Dum quoddam opus saeculi XVII ineuntis de pestilentia rimabar, locum offendi, qui serpentium bestiarum mentionem faciebat earum quae 'basilisci' appellatae sunt. Quae lectio inuicem ad Plinianum locum mihi duxit et, quamquam capitulum hoc olim euolueram, lineas ultimas non recordabar (rem non miram!) antehac legisse:        Eadem et basilisci serpentis est uis. Cyrenaica hunc generat prouincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate insignem. Sibilo omnes fugat serpentes nec flexu multiplici, ut reliquae, corpus inpellit, sed celsus et erectus in medio incedens. Necat frutices, non contactos modo, uerum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis uis malo est. Creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam subeunte ui non equitem modo, sed equum quoque absumptum. Atque huic tali monstro—saepe enim enectum concupiuere reges uidere—mustellarum uirus exitio est: adeo naturae nihi...

¿Faustum? annum nouum MMXIV: altera pars

Imagen
[Prima pars heri in lucem edita] Imago descripta hoc in loco         Faustum felicem fortunatum annum MMXIV uobis imo ex corde precor omnibus, candidis lectoribus lectricibusque beneuolentibus necnon nauitis, quibus uita nulla fragilior, saeuis ab undis proiectis, qui propter fortunam casusque aut stultitiam siue alienam siue propriam coacti sitis errare quasi alteri Ὀδυσσεῖς per salum procellosum piratarum multitudine atque cantibus Sirenarum abundans Retis Vniuersalis.           Vtinam anno continenti optata desideria propositaque uestra, nisi omnia, saltem nonnulla perficientur et optime uertantur. *** [Altera pars hodie in lucem edita]        Nescio imperita insciaque rerum electronicarum atque interretialium quae sit causa, sed commentarius ille heri in lucem editus, cui titulus erat "Faustum annum nouum MMXIV" , radicitus sublatus est atque euanuit totus, dum ego ipsa responsum dare conabar ...

De familiari cena hesterna

Imagen
       Vnus et uiginti homines uniuersi uiri atque mulieres heri noctu in domo materna adfuimus sessi apud longam mensam festiuam lautamque, fercularum dulcium salsorumque plenam et potionibus multicoloribus munitam. Tantum duo abfuerunt desiderati, nempe pater noster, qui in caelo est, atque Aprilis paruula fratris filia, quae Matrtiti cum matre hoc anno peruigilium Christi Natalis celebrauit. Familia mea pulchra est necnon numerosa et generosa. Soror natu maior, cui uix pecunia est ad humanitus uiuendum cuiusque officium est anus uetulos decrepitos senes seruare curareque, semper dona affert manibus suis facta, horno scilicet maribus arborem paruulam ex filo metallico globulisque uersicoloribus fictam, feminis autem armillas et torques filo laneo textas.           Et quamquam persalse fuit olim, lectores mei, a plerisque in controuersiam uocatum, num uidelicet serio loqui liceat in mensa, num inter pocula philosophari conueniat, quo...