De ui salis ad carnem a putredine seruandam
Eruditionis γαζοφυλάκιον (1754) |
"Habebat quidam ancillam obesam et praepinguem, cui pro delitiis erat frequens usus salis et uini, rogatus Herus, cur illa istis uteretur? respondit:
Ne caro [prae]pinguis, sale non condita, putrescat,
Nostra uorat multum Phillis obesa salis.
Hinc ne concipiat duros uesica lapillos,
Se liquido semper perluit illa mero".
Quisnam sit auctor huius epigrammatis in quandam Phyllidem, prorsus nescio, sed mihi arridet domini responsum.
Auctor videtur fuisse Georgius Sabinus; et tertium distichon invenies ad http://www.uni-mannheim.de/mateo/camena/sabin1/jpg/s317.html
ResponderEliminarQuaesiui, sed nihil inueni: in dies imperitior fio. Gratias tibi ago ingentes! At malo, sicut compilator ille, epigramma sine tertio disticho.
EliminarMalo ipse epigrammata, quae nullo pede carent. Inspicias enim primum compilatoris versum, et dicas an ille etiam primam praedae partem integram furatus esse videatur.
EliminarSane! In dies, ut dicebam, imperitior fio. Non solum nomina non inuenio, sed etiam pedes neglego! Inter parentheses quadratas praedam furatam clausi restitutam.
Eliminar