Naturae nihil placuit esse sine pare

        Dum quoddam opus saeculi XVII ineuntis de pestilentia rimabar, locum offendi, qui serpentium bestiarum mentionem faciebat earum quae 'basilisci' appellatae sunt. Quae lectio inuicem ad Plinianum locum mihi duxit et, quamquam capitulum hoc olim euolueram, lineas ultimas non recordabar (rem non miram!) antehac legisse: 
      Eadem et basilisci serpentis est uis. Cyrenaica hunc generat prouincia, duodecim non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula ut quodam diademate insignem. Sibilo omnes fugat serpentes nec flexu multiplici, ut reliquae, corpus inpellit, sed celsus et erectus in medio incedens. Necat frutices, non contactos modo, uerum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis uis malo est. Creditum quondam ex equo occisum hasta et per eam subeunte ui non equitem modo, sed equum quoque absumptum. Atque huic tali monstro—saepe enim enectum concupiuere reges uidere—mustellarum uirus exitio est: adeo naturae nihil placuit esse sine pare. Inferciunt has cauernis facile cognitis soli tabe. Necant illae simul odore moriunturque, et naturae pugna conficitur.
       Recens quidem multa et diuersa casu inueni narrantia de monstris bestiis reptilibus feris, non tantum quadrupedis sed maxime bipedibus forma humana personatis, quae in suo genere probe degere ita nesciunt, ut remedium ad tot tantaque mala inuentum iri desperem ideoque in mentem statim ueniat querella cuiusdam Hispani ,qui saeculo XVIII floruit, haec: 

Feijoo
                                                                  O quanto maiora monstra ab homine in mente 
                                            concepta sunt,  quam a natura in desertis Africae!

     Tandem autem aliquando obuiam uenit aliquis eorum qui dicuntur mortua lingua scribere et mihi praebet quoddam solacium, etiamsi fugax: est sua cuique basilisco mustella, ut naturae pugna conficietur.


Comentarios

  1. Sunt etiam qui basiliscos serpentes colant: nam ex basilisci serpentis pulvere et sanguine humano et cupro et aceto fit "aurum Hispanicum": http://books.google.com/books?id=gf2gAAAAMAAJ&pg=PA221 . Malo ipse ex aceto et oleo et holeribus parare acetaria, sine sanguine humano serpentiumque pulvere, sed de gustibus non est disputandum.

    ResponderEliminar
  2. Et aliud de basiliscis memoratu dignum legimus apud Agrippam in Declamatione de nobilitate et praecellentia feminei sexus: "Accedit ad id testimonii etiam brutalis naturae quaedam praerogativa: quippe avis omnium regina atque nobilissima, quae aquila est, semper feminei, nunquam masculini sexus reperitur; Phoenicem etiam, avem unicam Aegyptii, non nisi femellam prodiderunt. E contrario autem regulus serpens quem basiliscum dicunt omnium venenatorum pestilentissimus non nisi masculus est, quem insuper impossibile est nasci femellam."

    ResponderEliminar
  3. Studium mihi mouent multum duo opuscula, quae hoc in Scriptorium tulisti notitias plurimas insolitas continentes, primum uidelicet propter descriptionem colorum, ut illam de uiridi salso deque diuersis uitri coloribus, alterum propter argumentum ipsum declamatorium, nam diffidere soleo et fidem tribuere minimam scriptis, quae inter contraria atque opposita sita sunt. Quippe in medio uerborum eorum quae probare nituntur mulieres homines non esse atque eorum quae nobilitatem et praecellentiam feminini sexus eiusdemque supra uirilem eminentiam laudant, ueritas latet. Nam est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum.
    Ceterum de basiliscis serpentibus aliisque monstris incredibilibus, quae testibus carere non uidentur, ut ea a quibusdam mendacia existimentur fabulosa, memoratu dignae sunt Disputationes zoologicae de Basilisco, Vnicornu, Phoenice, Behemoth et Leviathan, Dracone ac Aranea, ad illustrandum uaria Scripturae Sacrae loca.

    ResponderEliminar
  4. Business quaeritis, quis mutuum domum mutui, currus
    Mutuum Discipulus mutuum, debitum consolidationis mutuum unsecured mutuis audebunt
    caput, etc .. aut mensam aut a financial mutuum noluisti
    unum enim in ante vel Collegium reasons.You
    mutui elit! Privata mutuum dat ego do e mutuasque
    Lorem ipsum dolor sit amet, et individua ac certe parvo
    II%. Lorem ipsum. Lorem ipsum dolor sit amet consectetuer adipiscing elit divinegraceloanfirm@gmail.com
    divinegraceloanfirm@outlook.com

    gratias agens,
    Domina Elizabetha Taylor

    ResponderEliminar
  5. Operam omnium, vos postulo ut satus sursum novus negotii seu personae in urgente loan loan ad MMXX, si non dubitant, ita ut apud nos email suntrustfinancialhome@gmail.com nobis dare personas reperiantur, et ad valde low interest rate II% non nota faciemus causam enim adnotatione feodo et translatio petitionem, vel pro magis info inscriptio suntrustfinancialhome@gmail.com nobis hodie, et non confundar ego gratias agens et benedicite manent.

    Nota: hoc modo vacare gravi borrowers estis parati facere nobiscum.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria