Entradas

In varietate concordia

Imagen
In varietate concordia   ( UE ) Europa his temporibus magis discors esse quam umquam fuisse videtur, maxime postquam sermo ac cultus Graecus Romanusque quasi arbor milenaria ab altissimis suis radicibus evulsus sit.   Quamobrem nomina subnotemus, lectores lectricesque fideles et candidi et prudentes, ut adjuvemus linguam Latinam Europaeum sermonem denuo fieri una cum aliis XXIV linguis publicis Europaeis !  Primum autem   S apere A gere L oqui  audeamus, deinde nomina subnotemus  HIC . 

De germine ex ramo sicco nascenti

Imagen
Haicu Tusculanum Ex ramo sicco radiis partum solis germen nascitur      Vobis promiseram, lectores mei fideles, me incolumen domum reditam omnia libenter illustraturam esse illa quae in recentissimo itinere acta fuerint, negotiis academicis maximi momenti Gadibus absolutis. Omnia ergo ex sententia fuerunt, sed mihi confitendum est numquam tam fatigatam et onere fessam me sensisse quam hebdomade sequenti itineris. Nam res omnes perpensas, quae diebus superioribus et in ora Vandalica Hispaniae meridionalis et in Villa illa splendida Novi Tusculi sita peractae fuerunt, ego ipsa videbar umeris eas sustinere tamquam globum plumbeum. Hodie autem hoc onere levata et mente paululum requieta refectaque spero fore ut vobis enarrare possim ea quae in sede illa Humanitatis ipsa vixi, audivi, spectavi et sentivi, quod difficillimum sane erit.      Circa horam primam post meridiem in Villam Falconeriam advenimus, unde vix tres horas dormive...

Contraria iuxta se posita magis elucescunt?

Imagen
         Cras hebdomas incipit dies continens maxime contrarios atque inter se oppositos, quos iam multos menses exspectabam, unde spero fore ut omnia tandem aliquando magis elucescant, utpote quorum decursus laboriosus fuerit et admodum negotiosus, nihil autem rei habens cum Musis mansuetoribus et litteris politioribus. Hebdomadis enim priores dies erunt insubidi et insulsi et inanes, plenissimi numerorum, partium centesimarum, formularum, tabularum atque innumerarum chartarum grapheocraticarum, quae omnia uno abhinc anno paraueram. Existimatores enim uel inspectores ad Facultatem nostram tandem aduenient, ut decernant utrum Gradibus octo nostris academicis liceat alios sex annos disciplinis philologicis instituere necne. Et quomodo illi hoc agent? Documentum per annum totum superiorem, inquam, paratum ipsi rimabuntur et postea moderatores Graduum, professores, discipulos nunc studentes atque etiam egressos, omnes denique qui in Facultate Phil...

Philomusi duo carmina ad lectorem Plinianum

Imagen
     Postquam nouus cursus scholasticus initium ceperit, documenta grapheocratica et opuscula academica onerosa scribere non desii, nam Nouember mensis appropinquat calidus. Etiam anno continenti, deis uolentibus, celebrabuntur et conuentus magistrorum, cui interesse maximo honori mihi erit, et publicum periculum ad inanem cathedram occupandam Gaditanam. Incepta enim et proposita describere debeo de peruestigationibus meis academicis, qua de causa multum Hispanice aliisque linguis hodiernis indago perscruto uestigo, paucum autem tempus subseciuum et otiosum ad Latine legendum scribendumque mihi est. Haec est Academia. At cum lucubrationes meae de rebus Plinianis uersanda sint, occasionem capere hodie decreui ad utrumque opus faciendum, alterum taediosius, alterum iucundius.     Vobiscum ergo compartiri nunc uolo duo epigrammata, quae forte inueni dum quasdam editiones Plinianas quaerebam. Sic enim frui simul possum pensis academicis et carminibus Latin...

Angiportum perangustum

Imagen
     Nudius tertius frater, qui alio in oppido Baetico procul a me habitat, imaginem quam in parte sinistra inspicere potestis, lectores candidi, ad me per telephonum gestabile nuntiolo electronico misit, captam dum ipse ambulabat, utpote qui nomine viae viso statim mei recordatus sit.    Sine coloribus vel potius luminibus et umbris descripta imago mihi admodum placuit non tantum quod videlicet testimonium amoris fraterni est verum sincerumque, sed etiam quod semper delectata sum imaginibus ope lucis expressis eis quae ex prima fronte visum fallunt.    Nam ubi primum imaginem spectavi, eam inversum positam esse putavi necnon eius prospectum falsum esse, nam pars clarior imaginis quasi caelum esse videbatur, pars obscurior quasi terram sive mare. In loco autem medio lineae parallelae et tranversae secare videbantur horizontem.     Deinde fenestram externam sive potius maeonium labyrinthi a transeuntibus foris intuitum esse...

De paginis nouis Latinos sermones tradentibus

Imagen
   Mensem Septembrem abiisse dicere non possum, sed potius fugisse, quod currendi genus concitatissimum est. Dies et horae quidem fugiunt et nihil decursum temporis frenare uidetur. October enim aduenit et cum eo tempus autumnum et nouus cursus academicus, noua autem uix sunt, immo omnia similia pergere uidentur annorum superiorum et id quod triste est, nempe plura noua fieri extra muros quam intra muros academicos.         Paginae quidem nouae in rete omnium gentium apparuerunt, quae Latinitatem gliscere atque uigere monstrant, nam fautores linguae Latinae non tantum scribere, uerum etiam sermones tradere audent qui uulgo "podcast" dicuntur. Etiam imagines spectare possumus dum sententias Latinas auscultamus. Hodie autem ad nuntios illos Latinos siue  hebdomadales siue menstruos non refero per undas radiophonicas uulgatos, sicut illos Finnicos aut Bremenses , neque etiam ad praelectiones illas similes Valahfridi Stroh, in formam "podcast" dictam...

De reditu

   Post dies aestiuos insolitos et uentosissimos et non tam feriatos quam ipsa uoluissem, et postquam iucunde absoluissem quoddam negotium Matritense, quod mense Augusto exeunte mihi faciendum fuit (de quo plura uobis alias aperiam), reditus tamen in Academiam mense ineunte Septembri tam dulcis quam in domum non fuit. Facultatis aura praerancida redolebat. Capsula epistularum electronicarum denuo mihi imminebat plenissimam dum magis in dies complebatur. Academici coetus me exspectabant insulsi. Probationes quoque discipulis paraui easque recens aestimaui, quas plerique superauerunt non inlaudabiles, sed unum exercitium legi uel pessimum omnium quos umquam, nisi memoria fallitur, euolui. Quomodo aliquis philologiae latinae studere sponte cupit et linguam Latiam pulcherrimam magnopere obterere et calcare potest? Unum aut alterum exemplum quasi crimina laesae Latinitatis afferre possem, ut disceretis me non mentiri neque uerba exaggerare. Sed melius est faci...

Haicu Caeleste

Imagen
Ad Ismaelem        Haicu Caeleste   Devolaturi                de Caelo passerculi            salem quaerentes

De quadam inscriptione falsa saeculi XV

Imagen
      Epitaphium exstat bene notum in collectionibus saeculi XV et saepe repetitum, quod solet Romae collocari (cf. Anthologia Burmanni 4, 16 ), sed in Corpore Inscriptionum Latinarum , in uolumine secundo ad Hispaniam dicato (i.e. CIL II 52*) positum est "ne quem Hispanorum denuo fallat":          Sēmicaprī quīcunque subis sacrāria Faunī,      haec lege Rōmānā uerba notāta manū.                 Euphorbus iaceo hīc, mēcum Mercāla quiescit:                      haec soror, haec genetrix, haec mihi spōnsa fuit.                   Ficta putās frontemque trahēns aenigmata Sphyngis      crēdis; sunt Pythiō uēra magis tripode. Mē pater ē nātā genuit, mihi iungitur illa:      sīc soror et coniux, sīc fuit illa parēns.     In uolumin...

De aetatibus linguae Latinae apud Vivem et Floridum

Imagen
Nascitur Valentiae in Hispania a. 1492, obiit Brugis Flandorum a. 1540. [ Hinc ]        Ioannis Ludovici Vivis locos scriptos legere pergo his diebus aestivis fere otiosis, utpote in quibus, quamvis a negotiis academicis vacem, symbolam tamen absolvere unam et alteram debeam necnon orationem parare, quae mense exeunte mihi dicenda est. Inter eos enim locos Vivesianos unus est studium meum movens, quem nunc vobiscum, lectores studiosi, compartiri volo in libro primo De ratione dicendi   (Lovanii 1533) casu a me repertum:       "Graeci nihil reliquerunt non figuratum et nomina aptaverunt iis quae finxissent, quod fuit eis propter copiam et flexibilitatem sermonis factu facillimum, nos tamen quaedam trademus generatim, in quibus aliquid inesse naturaliter gratiae existimemus, quae a simplicitate communis sermonis nonnihil sunt remota, etsi incidant in illum nonnunquam, ut nullum est adeo rarum et exquisitum floris genus, quod ...