Entradas

De linguis quae mutantur

Imagen
Ferdinandus Vicente pinxi t (nº 6)   Sunt qui censeant  Dominum Quixotum lingua Hispanica hodierna loqui debere,  propterea quod nostris temporibus plerique Hispanice loquentes ei ipsi vix intelligant! Vae tibi, Michael Cervantes, numquam satis intellecto ne a tuis quidem!       Hoc quidem incommodum verum est linguis quae dicuntur "vivae", utpote quae nasci adolescere perire dicantur, unde contingat eis mutari una cum temporibus. Latinus autem sermo, qui dicitur "litterarius", lapideus factus est post M. Tullium Ciceronem mortuum indeque inmortalis, vix scilicet mutatus inde a saeculo primo ante Christum natum usque ad tempora nostra.    Quamobrem omnibus operibus plurimis quae inter decursum saeculorum Latine planeque scripta sint, si omnia ea legere valeas, numquam tibi necesse erit cum antiquis vel cum eis qui ante nos fuerunt, colloqui per interpretem iustum.        Etenim, ut exemplum vobis, lect...

De negotiis

Imagen
    Quo magis in dies in negotia Pliniana incumbo, eo magis recordor id quod Erasmus ille Roterodamus serio scripsit de quodam Plauti loco salso, quem in editione Frobeniana  Historiae Mundi anni 1525 ipse memoravit:       Plus quam saeculo post, anno 1685, Iohannes Harduinus locum Plautinum illud iocosum refert ad illustrandum negotium operis Pliniani emaculandi atque explanandi, sed (rem miram!) Erasmi nomen, qui primus comparationem de nave ac muliere fecit, silet:       Multum postea, anno scilicet 1763, verba festiva Plautina a Rezzonico laudata sunt una cum nomine Erasmi huiuscemodi:           Plautus quidem hanc sententiam ad posteritatem reliquit in fabula illa cui index est Poenulus (vv.  210-213) quam hic vobis nunc exscribo apud editionem Frederici Leo anni 1896: Negoti sibi qui volet vim parare, navem et mulierem, haec duo comparato. nam nullae magis res duae plus negoti habent...

De auctore cuiusdam Epigrammatis in Plinii et Hermolai laudem

Imagen
     Epigramma ad Historiae Naturalis  Plinianum lectorem traditum est in editionibus Venetis annorum 1497 et 1499 ex Hermolai Barbari Castigationibus ab Iohanne Baptista Palmario diligentissime recognitis, quod studium meum excitavit maximum. Prior editio, scilicet, anni 1497, per Bernardinum Benalium impressa est, posterior anni 1499 per Ioannem Aluisium de Varisio Mediolanensem. In aversa pagina imprimitur Epistola sub titulo Nobilissimo Iuueni Conssalo Ruitio Delauega et Mendoza, Laurentii Suaris de Figueroa et Mendoza Hispaniarum Regis ad principem et Senatum Venetum Legati filio, Io. Baptista Palmarius . Sequitur eiusdem Palmarii Praefatio, quam excipit Epigramma in Plinii et Hermolai laudem. In utraque editione epigramma in folio [a ii v] continetur: (Venetiis 1497 = V 1 ) ( Venetiis 1499 = V 2 )   Epigramma hoc, cuius auctoris nomen inditum non est, aliquot annis post apparet in fronte editionis quoque Venetae anno 1525 editae, in qua...

Haicua de harena litoris

Imagen
litorum maris harena sole candens vitri fertilis ventus calidus harenosa litora: cutis rubida  quot opus tibi? totidem quot harenae prope litora

De bibliotheca Conimbrigensi

Imagen
   Hic adsum, meum scilicet in scriptorium redita iam quinque dies et, sicut cuidam puellae doctae pollicita eram, nouissima enarrare nunc conabor et praecipue recentissimum iter Conimbrigense. Quamquam ultima verba mea ad Harpocratem referebant ideoque mihi difficile est labella digito non compescere, aliquid tamen nonnullius momenti me dicturam esse spero. Pictura lacunaria Lusitana      Iter iucundum fuit etiamsi brevissimum et calidissmum, nam Conimbriga aestuabat. Acroama coram discipulis Lusitanis usque ad duas horas productum fuit et ipsa et Latine et Hispanice (pro dolor Lusitanice scio tantum auribus et oculis) locuta sum, sed opus facere pergendum est, nam magistri et discipuli multi nondum intelligere videntur quid sit linguā Latinā uti modo activo siue ratione in sermonibus hodiernis similiter usitata, utpote qui plerique putent rationes activas nihil aliud esse quam libros Orbergianos legere aut de rebus hodiernis Latine loqui (quod procul a...

De Harpocrate necessario

Imagen
Imago sumpta hinc      Visne scire, lector fidelis, causam silentii mei hos ultimos dies? De silentio meo facere secretum malo. Finge autem me paulisper sepositis silentii causis hoc tantum respondere: non prodo secretum. Ex omnibus, quibus humana pectora seriis gravibusque complentur adfectibus, nullam difficiliorem quam silentii credo virtutem, adeoque promptissimo sermone facile delinquimus, ut constantiam tacendi neque in aliis ferre possimus. Quapropter, lectores candidi, tacere non potest silentium meum, cui tantum mussitare licet una cum poeta illo: [1]         О lingua, lingua, ut magnа eges custodia,       Quae et aliis saepe et saepius domino noces!       Multum assecutus qui bene didicit loqui.       Qui bene tacere, non minus assecutus est.       Silentium enim nunc ita necessarium est ut, cum honestate loqui non possim, digito mihi compescendum labellum . [2] ...

De reditu Scorpionis Martiani

Imagen
   Hodie experrecta sum nuntio optimo. Lucius Amadeus Ranierius siue S corpio Martianu s post nonnullos annos tacitus reditum nuntiat decimum anniversarium celebrans.  Vtinam recitationes et sermones multos nobis tradat. Cupida exspecto.

Sic non intelligor ulli

Imagen
      Dum magistro cuidam litteras rescribebam gratulans  pro eius libro nuper edito  atque gratias ei agens pro opere ad me misso, certiorem eum feci de proximo conventu, qui mense Novembri in quodam oppido Baetico celebrabitur, et cum ei enarrarem argumentum proximae acroasis, quam forsan dicam (de versionibus scilicet Latinis operum Hispanorum, ut puta, de Homine illo Vitreo aliisque fabulis clarissimis), is me certiorem invicem feci cuiusdam poetae, qui Praeses Reipublicae Columbianae fuit nomine Michael Antonius Carus  (1843-1909), qui carmina Latina composuit atque etiam alios versus poetarum Hispaniensium egregiorum in sermonem Latinum vertit. Aliquid quidem de eo olim legeram, sed fere oblita eram eius nominis multis diversisque lectionibus distructa, unde denuo plura discere volui et nonnulla inveni carmina, inter quae offendi hoc, quod mihi arrisit: Hispanos versus dum tento fingere, ludor;       E calamo tantum verba...

Vtrum hodie lectoribus liceat e poetis Latinis responsum accipere

Imagen
   Multos dies Scriptorium iam non intro negotiis multis diversisque sepulta. Academia enim superesse et valere non videtur nisi congerie chartarum et formularum alta nutritaque. Adhaec hoc anno tandem aliquando mihi fiet certamen academicum, deis volentibus, unde paucisima tempora otii -proh dolor!- et horae subsicivae mihi erunt. Hodie autem Scriptorii ianuam aperire volui ad carmen servandum, quod poetria doctissima amicaque " inter principes eximiasque poetrias lyricas hodiernas est numeranda" , nomine Anna Elissa Radke mihi donavit. Tres pulcherrimae strophae Asclepiadeae IV sunt (id est, versus Glyconius una cum Asclepiadeo minore singulis strophis bis cocinnatus). In verso autem quarto necesse est hiatum facere, ut duodecim syllabas recitemus. Nam, quamquam non semper fieri potest ut de rebus metricis interrogemus auctores carminum Latinorum, forte fortuna mihi licuit interrogare et responsum poetriae statim accepi hoc: "Est hiatus propter acritatem nivium"...

Per duo lustra

Imagen
Ad Davidem aliosque iuvenes studiosos dicatum Arborem siccum aura vescentem levi vitra circumstant.      Exemplum animi nimium patientis non sum quasi altera Vlixes iactata dubio per duo lustra mari retis universalis, sed tamen, sicut homo ille sollers, omnia tempora solliciti fati non pertuli et placidae saepe fuere morae. Abhinc una hebdomade hoc scriptorium undecimum annum agebat ex quo primum ianuam aperuit suam. Curnam die natali scriptorii silui et nihil dixi, ut mos est mihi? Quia primum decem annis procul ab hac ora aberam hoc felici die terram Lusitanicam uisitans et cuidam Conventui magistorum gratanter intereram. Hebdomade iucunda exeunte fructa sum, quamvis, ut vera dicam, plures sermones serere voluissem cum tot magistris optimis. Spero saltem fore ut avicula nimis rara non visa essem atque aliquid nonnullius momenti coram auditoribus dixissem. Ego equidem multa didici non solum acroases audiens verum etiam cum participibus colloquens inter Conven...