Entradas

Faustum fortunatum felicem annum novum!

Imagen
Diva Angerona        Annus MMXVII finem iam iam capit et vale ei dicere ipsa nolo tacita silensque. Hebdomas ultima huius anni inusitatissima fuit, nam nihil mihi licuit agere nisi dormire et convalescere, postquam in morbum inciderim frigidum et diuturnum, tamquam si corpus dixisset 'usque adhuc pervenisse' admodum fatigatum, anno negotiosissimo perfecto atque absoluto. Neque mens eadem de causa munere suo fungebatur. Forte fortuna suus cuique finis est initiumque suum ac dies hodiernus potius quam ultimus anni primus omnium esse videtur. Nunc in scriptorio sedeo et animo novo omnia circumspicio. Sicca levisque tussis silentium frangit et commovet parietes quasi corpora, sed hoc in loco inviolato nihil perturbari potest. Reliqua enim hic locus cogit, et exhausta materia circumspicio, non quid dicam, sed quid non dixerim. Sed ut Romae nomen alterum dicere nisi arcanis caerimoniarum nefas habetur, ita non alienum videtur inserere hoc loco exemplum religionis ant...

De regula

Imagen
Plura inspice et lege hic         Hodie casu certior facta sum de quadam regula sive de Bechdelii quaestiunculis, quae ad fabulas cinematographicas vel spectacula arte facta referuntur, si metiri aut pensare velimus partes, quas feminae illic agant: 1. Apparentne personae saltem duae, quae feminae sint? [1]   2. Haene mulieres inter se ipsas colloquuntur saltem semel? [2]   3. Si colloquuntur, estne argumentum de re alia quam de viro?  [3]           Mirata equidem sum, quod non multae pelliculae vel etiam clarissimae et novissimae quaestiunculas has tres superant.       Quid eveniret, si quaestiunculas ferremus has tres quoque in litteras omnium gentium?             Adnotationes:  feminae]  Nomine proprio praeditae esse debent, quoniam id quod nomine careat, dicitur minoris ponderis videri.    ↩ colloquuntur]  Colloquium saltem ad 60...

Excerpta de diebus placidis Beatiae deactis

Imagen
'Beatia' sive 'Biatia', oppidulum Baeticum.    Modo redii ex quodam conventu omnium gentium in oppidulo Baetico nomine 'Beatia' sive 'Biatia' celebrato, qui De litteris Latinis vernaculisque saeculis XVI et XVII versabatur. Conventus enim dicatus erat in honorem professoris  Johannis Francisci Alcina Rovira , qui multa et optima de illo argumento supra dicto scripta ad posteritatem reliquit et alia plura relicturum esse speramus.      Quamquam conventus inde a die Lunae 20 mensis Novembris usque ad diem 24 Veneris productus est, tres dies tamen orationes et oratiunculas (quae quidem multae et diversae fuerunt, pleraeque videlicet Hispanice prolatae, sed etiam aliae aliis linguis audivimus, ut Lusitanice et Francogallice) tantummodo auscultare licuit mihi, quippe quae autoraeda vecta iter fecerim una cum tribus sodalibus, quibus non plus quam trium noctuum procul a Gadibus pernoctare licebat. Prof. Alcina Rovira, cuius in honorem conventus ...

Decus in labore

Imagen
   Paginam albam diutius specto nesciens quid scriptura sim, quamobrem identidem in scriptorium intro et ex eo discedo nihil tandem exarando et sic agendo iam fere duos menses. Quando verba desunt, quid faciendum est? Dum causam cogito cur Harpocrates digito suo labellum compescat meum, pro verbis imago una in auxilium mihi advenit. Ecce vobis, lectores candidi, lectrices benevolentes, quoddam dictum in vitro scriptum, quod ope lucis expressi inter recens iter in Portum Lusitanicum factum, utpote quod compendium faciat eorum quae his diebus acciderunt:  Tabernae librariae Lusitanae "Lello" nuncupatae tectum vitreum 

De linguis quae mutantur

Imagen
Ferdinandus Vicente pinxi t (nº 6)   Sunt qui censeant  Dominum Quixotum lingua Hispanica hodierna loqui debere,  propterea quod nostris temporibus plerique Hispanice loquentes ei ipsi vix intelligant! Vae tibi, Michael Cervantes, numquam satis intellecto ne a tuis quidem!       Hoc quidem incommodum verum est linguis quae dicuntur "vivae", utpote quae nasci adolescere perire dicantur, unde contingat eis mutari una cum temporibus. Latinus autem sermo, qui dicitur "litterarius", lapideus factus est post M. Tullium Ciceronem mortuum indeque inmortalis, vix scilicet mutatus inde a saeculo primo ante Christum natum usque ad tempora nostra.    Quamobrem omnibus operibus plurimis quae inter decursum saeculorum Latine planeque scripta sint, si omnia ea legere valeas, numquam tibi necesse erit cum antiquis vel cum eis qui ante nos fuerunt, colloqui per interpretem iustum.        Etenim, ut exemplum vobis, lect...

De negotiis

Imagen
    Quo magis in dies in negotia Pliniana incumbo, eo magis recordor id quod Erasmus ille Roterodamus serio scripsit de quodam Plauti loco salso, quem in editione Frobeniana  Historiae Mundi anni 1525 ipse memoravit:       Plus quam saeculo post, anno 1685, Iohannes Harduinus locum Plautinum illud iocosum refert ad illustrandum negotium operis Pliniani emaculandi atque explanandi, sed (rem miram!) Erasmi nomen, qui primus comparationem de nave ac muliere fecit, silet:       Multum postea, anno scilicet 1763, verba festiva Plautina a Rezzonico laudata sunt una cum nomine Erasmi huiuscemodi:           Plautus quidem hanc sententiam ad posteritatem reliquit in fabula illa cui index est Poenulus (vv.  210-213) quam hic vobis nunc exscribo apud editionem Frederici Leo anni 1896: Negoti sibi qui volet vim parare, navem et mulierem, haec duo comparato. nam nullae magis res duae plus negoti habent...

De auctore cuiusdam Epigrammatis in Plinii et Hermolai laudem

Imagen
     Epigramma ad Historiae Naturalis  Plinianum lectorem traditum est in editionibus Venetis annorum 1497 et 1499 ex Hermolai Barbari Castigationibus ab Iohanne Baptista Palmario diligentissime recognitis, quod studium meum excitavit maximum. Prior editio, scilicet, anni 1497, per Bernardinum Benalium impressa est, posterior anni 1499 per Ioannem Aluisium de Varisio Mediolanensem. In aversa pagina imprimitur Epistola sub titulo Nobilissimo Iuueni Conssalo Ruitio Delauega et Mendoza, Laurentii Suaris de Figueroa et Mendoza Hispaniarum Regis ad principem et Senatum Venetum Legati filio, Io. Baptista Palmarius . Sequitur eiusdem Palmarii Praefatio, quam excipit Epigramma in Plinii et Hermolai laudem. In utraque editione epigramma in folio [a ii v] continetur: (Venetiis 1497 = V 1 ) ( Venetiis 1499 = V 2 )   Epigramma hoc, cuius auctoris nomen inditum non est, aliquot annis post apparet in fronte editionis quoque Venetae anno 1525 editae, in qua...

Haicua de harena litoris

Imagen
litorum maris harena sole candens vitri fertilis ventus calidus harenosa litora: cutis rubida  quot opus tibi? totidem quot harenae prope litora

De bibliotheca Conimbrigensi

Imagen
   Hic adsum, meum scilicet in scriptorium redita iam quinque dies et, sicut cuidam puellae doctae pollicita eram, nouissima enarrare nunc conabor et praecipue recentissimum iter Conimbrigense. Quamquam ultima verba mea ad Harpocratem referebant ideoque mihi difficile est labella digito non compescere, aliquid tamen nonnullius momenti me dicturam esse spero. Pictura lacunaria Lusitana      Iter iucundum fuit etiamsi brevissimum et calidissmum, nam Conimbriga aestuabat. Acroama coram discipulis Lusitanis usque ad duas horas productum fuit et ipsa et Latine et Hispanice (pro dolor Lusitanice scio tantum auribus et oculis) locuta sum, sed opus facere pergendum est, nam magistri et discipuli multi nondum intelligere videntur quid sit linguā Latinā uti modo activo siue ratione in sermonibus hodiernis similiter usitata, utpote qui plerique putent rationes activas nihil aliud esse quam libros Orbergianos legere aut de rebus hodiernis Latine loqui (quod procul a...

De Harpocrate necessario

Imagen
Imago sumpta hinc      Visne scire, lector fidelis, causam silentii mei hos ultimos dies? De silentio meo facere secretum malo. Finge autem me paulisper sepositis silentii causis hoc tantum respondere: non prodo secretum. Ex omnibus, quibus humana pectora seriis gravibusque complentur adfectibus, nullam difficiliorem quam silentii credo virtutem, adeoque promptissimo sermone facile delinquimus, ut constantiam tacendi neque in aliis ferre possimus. Quapropter, lectores candidi, tacere non potest silentium meum, cui tantum mussitare licet una cum poeta illo: [1]         О lingua, lingua, ut magnа eges custodia,       Quae et aliis saepe et saepius domino noces!       Multum assecutus qui bene didicit loqui.       Qui bene tacere, non minus assecutus est.       Silentium enim nunc ita necessarium est ut, cum honestate loqui non possim, digito mihi compescendum labellum . [2] ...