09/05/2013

De gente tantum uiuente halitu et odore


   Latine exstat locutio mira atque rara quae est 'uesci aura' uel 'uesci auris uitalibus' sensu 'uiuendi' usurpata a poetis Vergilio ac Lucretio, quod tamen mirandum non esset, utpote quibus atque pictoribus quidlibet audendi semper fuerit aequa potestas:
Maro quidem concinauit uersus hos:  'quem si fata uirum seruant, si uescitur aura aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris" et 'superatne et uescitur aura?'
Atque etiam De rerum natura poeta uersum panxit uerbis his: 'uides uesci uitalibus auris'
     Maurus Seruius Honoratus, in Vergilii Aeneidos libros explanauit locutionem per Plinium nostrum, cuius opusculum grammaticum de 'Dubio sermone', proh dolor, desideramus:
si vescitur aura vescor illa re, ut alibi "vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis". nec nos decipiat quod dicit Plinius*, ut elocutiones ex similibus formemus; nam ecce comedo illam rem dicimus, nec tamen vescor illam rem. et ipse enim dicit non usquequaque hoc esse faciendum. {⁴³si vescitur aura] verbum inchoativum sine praeterito tempore et quod a se nascitur. sane hic 'vescitur' pro fruitur posuit; nam non comedit auram, sed vivit ea.}⁴³
     In carminibus, inquam, poetarum horum duorum qui dicuntur classicorum locutionem eam tantum inuenimus, nam oratione soluta nihil simile exstat apud antiquos nisi illud lectum apud Quintiliani quae feruntur declamationes:
'iam nemo diues est. auras captamus et rore uescimur'
     Quamobrem mirabilius fuit quando locutionem hanc inueni usurpatam multis saeculis post in fabula ficticia recentissima oratione soluta ab Holbergio scripta c.t. "Nicolai Klimi iter subterraneum", de quo anno 2008 primum scripsi hoc in scriptorio:
     Eadem Europaeis sunt alimenta quae nobis [scil. ciuibus subterraneis], Hispani uero sola aura uescuntur.
    Difficillima intellectu tunc mihi uidebatur sententia Holbergiana de Hispanis. At forte fortuna uiae Retis Vniuersalis inopinatae sunt atque mirabiliores, nam abhinc annis duobus Nemo sapientissimus margaritas Graecas siue uniones lectoribus praebuit de Atheniensibus aura uescentibus, quae aenigma aliquatenus soluerunt.
  
    Hodie regredi uolo ad hanc locutionem 'poeticam', nam iterum alicui offendi simili, cum Dissertationem euoluerem Doctoralem quam discipulus quidam noster medicus rude iam donatus nunc parat eamque unum abhinc annum moderor una cum Magistro. Quippe thesis argumentum medicum est atque de opere agitur eo quod Alphonsus de Freylas, medicus Hispanus saeculo exeunte XVI et ineunte XVII uersans, de pestilentia scripsit.

        Siquidem nonnulli humanistae saeculi XVI putabant aerem, ut uarias in se qualitates recipit, ita quoque uarie solere nostra corpora afficere illasque, pro situ ac positione locorum in quibus agitatur, in nobis imprimere. Vt enim somno reficiuntur sensus utque cibi ac potionis intrusione humores quoque corporis ad alendum reparantur, sic ad uitales quos sanguis genuit refocillandos spiritus, ac perinde ut cibo ipsum quoque corpus nutriendum, aere quem respiramus necessario utimur. Ex quo non insulse ac neque translatitie, sed germane potius satisque proprie a poetis dictum quidam existimauerunt (sicut Gomesius Miedes), 'mortales uesci aura', pro eo quod est aere, ueluti cibo, ali, ut est illud Poetae.

      Similiter illo in opusculo de pestilentia ab Alphonso de Freylas elucubrato leguntur haec:
     'Manardo, autor grave, tiene por cierto que del olor no solo se engendran espíritus, pero que con él también se reparan las partes sólidas, y para confirmación de esta verdad refiere la historia de Demócrito, con sólo olor de pan caliente mantenido quatro dias. Y al mismo propósito trae Plinio otra historia de unos hombres que abitan a los confines de la India Oriental, junto a una fuente llamada Ganges, que tienen por nombre los Syritas, a quien aviéndoles negado naturaleza la boca para tomar mantenimiento sólido, les dió en su lugar dos agujeros con los quales atrayendo el olor de flores, yervas, fructos, cortezas y rayzes de árboles silvestres, se matuviessen y sustentassen sin otro mantenimiento ni bevida. Y si algún olor malo se les ofrecía, se desmayavan y perdían las fuerças por faltarles su propio mantenimiento. Y por esta razón se proveýan de flores, fructos y rayces olorosas, como en depósito para que no les faltasse en tiempo de necessidad el sustento de su vida.'
Atque in margine dextra haec alia:

A. de Freylas, Conocimiento, curación y preservación de la peste...,
(Jaen 1606)

      Nescio quam editionem Plinianam medicus Freylas euoluerit, sed neque Syritae neque Scir<a>tae neque aliae gentes similiter descriptae nisi Astomi fuerunt qui apud Indos sine ore essent et halitu tantum uiuerent et odore:
    Megasthenes gentem inter Nomadas Indos narium loco foramina tantum habentem, anguium modo loripedem, vocari Scir<a>tas. ad extremos fines Indiae ab oriente circa fontem Gangis Astomorum gentem sine ore, corpore toto hirtam vestiri frondium lanugine, halitu tantum viventem et odore, quem naribus trahant. nullum illis cibum nullumque potum, radicum tantum florumque varios odores et silvestrium malorum, quae secum portant longiore itinere, ne desit olfactus; graviore paulo odore haut difficulter exanimari. (VII 25)
    Mentionem Aristotelis, qui dicit se uidisse hominem aere tantum uiuentem et Sole, necnon Marsilii Ficini locum alio die quaeram otiosa. Et interim plura mihi legenda sunt de gente tantum aere uiuente et de sensu uocabuli sanscritici q.e. Prana (प्राणprāṇa).

 _________________
* Plinius] Beck, Dubii sermonis libri, 1894, p. 39.

03/05/2013

De Gaditano Erasmiano


       Hos dies in quibus commentationi operam dabam mittendae ad quosdam commentarios periodicos, dum in bibliotheca atque per rete notitias quaerebam diuersas de humanistis Europaeis easque perscrutabam, casu offendi uni Erasmi Colloquiorum Familiarium, quod studium meum excitauit maximum non tantum propter eius titulum q.e. 'Synodus grammaticorum', in lucem editum, nisi fallor, anno 1529, sed potius ob nomen unius septem collocutorum, id est 'Gaditanum'.

Lugduni Batauorum 1729
       Mirabar etenim praesertim duabus causis, nam me ipsa interrogabam et quid ageret Gaditanus quidam in uno opere Erasmiano et quam partem ageret hoc in 'synodo grammaticorum' conterraneus hic meus, qui in Albini grammaticos numerantis manu laeua capit septimum ultimumque digitum, nempe indicem. Sunt enim septem litteratores hoc in conuentu, sicut septem sunt sapientes illi qui in conuiuio Plutarcheo aliisque ludis inuenimus. Hi autem sapientes Erasmici ordine apparent alphabetico ad iocose disceptandum de uocabulo q.e. "anticomarita".

         Sed magis magisque mirabar, colloquio perlecto, quod Gaditanus ille tantummodo semel uocem emisit inter synodum septem grammaticorum, dicens haec:

Ga[ditanus]. Sedulo quidem dixistis omnes; at mihi uidetur uxor uiro male morigera 
dici anticomarita per syncopen, antidicomarita, quod semper adversetur marito.

       Scilicet Gaditanus ille buccam tantum aperuit ad salem ac facetiam proferendam, ut alioqui fama est apud nos.

     Quisnam sit salsus grammaticus hic? Vnus solusque Hispanus Baeticus grammaticus qui illo tempore notissimus esse Roterodamo necnon clarissimus eius lectoribus posset, nemo alius eminet quam Antonius ille noster Nebrissensis siue Lebrissensis, sed oppidum illud uulgo dictum "Lebrija" conuentus Gaditani non est!, ut quidam perperam opinatus est, sed Hispalensis, etiamsi propinquum. Vtrum falsus est Erasmus Antonium Nebrissensem existimans uenisse a Gadibus, nempe ab 'ultimo terrarum orbe'? An de Gaditano alio uel de persona alia audacissima, cuius nomen littera G inciperet, cogitabat ille Roterodamus, nam omnes grammatici huius synodi neque homines ueri neque grammatici certi esse uidentur? Nescio. Legere pergemus.


12/04/2013

Ex mellito dulcisonoque ore


       Diuersa documenta et chartas schedasque, quas hos dies complere et scribere debeo, quasi scopulos aufugio taedio grapheocratico capta, unde alia iucundiora peto, ut liber Ioannis Maldonati Hispaniola inscriptus, quem euoluo per editionem a profestrice Hispalensi Maria Angelorum Durán Ramas anno 1983 instructam eamque sumptam ex pegmatibus librorum Bibliothecae nostrae, ubi Atilii Degrassi opusculum quoddam et Petri Calderón de la Barca fabulam c.t."Vita somnium est" quaerebam.

     Ecce una et altera linea acti primi, ubi loquitur Trilus:
Juan de Maldonado. Hispaniola. La Española (Barcelona 1983)
Editio a Mª Ángeles Durán Ramas parata.

      Numquam edepol! scriptum inter auctores probatos cum antiquos tum recentiores uocabulum "dulcissum" mihi obuiam ierat. Qua de causa editionem principem (non exstant alias editiones praeter modernam Barcinonensem) rimata sum si forte aliud exaratum esset (forsan "dulcissimoque": cf. CIL, VI, 21787 = ILCV, 96 : domino patri dulcissimo mellito). At ecce id quod inscipitur liquide scriptum:

Ioannis Maldonati Hispaniola (Burgis 1535)
       Vae nobis lippis philologis, qui lautissima uerba inquinamus! Sententiam quidem q.e. "copia ex mellito dulcisonoque eius ore fluentia uerba potandi" ad significandum aliquem (praesertim amoris gratia) quem libenter audimus auscultamusque magna cum uoluptate, etiamsi paene inauditam et probo et plaudo.

        Pergamus ergo taedia dulcisonis auferre illa tomis.

09/04/2013

Fructus Anticarienses

Anticaria siue Antikaria, oppidum antiquum Malacitanum, ubi horno fuit optimus
IX Conuentus 'Cultura Clásica. com'
       Conuentu IX Societatis c.n. "Cultura Clásica.com" peracto, tempus est dicendi breuiter nonnulla.  Optima fuerunt pleraque, sed mihi confitendum est interesse Conuentibus me spectatricem esse iucundius quam adesse oratricem, praesertim quod auscultare et spectare aliquatenus malo quam loqui coram multis hominibus etiamsi beneuolentibus. Hodie ergo ianuam scriptorii aperio atque intro per aliquas temporis partes minutas narratrix fidelis huic Conuenticulo amicorum atque studiosorum cultus et utriusque linguae.
        Imaginibus primi diei uel potius uesperis careo, quia paene omnes nimis obscurae captae sunt, ut semper, imperitiae meae causa. Veniam ergo peto collegis, praesertim Annae Ovando ac Germano González necnon Iacobo Carbonell, quorum acroases optimae fuerunt.
         Multis amicis salutem dixi quos mihi placuit multum denuo conuenire (quamquam cum aliis proh dolor amplius sermocinari non licuit mihi tempore carenti -amicae quoque meae illi Baeticae ultimo die necopinanter occurri, sed noluit mecum colloqui, quod sine dubio uel tristissimum Conuenticuli mihi fuit) et noctu cenam sumpsi optime comitata atque sessa inter collegas optime Latine loquentes. Doleo quoque quod testimonium photographicum non seruo amoenae concenationis.
      Ecce tamen photographemata ceterorum dierum quae, etiamsi non liquida sint, exhibent iucundissima temporis spatia deacta audiendo et spectando et discendo:

Gerardus Guzmám optimam acroasem praebuit, nam dilucide exhibuit quomodo
scholae Graecae Graece institui possint. Gerardus ipse in lucem modo edidit librum
c.t. Katà phýsin. De methodis atque subsidiis linguae Graecae tradendae 
aetate Renascentium artium usurpatis (Romae MMXIII).



***
Sigrides Albert orationem habet inscriptam "Cottidie Latine loquamur" commendata
ab Antonio Capellán, qui scholas aestiuas Latinas nuntiauit Matritenses.


***
Nuntii Latini a Cristophoro Macías atque Antonio Arquillo Hispanice Latineque referuntur
atque utrimque consident moderatores et participes Circulorum Latinorum Hispanorum,
nempe a parte sinistra  Ansgarius Legionensis, Rodericus Portela, Georgius Tárrega,
Paulus Villaoslada, Iosephus Rojas, Alexandra Ramos et Ioannes Cienfuegos.
(Imaginem ab Anna Ovando sumpsi)
Imago a me furtiue descripta ex mensa, dum colloquium de nuntiis Latinis habebatur.
In prima sede attente auscultant Antonius Agamador, Anna Ovando, Germanus González,
Sigrides Albert, Antonius Capellán et dextrorsum Aloisius Miraglia, Gerardus Guzmán
et alii discipuli Academiae Vivarii Novi.
Theatrum "El Torcal" frequentatum ad fabulam spectandam!
Grex "In albis" ab Iosepho Luque moderatus agit fabulam tragicam
Euripidis c.t. "Bacchae".
Dum acroases auscultabam, familia locum c.n. "El Torcal" perlustrauit.
Arbor Anticariensis ("El Torcal")
Lapis natura sculptus ("El Torcal")
Die Dominico aduenit Magister, qui una cum collegis res pessimas ad cultum et
linguas Latinam Graecamque attinentes ab homunculis politicis machinatas
participibus exposuerunt. Arma autem non tradimus.
Mm! Duo uiri Romani et uenusti et minime delirantes! 
Officina mira de scriptura "Incipit Titivillus" dicta. 
Apud Saluatorem Muñoz discipula fortunata.


***
Officina lepida de deis rebusque mythologicis 
Qui deus sum, cara mater? Deus Optimus Maximus mihi es, fili mi!
Mons amantium ("Peña de los enamorados") siue Indus Anticariensis 
Gerardus Guzmán librum suum subsignauit mihi dicans uerba perpulchra.
Fructus ex Anticaria excerpti

12/03/2013

De quodam munusculo

Rore recenti
herbae gemmant uigentque 
sale Musarum

       Hoc in scriptorium, cuius quattuor anguli recordationibus iucundissimis altaque pace scatent, hodie intrare uolui silentium rumpens per aliquot partes temporis minutas ad relinquendum munusculum hīc conditum (ubinam terrarum melius?) intra eius parietes candidos.
           Die Iouis superiore, dum Valentiae in quodam Conuentu iucundo uersabar, ut orationem dicerem de lumine atque umbris institutionis grammaticae, moderatores quidam Vniuersitatis Studiorum Gaditanae collegis professoribusque per litteras electronicas academicas omnibus nobis communes q.n. "Tavira" nuntiauerunt hoc: propositum illud, cui nomen "SAL MVSARVM" dederim, Praemio Primo cohonestatum esse propter nouitatem suam didascalicam anno academico praeterito 2011/2012.
           Vbi primum nuntium legi incredula die Saturni ex Valentia redita domum sana fessaque, praemium tale inauditum esse putaui, quippe cum 'Musae salsae' meae aliis multis propositis attinentibus ad disciplinas diuersas et technicas et scientificas et oeconomicas praepositae sint. Re autem uera nescio utrum aliquid maximi an minimi ponderis sit (immo potius id non flocci facio), sed compartiri munusculum, quantulumcumque est, uolui cum lectricibus lectoribusque meis adhuc fidelibus, si forte alicui magis gaudio sit quam mihi.

18/02/2013

De altero scriptorio


    Omnes homines, familiares nempe ac necessarii, quibuscum multos modios salis simul edi, bene sciunt me scribere quam loqui, legere quam sermocinari, auscultare quam garrire malle idque agere soleo siue priuatim exarando in codicillis puris uacuisque siue legendo intra muros domesticos uel scholasticos siue uiua uoce mutuando uerba coram uix duobus tribusque hominibus. Etiam familiares mei ac necessarii pro comperto habent me linguam Latinam praeferre aliis uitae dulcedinibus. Quid enim agam? Ego equidem alia quae sum esse non possum. Nihilominus abhinc sex annos praelationem utramque ducere decreui in amplitudinem externam, quippe cum difficilius fuisset abhinc sex annos homines prope me inuenire quibuscum dilectionem linguae antiquorum Romanorum de facie atque de facto compartiri posset.

      Hominum ergo quorundam plerorumque mihi ignotorum gratia hodie linguam Latinam melius calleo quam abhinc sex annos ideoque gratias agere cuperem maximas omnibus atque singulis, qui nonnumquam in 'scriptorium' hoc insulsum in Rete omnium gentium structum intrauerunt aut quorum 'domos interretiales' ego ipsa saepius uisitaui, sed cum timeam ne nomina ullius nolens omissura sim ideoque incessura sim quasi paruā scintillā magnum incendium, nomina singulorum nunc tacebo in imo corde omnia seruans fidelis, maxime unum aut alterum. Quamobrem tantummmodo sodalis desiderati Ludouici Charlo, soli ex omnibus in hunc 'scriptorium' insulsum intrantibus qui uere longissime a me nunc abest, nomen memorare uellem necnon mihi sinite, lectrices candidae, lectores beneuolentes, amicae Baeticae, feminae scilicet illi angelicae quacum sola commercium epistularum Latinarum habebam, gratias agere singulariter necnon congratulari, utpote cuius dies hodiernus sit, sicut huius scriptorii, natalis.

      Hic nouus annus quid noui mihi afferet? Procul dubio sales Musarum suauiter conditos multo plures, quos existimo nunc esse tempus idoneum lingendi et gustandi altero in scriptorio priuato domesticoque. Nam ad cognitionem certam perueni, lectores carissimi, lectrices dilectissimae, uires meas ingrauescente aetate et suffocatione quadam non iam aptas esse ad hoc Scriptorium Academicum Latinum aeque administrandum. Bene conscia sum hoc munus secundum suam essentiam naturalem non solum legendo et scribendo exsequendum esse, sed etiam audiendo et loquendo. Attamen in mundo nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro Latinitate perturbato ad nauigandum supra undas Retis Vniuersalis quidam uigor corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut imbecillitatem meam ad Scriptorium hoc Interretiale bene administrandum agnoscere debeam. Quapropter, lectrices carissimae, lectores dilectissimi, ex imo corde gratias ago uobis omnibus pro amore et cura, quo mecum onera Scriptorii huius portauistis per sex annos necnon ueniam peto pro quoque mendo peccato erroreque in quibus aliquando incidissem.


20/01/2013

Erasmus interpretatus modis musicis

'Laus Stultitiae' cantatus ac recitatus

        Hispanus Catalanus nomine Georgius Savall nuper in lucem edidit libellum cuius gratia fieri potest audire non solum modos musicos antiquos dicatos operi Erasmico "Laus Stultitiae" inscripto, sed etiam uoces uiuidas Stultitiae necnon Thomae Moro, Lutheri et aliorum humanistarum, maxime ipsius Roterodami. 

     Infeliciter autem eorum uerba auscultabuntur tantum Francogallice, quamuis etiam per Rete Vniuersale emptoribus libelli licebit legere uerba scripta aliis sex linguis, scilicet Hispanice et Anglice et Batauice et Italice et Germanice et Catalanice. Nam artifex cupit proposito fauere Europae consonae ac reconciliatae, immemor autem originis fontisque communis tot gentium in Vetere Orbe uersantium.

      Quisnam igitur nostris temporibus talia auscultare atque euoluere uellet uerbis eisdem quibus primum prolata fuerunt?

       Nam etiam ei qui Latine possent, quamuis sonis musicis antiquis delectentur, Erasmum tamen ipsi mallent interpretatum per linguas hodiernas. Quantam stultitiam!


11/01/2013

Plautinus cattus siue "ex ungue leonem"

'Tacitus cattus' (Saraviponti 1997)


        "Salvete plurimum iubeo vos, amicos optumos. Quis ego sim, quid mihi velim, paucis eloquar, si per vos licet. Ego cattus verus et merus sum. Nomen mihi, servo vestro, Tacito de Eichenhof; vobis autem me Tacitum audacter appellare licet; nihil ego longos logos moror. Quomodo in photographemate, quod in fronstispicio huius scripti impressum est, videre potestis (id legitimum, tamquam e syngrapho personali, ubi secundum felina edicta corpus integrum apparere debet), sum ego, Tacitus, colore fulvo, pectore calceolisque albis."


Latinissimum!

      Sic incipit liber, cuius auctrix est Hispana nomine Mercedes González-Haba (rem miram et nouam!), quem libellum Valahfridus Stroh splendere inter umbras hodiernas, ut solis radii, existimat. Mihi uero confitendum est hunc librum penes me esse non quod emissem (nam hic 'liber duodesexaginta paginarum constare dicitur uiginti quinque marcis Germanicis', quibus equidem careo!), sed potius quoniam ex forulis subterraneis Bibliothecae nostrae sumpserim hac hebdomade et lucis ope descripserim mihi filioloque.

     Placet multum filio lingua Latina et, cum certa sim ei licitum fore neque in ludis neque in lyceis discere sermonem antiquorum Romanorum, ego ipsa nonnulla Latine eum sic docere conor, ut is aetate prouectior gentes et linguas et scientiam et bonas litteras, homines uidelicet mundumque totum, melius intelligere possit. Quanam lingua hoc fieri possit nisi regina linguarum?

    Quippe "Tacitus cattus" splendet inter umbras hodiernas praesertim duabus causis:
  • Primum quod scriptus est a femina eaque Hispana (rem rarissimam!)
  • Deinde praesertimque quoniam eius dicendi stilus redolet Latinitatem, quod inter fabulas pueriles iuuenilesque hodiernas in sermonem Latinum uersas admodum desideratur.
     Paucissimas uero notitias de auctrice inueni, nisi profestrix est Cathedraria linguae Latinae, peritissima  fabularum Plautinarum (utrum Mercedes adhuc aura uescatur necne, nescire fateor, sed suspicandum est a uita iam decessisse, quippe quae prima eius opera scripta sint annis quinquagesimis saeculi praeteriti). Vtcumque res sese habet, de eius libro "felino" apud nos fere nihil dictum est, praeter unam exsistimationem leuissimam insulsamque.

      Etenim fabulae pueriles iuuenilesque infeliciter desunt optimae nobis qui Latine legere uelimus opera argumento hodierno atque iucundo. Nouissima quidem (ut unum aut alterum exemplum afferam) sunt bina opera, alterum ex Ciuitatibus Foederatis Americae, alterum ex Francogallia ueniens, quibus indices sunt "Hobbitus ille" (Neo-Eboraci 2012), auctore Marco Walker, et "Pullus Nicolellus" (Parisiis 2012), auctricibus Élizabetha Antébi et Maria-Francia Saignes.

    De "Nicolello" (displicet mihi nomen "Pulli" superuacaneum utpote redundans) multum dicere nequeo libro carens, sed hoc exemplum excerptum non uidetur nuntiare optima, nam fere nihil intellexi atque, ut dici solet, "ex ungue leonem, ex auricula asineum". Versio autem Latina parata esse uidetur discipulis Francogallicis potius quam discipulis 'omnium gentium', quod propositum praecipuum esse debet, mea quidem sententia, cuiusque fabulae Latinae.

Quid edepol sibi uult inter alias haud intellectas sententia ista q.e."Ad pariem..."?

     De "Hobbito illo" paucis eloquar, quia hoc genus fabularum ficticiarum non sit mihi cordi. Nihilominus, cum Latine scripta esset, aliquid rimata sum et denuo confitendum est mihi fere nihil intellexisse. Sed "quot homines, tot sententiae".  Ecce capituli primi initium:

'Hobbiti illius' initium capituli primi  inspice hic
in foramine terrae habitabat *hobbitus: nec foedum, sordidum madidumque foramen, nec extremis lumbricorum atque odore caenoso impletum, nec etiam foramen aridum, inane, harenosum, in quo nihil erat ad considendum aut edendum aptum: immo foramen-hobbitum, ergo commodum.
  Vbi sunt mecastor pronomina et coniuctiones et uerba temporalia diuersa quae in uersione uernacula leguntur? Exempli gratia:
In a hole in the ground there lived a hobbit...; it was a hobbit-hole, and that means comfort. 
Quadam in cauerna terrae habitabat hobbitus quidam...; immo cauerna haec hobbiti instar eratquod significat  'solacium'.

    Aliis modis procul dubio melioribus quam ego ipsa raptim conata sum, interpretari possit, sed pro certo habeo uel optima uia est ea quae Latinitatem auctoresque probatos sapit. Placet autem mihi uocalem minimam -u- inuenire hac in fabulae editione ad eius usus consonanticos repraesentandos.

         Ad lectiones ergo felinas redeo, nam arridet atque iuuat auctores Latinos qui uocantur classicos  atque antiquos euoluere per fabulas modernas.

***

P.Scr.: Eis qui casu paginam nostram Circuli Latini Gaditani nesciant, fabulam alteram Latinissimam  ibi nuntiatam commendo eamque cinematographicam cui titulus est ARMILLA:


05/01/2013

De nocte magica

En Magī Sanctī ueniunt onustī
tūre murrā arōmaticīs et aurō.
Gaudeānt omnēs puerī puellae 
   mūnera noctū.
Quid Magī Sanctī hominēs adultōs
nocte dōnābunt? Magicōs amōrēs, 
dulciter sparsōs theobrōmate atrō
et Venere albā.

31/12/2012

Annum nouum exopto mellitum ac salsum



      Miror in dies, nam noua semper disco inaudita inopinata! Crustum Natalicium quod ex melle amygdalisque confectum est apud nos notissimum nomine "Turrón", nouum inuenio confectum ex theobromate (70%) et lycopersico crepitanti et amygdalis cum pipere et praecipue... sale!  Probandumst.

      Dum delicia ex theobromate confecta probo et gusto dulciola Natalicia, dum Angelissima nobis nuntiat annum nouum 2013 in amarum uertentem simul monens 'aequilibrum' iustum et necesarium et crepitans, dum homunculi politici nobis uerba piperata dant, ego tandem omnibus uobis ominor dies futuros plenissimos amore ualetudineque bona et praesertim.... sale.

       Fruimini igitur hoc peruigilio ineuntis anni et multa gaudia uobis precor noua!
    

21/12/2012

Carmina hiemalia

Hiems imminens
palpitanti pectori
rutilae frondis 

       Abhinc aliquot hebdomades epistulam accepi cuiusdam poetae Latini Austriaci nomine Gerardus Alesius, qui mihi indicare uellet aliquid de collectionibus haicuum uariorum meis, in quibus ego ipsa eius uersiculos adhibuerim. Is quidem nonnulla haicua mutuatus erat ad exempla haicuum proponenda in 'periodico paruulo', ut eisdem eius uerbis utar, magistris linguae Latinae Austriacis destinato, quod "Circulare" inscribitur (inspicite quaeso paginam sextam). Comissimus quidem mihi fuit Gerardus, quippe qui pegmata librorum mea duobus muneribus honestauerit musicis, nempe libris natis fetura recenti apud ingenium binorum poetarum, alterum femininum, alterum masculinum, utrumque autem grauidum sale musarum:

Annae Elissae Radke et Gerardi Alesii carmina recentissima
         Hodie, cum nouum intret tempus anni quod est hiemalis (saltem apud nos Europaeos occidentalesque) et uale dicimus autumnali tempori, ad hoc celebrandum non solum haicum, ut mos est mihi, uobis affero, sed praesertim nonnullas strophas sapphicas a Gerardo Alesio concinnatas (de carminibus Annae Elissae Radke uideatis nunc hic; de quibus plura ego dicam ipsa alio die otiosa), quoniam illud carminum genus hoc anno maioris pretii ac ponderis esse uideatur.

     Ecce prima oda numero XXV inscripta "Ambulatio autumnalis", quas strophas Sapphicas selegi ad autumnum uale dicendum, quod imaginem pingit uiuidam naturae semimortuae:
Pallidus quam pallidus -ach- tuetur
languidas sol deciduas frondes.
Una avis deserta comes per arva;
    cuncta vieta. 
Hic iacet moestum catuli cadaver.
Umbra iam surgens tegit ossa. Plumas
contremiscens inflat avis, mi avis dic:
     quid faciemus?         
       Alterae uero strophae Sapphicae quae etiam mihi cordi fuerunt, haec sunt numero XVIII, quae officium bene functum celebrant cuiusdam magistrae Latinae linguae (rem permiram! nam impraesentiarum haud pauci magistri uituperati sunt et plurimi contempti sumus), cuius gratia paruulum ingenium conditum est et conformatum ad maiora:

         "Lilo Ellersdorfer (1943-1990)"
Debitas multos tibi iam per annos
gratias dum reddere posse cunctor
linquis et serus venio dolore ad
   muta sepulcra. 
Tu Latine me cupidum docebas
parvulum tuque ingenium fovebas
semper adiutrix aderas egenti
    rara magistra. 
Spes fefellit vana meaque culpa
irritus fio. Cinerem tamen nunc –
si quid hoc est – adloquor atque seras
   concino grates.

     Fruimini, lectores mei, lectrices carae, hoc frigidissimo tempore brumali legentes carmina haec atque alia tepidissima.


16/12/2012

De sermone amasio


     Modo legi disticha haec a Ioachimo Du Bellay composita, dum Romae is uersabatur ab anno 1553 usque ad annum 1557, continentia in eius Elegiarum libro quae in lucem edita sunt inter alia in opere c.t. Delitiae C. poetarum Gallorum, huius superiorisque aevi illustrium (1609) necnon in libello inscripto Les amours de Faustine (1923):

Ad lectorem  
Cum tot natōrum castō sociāta cubīlī
    Mūsa sit ex nōbīs Gallica facta parēns,
Mīrāris Latiam sic nōs ardēre puellam,
    Et ueteris, Lector, rumpere iūra torī.
Gallica Mūsa mihī est, fāteor, quod nupta marītō:
    Prō Dominā colitur Mūsa Latīna mihī.
Sic igitur (dīcēs) praefertur adultera nuptae?
    Illa quidem bella est, sed magis ista placet.

      Hispanicus sermo mihi est, confiteor itidem, quasi maritus nuptae, sed qui me allicit quinque sensibus est sermo Latinus. Fortasse miremini, lectores candidi, lectrices desideratissimae, quod formosum puerum cupiditate ardeam Latium et marito anteponam amasium minus iuuenem: ille quidem uenustus est necnon uirilis, hic autem  magis me delectat utpote uirilior et tenerior et grauior numerosiorque necnon dulcior.


10/12/2012

Qua re Graecia?

Omnibus magistris dicatum a Petro Olalla 


Φιλοκαλοῦμεν γὰρ μετ' εὐτελείας καὶ φιλοσοφοῦμεν ἄνευ μαλακίας (34:20)

Nam elegantiae studemus, sed cum frugalitate, 
et philosophiae incumbimus, sed sine mollitie.

[Thucydidis De Bello Peloponnesiaco Liber II, cap. 40]


[Sagunti oratio habita 27/11/2012]


________________________________________
De alphabeto Graeco et de lingua utraque (23:55)
De prima lingua uehiculari (25:40)
μηδὲν ἄγαν - γνῶθι σεαυτόν (34:50)
De spiritu Humanitatis (35:20)



05/12/2012

De mola salsa pro ture


     Hodie, me praesente, Dissertatio Doctoralis defensa est optima a Iesu Muriel sub ductu magistri Iosephi Mariae Maestre et sodalis Raphaelis Gallé, quae agebatur de opere cui titulus est Graecarum institutionum compendium a Michaele H. Ledesma Valentino medico conscriptum (Valentiae 1545). Discipulus doctorandus in studium operae strenue incumbuit et "criticam", quae dicitur, editionem confecit necnon primum in sermonem Hispanicum eam uertit. 
     Multum operae et laboris et annorum consumpsit auctor, quippe quod opus Latine Graeceque conscriptum non solum diffusum esset, sed praesertim litterae Graecae typographicae difficiliores lectu plerumque essent. Gratulor enim Iesui pro Dissertatione optima atque etiam eius moderatoribus. Professores quoque participes tribunalis iudicantis sententias protulerunt disertissimas, quibus multum didici.


      Quisnam autem sit Michael Hieronymus Ledesma, fortasse requiritis. Ecce Vincentii Pratavi Flandri carmen in auctoris encomium in calce operis:
     "Quis tu? Grammaticus. Simul Ledesma.
      Quis tu? Sum logicus. Simul Ledesma.
      Quis tu? Rhetoricus, Simul Ledesma.
      Quis tu? Philosophus. Simul Ledesma.
      Quis tu? Carminis auctor. Simul Ledesma.
      Quis tu? Sum medicus. Simul Ledesma.
      Quis tu? Graecus. Et est quoque hic Ledesma.
      Quis tu? Osor ἀσόφων. Et est Ledesma.
      Quis tu? Barbara temno. Sic Ledesma
      Quis tu? Sum ingenio acri. Et est Ledesma
      Quis tu? Lingua eloquens. Simul Ledesma
      Ast haec iuncta tenet tamen Ledesma
      Solus. Si petis, id unde? Est Ledesma."
      Quisnam edepol esse potest simul tot homines? Nemo quidem nisi humanista.

      Tandem uobis excerpsi uerba epistulae nuncupatoriae ad Dominam Mentiam a Mendoça, Calabriae Ducem et Zenetensem, quae mihi admodum placuerunt; suspicamini, lectores mei, lectrices meae, qua de causa:
"[...] Nunc uero nostrum hoc quale quale est munusculum alacri fronte, ut solita es, Sereniss(ima) Princeps, accipies, Plinianae illius sententiae non oblita, mola nempe salsa tantum eos litare, qui non habent thura. Vale." 



22/11/2012

De 'domo arborea' imperfecta


  De nouo modo habitandi quasi auis 

                       Absolūtam nunc habitāre mōlem
                       Somniāuī egens quasi passer exsul,
                       Auream domum arboreamque sēdem,
                       Au, sine rāmīs. 



18/11/2012

De mammis stillantibus


      Legere pergo librum Valahfridi Stroh attente et pedetemptim non tantum quod inter alia multa diuersaque mihi legenda haec lectio iterum facta lingua Hispanica iucundior fit quam Francogallica, sed praesertim quod a me poposcit moderator commentariorum periodicorum, quibus nomen est Minervahuiusce opusculi existimationem exarare eamque Latine, quod  procul dubio agam libentissime.

       Plurimae sunt sententiae et quaestiones, quae hoc in opusculo continentur atque studium maximum excitant meum, quoniam haud paucae insunt notitiae, quas confitendum est mihi ignotas esse, quod sibi uult multum mihi adhuc discendum esse. Hodie autem uobiscum compartiri aueo una hisce ex historiolis mihi noua.

Editio princeps Latinum textum continens
a Luca Holstenio prodita a. 1663
     Quot feminae Latine scribentes uobis, lectores mei candidi, lectrices desideratissimae, notae sunt quarum scripta in decursu litterarum Romanarum antiquarum supersint nonnulla? Omnibus quidem clarissimae sunt cum Cornelia, nata circa annum 190 a. Chr. n., P. Cornelii Scipionis Africani filia, Gracchorum mater, cuius tantum exstant uerba pauca eius epistulae ad Gaium filium missae ex libro Cornelii Nepotis de Latinis historicis excerpta, tum Sulpicia, quae Augusto regnante floruit et dicitur unica poetria Romana esse, cuius carmina tradita sint, quae inueniri possunt in tertio libro Corporis Tibulliani (c. 13 – 18), ubi amorem suum cantat Cerinthum.

         Praeter unam et alteram Latine scribentem siue saeculo IV  siue Medio Aeuo, Enchiridion Litterarum Latinarum paene nullum mentionem facit cuiusdam feminae Christianae nomine Vibiae Perpetuae, quae ineunte saeculo III (anno 202 uel 203) scripsisse refertur de eius uitae ultimis diebus antequam ad bestias in amphitheatro iacta fuerit, imperante Septimio Seuero.

      Secundum Valahfridi sententiam hoc agitur de rarissimo testimonio feminino inter litteras a maribus fere uniuerse conscriptas, quales sunt Latinae (p. 150). Nam descriptae sunt extremae horae iuuenis huius Africanae, matronae, "liberaliter institutae", uiginti annos natae matrisque "filii infantis ad ubera", una cum eius ancilla Felicitate aliisque adolescentibus Catechuminis.

            Textus manu scriptus lingua Latina a Luca Holstenio inuentus in lucem editus est anno 1663. Circa duos saeculos post repertus est (historiam miram!) textus Graecus, qui iuxta Latinum proditus est anno 1891. Et quamquam in dubio positum est utra uersionum sit e manu Vibiae Perpetuae exprompta, utrum Latina Graecane, plerique studiosi Vibiam Perpetuam Latine scripsisse acta sua, quae postea in sermonem Graecum uersa sunt.

           In libro peregregii Stroh nihil de hoc dicitur praeter mentionem Vibiae Perpetuae, nihil de historia transmissioneque huius textus, sed mentio mihi occasioni fuit idoneae, ut plura scrutari uellem, quod propositum esse debet cuiusque optimi libri.

           Vtcumque res sese habet, ecce uobis paragraphus secunda deprompta ex paginis optimis, ubi "Passio S. Perpetuae" euolui potest Latine Graeceque:

[2] Apprehensi sunt adolescentes catechumeni, Reuocatus et Felicitas, conserua eius, Saturninus et Secundulus. Inter hos et Vibia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta, matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechumenum, et filium infantem ad ubera. erat autem ipsa circiter annorum uiginti duo. haec ordinem totum martyrii sui iam hinc ipsa narrauit sicut conscriptum manu sua et suo sensu reliquit.

Imago sumpta hinc, ex editione scil, Parisina anni 1891 lucis ope descripta.

          Sed de omnibus quae ex Perpetuae actis usque ad diem hodiernum legi, lectione nondum perfecta, studium haud paruum mouerunt meum uocabula et locutiones ad maternitatem alludentes, gemmas nempe pretiosissimas et rarissimas Latinitatis:

II 1. Vibia Perpetua, honeste nata, liberaliter instituta, matronaliter nupta, habens patrem et matrem et fratres duos, alterum aeque catechumenum, et filium infantem ad ubera.  
III 6. O diem asperum! Aestus ualidus turbarum beneficio, concussurae militum. Nouissime macerabar sollicitudine infantis ibi. 
8. Tunc exeuntes de carcere uniuersi sibi uacabant: ego infantem lactabam iam inedia defectum, sollicita pro eo adloquebar matrem et confortabam fratrem, commendabam filium; tabescebam ideo quod illos tabescere uideram mei beneficio. 
9. Tales sollicitudines multis diebus passa sum; et usurpaui ut me cum infans in carcere maneret; et statim conualui et releuata sum a labore et sollicitudine infantis, et factus est mihi carcer subito praetorium, ut ibi mallem esse quam alicubi.  
VI 7. Tunc quia consueuerat a me infans mammas accipere et me cum in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium diaconum, postulans infantem. 8. Sed pater dare noluit. Et quomodo Deus uoluit, neque ille amplius mammas desiderauit, neque mihi feruorem fecerunt, ne sollicitudine infantis et dolore mammarum[1] macerarer.  
XX. Horruit populus alteram respiciens puellam delicatam, alteram a partu recentem stillantibus mammis[2].

     Sunt qui dubitent an haec acta martyrologica manu scripta sint feminina, sed haud ueri similius mihi uidetur uerba talia ex calamo exire posse masculino. 
   
__________
[1] "Dolorum mammarum" mentionem facit Plinius Maior (nat. 36, 139): " Ostracitae ... poti sanguinem sistunt et inliti cum melle ulcera doloresque mammarum sanant".

[2] Auctorem antiquum inuenio nullum qui locutionem q.e."stillantes mammae" usurpet. Longinquus enim prospicitur necnon alienus ille uersus Vergilianus (Georg. 3, 310): "laeta magis pressis manabunt flumina mammis". 


08/11/2012

De historiola Latinitatis per Valahfridum Stroh illustrata


De nouissimo libro Valahfridi Stroh
     De libro a professore Valahfrido Stroh scripto eoque primum Germanice euulgato anno 2007, qui erudite salseque compositus de historiola Latinitatis "ab ouo usque ad mala" agit, certo comperi postquam editio princeps in sermonem Francogallicum uersa est, id est anno 2009. Certum uero est uersionem exstare Latinam, admodum compendiatam, quae per rete omnium gentium facile inuenire possumus, cui titulus est "De lingua Latina non semel mortua, sed semper rediviva", oratio scilicet habita Romae in conuentu omnium gentium De Latinitate futura, d. Veneris 25 Mai. a. 2007, cuius lectione oppido fructa sum, sed desunt quidem illustrata haud pauca capitula studium mouentia, quae in libro uidelicet legere possumus.

     Euolui equidem lingua Francogallica opusculum per exemplar lucis ope descriptum libri eius, qui in pegmatibus Bibliothecae nostrae inest apud eiusdem auctoris alios. At quamquam iam tunc mihi admodum placuit lectio multorum capitulorum (nomen enim "Gregum garrulorum", quod spectare potestis in margine huiusce scriptorii insulsi dextra, usurpaui, hoc libro luculento perlecto), difficilius tamen erat librum commendare amicis discipulisque Germanice uel Francogallice nescientibus. Qua de causa impraesentiarum lectores Hispani nobis congratulamur, quoniam uersio Hispanica huiusce libelli parata recentissime in lucem edita est (miror autem quod nondum Anglice). Praeterea professores Vniuersitatis Studiorum Gaditanae laeteri debemus, propterea quod praefatio a sodale Ioachimo Pascual scripta sit. Hoc enim demonstrat semina ab Eduardo M. Engelsing magistro Brasiliano egregiio disertoque apud nos sata et germinauisse et floruisse sensim. Speramus tamen fore omnes sermonis antiquorum Romanorum cupidi amantesque, ut liber nonnumquam in linguam uertatur Latinam.

     Commendo ergo historiolam hanc "reginae linguarum" et sapidissimam et sapientissimam, siue Germanice siue Francogallice siue Hispanice scriptam, quae perlecta utinam plurimos alliciat ad eius usum, id est ad Latine loquendum audiendum legendum scribendum.

    Alia opuscula a Valahfrido Stroh elucubrata inspicere et audire potestis, candidi lectores mei, beneuolentes lectrices carae, si prematis locos citatos hos:


et plura in eius pagina.


02/11/2012

Sal Musarum


        In lucem interretialem editum est opusculum memorandum quod hebdomade ultima Romana mensis Iulii perfeci propter cuius causam proh dolor scholis Latinis matutinis interesse non mihi licuit, si simul uisitare Bibliothecas et horas iucundas easque postremas in Vrbe Aeterna una cum familia degere uolebam.

     Nomen enim Proposito Didascalico PI2-12-014 est, aridum nempe et siccissimum et insulsum nomen ad propositum admodum dulce, quamobrem id mutare in melius uel saltem personans suauius aures mihi uisum est. Ecce uobis, lectores candidi, lectrices beneuolentes: