1.05.2013

De nocte magica

En Magī Sanctī ueniunt onustī
tūre murrā arōmaticīs et aurō.
Gaudeānt omnēs puerī puellae 
   mūnera noctū.
Quid Magī Sanctī hominēs adultōs
nocte dōnābunt? Magicōs amōrēs, 
dulciter sparsōs theobrōmate atrō
et Venere albā.

4 comentarios:

  1. Dulcissimum! Tamquam haec "avena deorum" miseris romanis ignota.

    ResponderEliminar
  2. Quam miseros Romanos illos antiquos mattea prima hac carentes, quibus autem fortunatis candidissima erat ἡ ἁλιγενής!

    ResponderEliminar
  3. Gratias tibi ago, Mili mea.

    ResponderEliminar