1.01.2014

¿Faustum? annum nouum MMXIV: altera pars

[Prima pars heri in lucem edita]

Imago descripta hoc in loco

        Faustum felicem fortunatum annum MMXIV uobis imo ex corde precor omnibus, candidis lectoribus lectricibusque beneuolentibus necnon nauitis, quibus uita nulla fragilior, saeuis ab undis proiectis, qui propter fortunam casusque aut stultitiam siue alienam siue propriam coacti sitis errare quasi alteri Ὀδυσσεῖς per salum procellosum piratarum multitudine atque cantibus Sirenarum abundans Retis Vniuersalis. 
         Vtinam anno continenti optata desideria propositaque uestra, nisi omnia, saltem nonnulla perficientur et optime uertantur.

***
[Altera pars hodie in lucem edita]

       Nescio imperita insciaque rerum electronicarum atque interretialium quae sit causa, sed commentarius ille heri in lucem editus, cui titulus erat "Faustum annum nouum MMXIV", radicitus sublatus est atque euanuit totus, dum ego ipsa responsum dare conabar duobus nauitis, qui Scriptorium hoc insulsum uisitantes uerba comissima reliquerunt, alter prima uice, alter post multum temporis spatium.

        Altera nauta fuit elegantissima Maite Jiménez, quae scripsit haec:



       Responsum dedi opportunum ad commentatiunculam lepidam, sicut capsula epistularum electronicarum, quae etiam forte fortuna commentarium totum condidit et seruauit, fidelis testatur:

 
    At dum aliquid nonnullius momenti conabar respondere par uerbis nauitae alterius, qui fuit disertissimus sapiensque Nemo Oudeis:


repente atque inopinate uerba mea euanuerunt omnia -pro dolor!- una cum commentario toto "Faustum nouum annum MMXIV" lectoribus exoptante post nuntiolum a Bloggerio ad me missum "errorem" indicans.

   Quod genus erroris mecastor fecerim, ut poenam talem merita sim, prorsus nescio, necnon quod genus responsionis Nemini dederim, ut magnopere displicuerit nescio cui uel quibus (forsan essent piratae speculatores siue Sirenae inuidiosae), oblita sum memoriae fluxissimae praedita, quia eius quod exaraui, uestigium usquam manet nullum.

     Vtcumque res uere sese habet (quod numquam antea post septem annos in Scriptorio uersanti simile mihi acciderat), initium anni MMXIV mihi fuit nequaquam faustum, quoniam praeter infortunium hoc interretiale alterum passa sum mechanicum, cum ad larem familarem autoraeda uecti rediremus post cenam anno ueteri ualedicentem in domo socerum habitam: scilicet cummeum rotae inuolucrum unum displosuit, unde dubitem quod nomen anno nouo appositius dem, utrum uidelicet faustum an potius infastum post talia anni ineuntis omina.

        Dum ergo caelo ruente delibero utrum secundos exspectem uentos ad aureas praedas quaerendas an numquam Scriptorio exeam timens caelestia pericula, sclopetum perpolio idque mundo atque puluerem bombardicum seruo siccum, si forte casuque impetum accipiam alium futurum ueniens nescio unde et cuius.  


2 comentarios:

  1. Post primi diei adversam fortunam, sint omnes alii tibi feliciores!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Caelicolae cladem capite nostro omnem auerruncent!

      Eliminar