FERIAE AESTIVAE FINITAE SVNT

Feriae aestiuae finitae sunt et incipiunt labores et sessiones academicae: non mihi erunt multa tempora subseciua ad Latine scribendum necnon ad legendas alias epistulas aut commentarios, sed mihi conandum est. Hodie GREGEM reliqui atque omnibus ualedixi. Hic non sermonis Latini peritior facta sum, quia Latine de quibuslibet rebus disserere multum non potui, sed nouos amicos quibus cordi est linguam Latinam uulgatiorem reddi, noui. Nunc tantummodo SCHOLAM ibo: placidus et iucundus locus uidetur magisque consentaneus meae Latinitati insulsae. Martinus Zythophilus , quidam Vindobonensis sodalis SCHOLAE , salsissimus et optimus poeta, hoc epigramma meae salsae imagini dicatum nonnullis abhinc diebus composuit: Pro tua imagine sal stupefecit et ora requiro: _an caput huic simile est - heu! - tibi, Sandra, sali? ...