Xaueriolus fabellam puerilem legit
















"Olim in Hispania erat taurulus nomine Ferdinandus..."

Sic incipit fabella puerilis, quae Ferdinandus taurus inscribitur, cum a Munro Leaf conscripta atque a Roberto Lawson perbelle depicta, tum maxime Latine ab Elizabetha Hadas reddita [mendum in libri fronte apparet: *redittus], ex Officina D. Godineana, Bostoni, MM [2ª ed. a. 2005].

Petrus Sipes perbellam pelliculam fecit in qua filiolae Adae librum perlegit:



En uobis eadem narratiuncula lecta a filiolo Xauerio, octo annos nato:


      Sine dubio inepta sum ad aliquem linguā Latīnā loqui docendum, quippe quae ego ipsa Latine garriens, ut Sanctii illius Brocensis uerbis utar, Latine loqui discere debeam antequam ad Latinitatem ipsam corrumpendam adiuuem eamque miris modis dilacerem. Sed quid agere possum linguae Latinae cupida? Forsitan, dum Xaueriolum mater doceat, uterque discat, qui postea in melius corrigatur a doctissimis.

***
Francisci Sanctii Brocensis PARADOXON II:




         OBIECTIO QVARTA: Non desinunt isti onocrotali subinde obiicere seu uerius obgannire, moris esse ut infantes paruuli papas, mamas, taytas balbutiant, qui tamen postea in melius corrigantur. 
            SANCTII BROCENSIS RESPONSIO: Nemo sanae mentis tale consilium probabit, ut ineptae nutrices doceant, quae postea sint dedocenda. Ego certe qui plurimos liberos sustuli, nunquam id sum passus, qui Quintiliano [inst. 1,1,5] auctore didicerim, non assuescendum puerum sermoni, qui dediscendus sit. [...]. 

Disquisitio responsoria Henrici Jason, ingenuarum artium professoris, in magistri Francisci Sanctii editam assertionem de non loquendo Latine [ca. 1578].


         HENRICI IASON RESPONSIO: [Nemo sanae mentis tale consilium probabit, ut ineptae nutrices doceant...] Sic (sane) dicis. Et ego iam quaero quid de matribus paris prudentiae censes statuendum? Dices (scio) tuae constantiae causa “nec istae docebunt”. Ergo nutrices et matres alumnos atque liberos suos ne semel alloquantur, nam, si id faciunt, docebunt eos quidem. O imperium in foeminas non ferendum! Deinde, quando non obtigit tam insignite prudens pater familias a quo cum lacte nutricis statim optima uerba imbibant infantuli, aut familia augenda est uiris exquisite loquentibus aut denuntiandum atque compellendum ne uel audiant aliquem loquentem neue quid balbutient pueri, quousque possunt mitti Toletum usque ut illic primo optima condiscant. Videsne quanta omnium perturbatio ac confusio sequeretur e tuo isto sanae mentis consilio?

[H. Jason, Disquisitio responsoria, f. 17r.]*

His uerbis lectis, perillustris dissertique uiri Romani Lucii Flaminii Siculi eiusque matris meminissem ceterarumque.

______________
J. Mª Maestre Maestre, “De Latine loquendi controuersiis in Hispania (saec. XVI)” en A. Capellán García,- Mª D. Alonso Saiz, Acta selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 septembris 2002), Romae- Matriti, Academia Latinitati Fouendae – Instituto de Estudios Humanísticos, ISBN: 84-611-1914-2, pp. 81-110.

 -- " --, "El Brocense contra el inglés Henry Jasonuna nueva interpretación de la paradoja 'Latine loqui corrumpit ipsam Latinitatem' y de sus posteriores cambios textuales", Humanistica lovaniensia: journal of neo-latin studies, ISSN 0774-2908, Nº. 56, 2007 , págs. 181-231.

-- " --, "Ironía y buen humor en la "Disquisitio responsoria Henrici Iason in magistri Francisci Sactii editam assertionem de non loquendo Latine", en El humanismo español entre el viejo mundo y el nuevo / coord. por Jesús-María Nieto Ibáñez, Raúl Manchón Gómez, 2008, ISBN 978-84-9773-435-6 , págs. 175-210.

__ " __, “El Brocense contra el inglés Henry Jason: una nueva interpretación de la paradoja Latine loqui corrumpit ipsam Latinitatem y de sus posteriores cambios textuales”, en P.P. Conde Parrado- I. Velázquez (eds.), La filología latina. Mil años más, Madrid, Instituto Castellano y Leonés de la Lengua- Sociedad de Estudios Latinos, 2009, ISBN 978-84-937175-1-3, vol. III, pp. 1225-1287.


Comentarios

  1. Linguae vivunt dum libri editi sunt. Magno gaudio hunc nuntium legi de viva latinitate.

    Tibi gratulor hoc cyberdiario optimo!

    Tibi optimam aestatem opto (aut quod dum manet eius!)

    Alvarus

    http://prudentiaetcultura.blogspot.com

    Salve!

    ResponderEliminar
  2. Saluus sis, Aluare!

    Magno quoque gaudio annotationem tuam lego atque gratias tibi ago de uerbis gratulatoriis.

    Linguae uiuae sunt non solum dum libri editi sunt, sed maxime dum eis assidue utimur non tantum legendo, sed etiam audiendo, scribendo et loquendo.

    His de rebus melius legas, sis, hanc epistulam optimi humanissimique Iarcii ad collegas, quam hodie quoque magno gaudio euolui.

    Omnibus de nouis paginis Latine scriptis laetor, quod sibi uult Latinitatem uiuam progredi.

    Valeas bene!

    ResponderEliminar
  3. Salve Sandra!

    Gratias tibi ago ob salutationem tuam.

    Certe linguae non modo vivae sunt dum libri editi, autem censeo hoc alterum bonum signum salutis linguarum esse!

    Gratias ago propter epistulam ad collegas, quam magno gaudio legi.

    Non progredi est regredi.

    Vale bene!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria