De Alcagnicio allisque rebus Plinianis

Ioannes Aegidius Ludouicusque


Gadibus tandem adsum defatigata defessa lassa, sed felix nuperrime reuersa. Nam Conuentus Alcagnicensis in honorem IOANNIS AEGIDII feliciter peractus est die Veneris superiore noctu.

Aliquantulum anxiam fuisse me confiteor, quippe quod mihi displiceat loqui coram frequentia hominum atque hoc in conuentu uerba mihi proferenda erant in publico quater uel quinquiens. Dies tamen difficilior fuit in quo Latine Hispaniceque mihi loquendum erat propter exspectatissimam Dissertationem Eduardi nostri M. Engelsing Doctoralem iudicandam ante participes conuentus quorum haud pauci putent inane (ne stultum dicam) Latine loqui. At quamquam haud multi spectatores tandem actui solemni interfuerunt, sapientissimi adfuerunt omniaque optime fluxerunt. Post me, quae prima locuta sum, iudices ceteri iudicia sua dixerunt, Anglice scilicet Theodericus Sacrè (qui die priore doctam disertamque Latinam orationem habuit inscriptam "Erasmus versificatus sive De civilitate morum puerilium libellus a Francisco Haemo elegiaco redditus carmine") et Hispanice Latineque Ioannes Franciscus Alcina et Lusitane Augustus Aires-Nascimento et Theodisce Iacobus Siles, quos Eduardus optime responsit usus iisdem quinque loquelis ideoque promerens feliciter lauream Doctoralem. Optime quoque ei inter actum solemnem Latine gratulati sunt moderatores Thesis, professores scilicet IOANNES AEGIDIVS et Iosephus Maria Magister et Viola Peresius. Macte uirtute, carissime amice Eduarde, atque utinam iterum Gades quam citissime uisites!

Altera Dissertatio Doctoralis quodam de medico opere humanistae Alcagnicensis Gomesii Miedi, quae die Veneris defensa fuit a Philippo Garrido, Medico egregio Cathedrarioque professore Chirurgiae ac primo Rectore Gaditanae Studiorum Univesitatis, etiam feliciter persoluta fuit. In iudicando hanc thesim quam Iosephus Maria Magister egoque ipsa moderati sumus, clarissimi magistri philologique fuerunt, i.e., bini fratres Ludouicus IOANNESque AEGIDIVS et Eustachius Sanctius Salor (cui dicatus erit proximus Conuentus Alcagnicensis) et Ioannes Laurentius optimus Cathedrarius Matritensis et Ludouicus Charlo, magister sodalisque mihi carissimus.

Ioannes Aegidius apud fratrem Ludouicum de "Magistris meis" orationem
Conuentus ualedictoriam habet [Photographema Iosephus Puche cepit].
Plurimae quidem orationes atque acroases habitae sunt per quinque dies (plusquam ducentae!), aliae (pleraeque) disertae quae studium mouerunt multorum, aliae tamen taediosae insulsaeque quae fere nihil maximi momenti adderunt. Quosdam participes mihi "moderatrici mensae", ut aiunt, placuit nouisse, uidelicet Chironianum Ludouicum, bonum peritumque dicendi, quocum plura sermocinari mihi libuisset, atque iuuenem Antonium Haaker nostri Eduardi Engelsing familiarem, qui ex Polonia uenit ad Latine diserteque loquendum de hoc argumento, “Quomodo Parisiis, in Collegio Regio, saec. XVI medio lingua Graeca tradita sit ex ineditis documentis quaeritur”. Cuius iuuenis docti qui de Salmasii operibus uitaque peruestigat, spero fore ut etiam in amicitiam ego incidam diuturnam.

Etiam die Mercurii mane mihi "moderatrici mensae" honos fuit commendare orationes clarissimorum professorum inter quos erant Beniaminus García Hernández (de fonte Plautino in opere cartesiano uerba retulit) et Iosephus Ludouicus Vidal (donum musicum pulchrum Ioanni Aegidio fecit) et Gregorius Hinojo (de medicalibus Indorum herbis imagines uerbaque monstrauit) et prima Hispana profestrix Cathedraria Philologiae Latinae Carmen Codoñer, quae etiam Hispanice (lugeo tamen quod ei displicet, nisi fallor, Latinitas uiua) locuta est de Seneca et Nerone saeculo XVII Hispanico.

Vltimus dies tranquillior mihi fuit. Inter orationes auditas matutinas oratores duo disseruerunt de uersionibus, tum Michaelis Rodriguez-Pantoja de translationibus Hispanicis operum Erasmianorum saeculo XVI, tum Iosephus Martínez Gázquez de uersionibus Latinis libri sacri Alcoranus nuncupati. Vesperi uero Ioannes Iosephus noster Cienfuegos uerba Latina strenue protulit ("Qualis Latinitas in Hispania discetur?"), quem fortasse oportuisset lentius loqui coram frequentia (mirum uisu!) participum nequaquam assuetorum Latine audire.

Oratio postremo ualedictoria IOANNIS AEGIDII "Magistri mei" inscripta magno cum gaudio atque emotione omnibus adfecit, sicut etiam illa uerba ualedictoria auguraliaque Iosephi Mariae Magistri mei, qui de origine illius distichi dicati "Ioanni Aegidio Sapienti"... certiores nos fecit risus plurimos et admirationem mouens immanem.

Noctibus amoenissimi coetus fuerunt cum amicis participibusque, Viola scilicet mea Peresio et Tito et Antonio Serrano et sorore mea Glaukopi et Egnatio Micolau et Rosaura et Pinario et Ferdinando Navarro et Enmanuele López et Caesare Chaparro et Maria Iosepho Muñoz (ex qua magistra Complutensi eiusque discipulis quaesiui an Consaluum meum nouissent) et Theoderico van Miert et Agne Illán et Emmanuela Ledesma et Ioanne Iosepho Cienfuegos eiusque uxore Carmine et Ioachimo Escuder et Emma Falque et Danieli López Cañete aliisque multis et maxime cum Xauiero Barbastrensi, utpote qui ultimo die Alcagnicium petiuerit ad me conueniendum Latine loquendi audiendique cupidus.

Dies quidem scientiae amicitiaeque grauidos degimus et felices. Nunc est tempus aliquantulum acquiescere et de omnibus quae Alcagnicii acciderunt cogitare. Interim uobis relinquo ex acroasi mea aliqua deprompta de quibus locuta sum ante auditorium, coram quo spero fore ne nimis quidem taediosa fuerim neque insulsa:

***


De usu Pliniano in Erasmo
Alexandra I. Ramos Maldonado
DGICYT-FFI2009-10133 / PAI09-HUM-4858
[Alcagnicii, die XVIII m. Octobris a. MMX]



H. Pinkster, ‘The language of Pliny the Elder’, in: T. Reinhardt , M. Lapidge & J. N. Adams (eds), Aspects of the Language of Latin Prose, Proceedings of the British Academy 129, 239-56 (Oxford: University Press, 2005), p. 254: “If you think you know Latin, try Pliny”.

C. Bailey, Titi Lucreti Cari de rerum natura Libri VI, edited with prolegomena, critical apparatus, translation, and commentary, 3. vols., Oxford, 1947, vol. I, p. 89: “The influence of Cicero in stereotyping the Latin language has been so strong and so lasting that modern students of Latin have been apt to regard his syntax as normal and regular and charge other writers with ‘irregularities’ when they deviate from the Ciceronian norm”.

I. Des. Erasmi Roterodami Ciceronianus (a. 1528): de Longolio Plinioque Maiore

1. Dialogus cui titulus Ciceronianus, siue, De Optimo genere dicendi. Cum aliis nonnullis, quórum nihil non est nouum. Des. Eras. Rot. Autore. Compluti. M.D.XXIX, ff. K r–[Kiii v]:

NOSOPONVS: Ne commemora mihi priscos illos horridos et impexos, quum nondum una cum moribus enituisset eloquentia, nec eos qui pariter cum Cicerone decurrerunt; eos refer qui Ciceronem sequuti sunt.

Autores antiqui a Bulephoro commorati et cum Cicerone relati a Nosopono: Sallustius, Seneca, Valerius Maximo, Suetonius, Titus Livius, Tacitus, Quintilianus; historici Quintus Curtius, Aelius Spartianus, Iulius Capitolinus, Aelius Lampridius, Vulcatius Gallicanus, Trebellius Pollio, Flauius Vopiscus, Aurelius Víctor, Probus Aemilius, Ammianus Marcellinus, Velleius Paterculus, Florus, Eutropius, Solinus; duo Plinii…; poetae Horatius, Vergilius, Ovidius, Lucanus, Martialis, Lucretius, Ennius et Lucilius; Aulus Gelius, Macrobius, Symmachus, Apuleius, Martianus Capella, Boetius et Ausonius.

2. Dialogus cui titulus Ciceronianus…, f. [Kii v]:

BVLEPHORVS. Verum retro mihi cursus flectendus est, duos Plinios praetermisimus. Maiorem, scio, non feres hic nominari. Iuniorem fortassis admittes.
NOSOPONVS Immo qui sunt huius causae censores, cum primis uetant contingi ab adulescentibus huius epistulas, ne pro Ciceronianis euadant Pliniani

3. Dialogus cui titulus Ciceronianus…, f. [Ovii v]:

BVLEPHORVS. [...] Nec ita censeo M. Tullium adamandum ut a ceteris omnibus abhorreas, sed optimos quosque primum legendos et ex optimis quod in quoque est optimum excerpendum; neque enim est necesse, ut quenquam totum imiteris. Nec illos aspernandos censeo, qui dictionem quidem non multum iuuant, sed tamen rerum copiam suppeditant, uelut Aristóteles, Theophrastus et Plinius.

4. Caii Plynii Secundi Naturalis Historię libri XXXVII nuper studiose recogniti atque impressi, Adiectis uarijs Antonij Sabellici, Raphaelis Volaterrani, Beroaldi, Erasmi, Budei, Longolij adnotationibus […] FINIS. Impressa est Lutetiae hęc Mundi historia ex diligentissima recognitione, impensis Beraldi et Reginaldi Chalderii . Anno a partu Christiparę virginis. M. D. XVI.

Qua in re haud parum non iuuit Christophori Longolii diligentia, […] vir non modo Graece Latineque doctissimus, sed iurisconsultus etiam ac Philosophus eximius planeque, ut Homerus inquit, ἀνὴρ πολλῶν ἀντάξιος ἂλλων. Plynii vero ipsius Plynianaeque et dictionis et doctrinae usque adeo studiosus, ut non modo Plynium ipsum totum jam saepius legendo contriuerit, sed commentarios etiam olim jam scribere in eundem coeperit, aliquando, ut et speramus et optamus in lucem editurus.

II. Ciceronianae controuersiae (1512-1537)

J. DellaNeva (ed.), Ciceronian Controversies. English Transl. by Brian Duvick. The I Tatti Renaissance Library, 26, 2007:

Ioannes Franciscus Picus ad Petrum Bembum (Romae 1512) 3, 26: […] Sunt enim in nostra tempestate plurimi qui panno vestiantur libenter qui sit contextus ex lato illo Ciceronis stamine et presso Plinii subtegmine. Alii, quia frigus fortasse metuunt, conantur ut evolvant scrinia Carmentae, unde peplum surripiant aptandum sibi.

Petrus Bembus ad Picum (Romae 1513) 4, 29: Nec audiendi sunt, qui existimant Plinianam De natura rerum historiam Ciceroniano scribendi modo atque via tam percommode explicari non potuisse, ut ab ipso est more illo suo explicata, quod oportuisset in infinitam magnitudinem opus excrevisse, si ad illas multiplices innumerabilesque res de quibus erat scribendum exuberantiam Cicero suam ornatumque sermonis adiunxisset.

Picus ad Petrum Bembum (151?) 5, 15: […] Plinii lenitate […]; ibid. 5, 24: Eorumne aliquis, te quaeso, Bembe, Cicerorem est imitatus figura dicendi? De Hermolao id afferre non potes, qui sese totum Pliniis addixit, Theodori (Gaza) sectator. Qui in transferendis Aristotele et Theophrasto, Plinii, Celsi, Columellae delectatus charactere, eis auctoribus quos interpretabatur consentaneo […]; ibid. 5, 25: […] Patrui stilus (ut de incomparabili ingenio et doctrina sileam) Ciceroni magis accedit quam Plinio, sed proprium quiddam et peculiare prae se fert.

Coelius Calcagnini ad Cynthium [1532-37] 8, 19: […] Certe in historia naturae C. Plinium facile omnibus praetulerim, in cuius descriptione, nemo mirificas illas opes feliciore penicillo expressit; nemo dulcius, nemo aptius Aristotelem, Theophrastum totamque illam doctissimam antiquitatem sub compendio repraesentavit. Certe me loca quaedam ex Cicerone excerpta et a Plinio repetita conferentem ingens admiratio pervasit, cum ea commodius ac subtilius a Plinio enarrata (meo quidem iudicio) offendissem; usque adeo multi interest, cui quis materiae describendae nomen dederit. Mirum est enim quantum in eo quisque promoveat, ad quod a natura factus videatur. Sed corrupta adeo ad nos Pliniana lectio pervenit ut, quod aiunt, Samnium adhuc quaeramus in Samnio (cf. Paul. Diacon. Roman. hist. 2, 9).

“Ruinarum variarum prospectus ruriumque. Aliquot delineationes”. Milvius Pons, Hendrick Van Cleef (Cleve)
(Anversa, 1524, circa-1589) “Vestigi delle antichità di Roma”, E. Quasar.
III. Erasmiana epistula nuncupatoria ad Stanislaum Thurzo in editione Frobeniana Plinii Historiae mundi (Basileae 1525)

a) Salutatio: REVERENDISSIMO PRAESVLI ET ILLVSTRISS[IMO] PRINCIPI STANISLAO TVRZO, OLMVTZENSI EPISCOPO, D[ESIDERIVS] ERASMVS ROTEROD[AMVS] S[ALVTEM] D[ICIT].
Compages salutatoria a Ciceronianis appulsa: “nomen eius cui epistula mittitur” (datiuo casu) ante "nomen eius qui epistulam mittit" (nominatiuo casu) sequutum litteris S.P.D. Morem uero Ciceronianorum Erasmus lufidicat suo in Ciceroniano, sed etiam talem Erasmi rursus irridet E. Dolet in opere c.n. De imitatione Ciceroniana aduersus Desiderium Erasmum Roterodamum pro Christophoro Longolio (Lugduni 1535).

b) Exordium: Salutatio ad ornatissimum praesulem (captatio beneuolentiae) atque expositio argumenti: egregia magnorum artificum opera non solum nobilitent autores suos, quorum auspiciis impendiisue nata sunt aut quibus dicata fuerant, uerum etiam omnes quicunque uel in absoluendo vel in sarciendo portionem aliquam industriae suae contulerunt. Exempla ex opere Pliniano deprompta (Mausoleum, templum Solomonis, ...)

c) Narratio: Solidior autem ueriorque gloria contingit ex his monumentis quae uitae mortalium insignem aliquam adferunt utilitatem. Collatio cum magno monumento Pliniano, quod non opus est, sed thesaurus, sed uere mundus rerum omnium cognitu dignarum, quod nobilitat eum qui ei manum admouit.

d) Argumentatio:

d.1. Ruina huius diuini muneris deplorata. Catalogon hominum praecipuorum qui plurima restituerunt: Hermolaus Barbarus, Guilhelmus Budaeus, Nicolaus Beraldus et Ioannes Caesareus, quorum onmium quidem industriae debemus, quod Plinium habemus multo quam antehac emendatiorem.

d.2. In emaculando Plinio uersantibus nunquam defuturum est quod sarciendum sit (aperta Plauti mentio et Ciceronis tacita). Nonnullorum operum ea diuinitas fuit, ut omnium artificum manus, inimitabili quadam artis eminentia deterrerent, uel a supplendo quod erat inchoatum, uel a sarciendo quod erat deprauatum.

d.3. Erasmus temeritatem impietatemque eorum qui Plininanum opus uel describendo uel excudendo corruperunt, carpit et reprehendit. Oportet ergo regum esse curam, quum nullus sit liber dignior qui regum manibus teratur, quod non ex alio citius hauriatur rerum omnium cognitio.

d.4. De cura restaurandorum textuum (superstitio, temeritas, religio), maxime operis Pliniani quod diuinum munus sit. Votum Erasmianum: Plinium habere absolutum.

d.5. Exempla restitutionis Erasmianae ex uetustissimo quodam codice, etiamsi deprauatissimo scripto. Laus officinae laborisque Frobenii (uideatis infra libri frontem).

e) Conclusio: Nuncupatio finalis (captatio beneuolentiae): amplissime Praesul, et ualedictio. Basileae. An(no) ab orbe redempto M.D.XXV. sexto Id(us). Februar.


IV. Editio Beraldiana Plynii Naturalis Historiae (Lutetiae 1516)



V. Editio Frobeniana Plinii Historiae mundi (Basileae 1525)



***


Si Conuentus Alcagnicensis notitias euoluere plures aues, preme quaeso hic.

Comentarios

  1. Anónimo17:34:00

    Hos doctos, qui latinitatem vivam respuant, valde non intelligo. Ego vere eos puto stultos. Pro certo fautores facilius linguam condiscunt peritiusque recitant componunt legunt. Magis enim discunt qui magis studiunt.

    ResponderEliminar
  2. Credo ut nomina non versanda sint. José María Maestre est tantum modo Iosephus Maria Maestre. Equidem sunt nomina impossibilida versu. Versandi sunt alio modo cognomina, exempli gratia meum cognomen "Catullum".

    ResponderEliminar
  3. Anónimo20:32:00

    Admodum placuit, 'cara Alexandra, uobiscum partiri postremum congressús uesperum.
    Strenuam laborem industriamque uestram laudo et eius finem carpsi ut tandem in autumno poma carpuntur. Lugeo tamen, inter alia, me non interfuisse orationi uel acroasi nostri Eduardi Engelsing et me tam defessum esse cum tandem perueni ut postremam acroasim Latinam non bene auscultarem, quod pudet. Fatis gratias, colloquium refectiunculae Latinum post caerimoniam finalem uires meas restaurauit ut pulcher esset mihi uesper urbiculae Alcagniciensis abundantis aedificiis Medii Aeui ac temporis Renascentiae. Insuper ibi tenerum mihi fuit quandam amitam anum uisitare. Ita beatus sum ad petendum agitantem finem septimanae. Vtinam quam primum iterum quodammodo uobiscum particeps nouorum euentuum Latinitatis fiam.
    Xauierus Barbastrensis

    ResponderEliminar
  4. Cara Sandra,
    laudationem tuam (bonum peritumque dicendi) non mereor!
    Gratias tibi ago.
    Vtinam mox spero iterum occurrere!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria