Ioanni Aegidio Sapienti

Index rerum agendarum


V Conuentus ex omnibus gentibus de Humanismo
atque de re Latina Graecaque perpetuanda:


IOANNI AEGIDIO SAPIENTI CVM AEGIDA PALLAS
DONARET, DIXIT: "TVTA EGO, TE DVCE, ERO"


Alcagnicii (in Hispania)
a die XVIII ad diem XXII m.Octobris a. MMX


Comentarios

  1. Anónimo14:05:00

    Quamquam ego ne verba quidem sciam de philologia latina, fortassis si licet, annis in inferioribus versionem parem libri ''De Mutatione Monetae'' a Iohanne Marianæ scripti, qui vix invenitur Hispaniæ nisi versionibus veterrimis. At nescio utrum hoc placeat philologis!

    Utut, perplacuit carmen illud de Minerva tuta!

    Vale

    ResponderEliminar
  2. Forsitan nihil de disciplina philologica (adhuc) scias, optime Aluare, sed Latine scis idque maioris ponderis est nunc temporis. Laudo enim consilium tuum, utpote quod uersionem parare libri "De monetae mutatione" a Ioanne Mariana conscripti, haud facilis sit labor. Placet quidem mihi, quae, nisi fallor, philologa sum, at magis placere debet oeconomistarum rerum studiosis qui Latine nesciunt.

    Ceterum, illud distichon panxit magister meus Iosephus Maria Magister magistro suo dicatum, quorum ductu binum Thesim de Commentariis de Sale ad doctricis lauream promerendam feliciter ego absolui, quae initio eorum commentariorum argumentum insulsissimum esse putabam.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria