Sal Musarum
In lucem interretialem editum est opusculum memorandum quod hebdomade ultima Romana mensis Iulii perfeci propter cuius causam proh dolor scholis Latinis matutinis interesse non mihi licuit, si simul uisitare Bibliothecas et horas iucundas easque postremas in Vrbe Aeterna una cum familia degere uolebam.
Nomen enim Proposito Didascalico PI2-12-014 est, aridum nempe et siccissimum et insulsum nomen ad propositum admodum dulce, quamobrem id mutare in melius uel saltem personans suauius aures mihi uisum est. Ecce uobis, lectores candidi, lectrices beneuolentes:
Macte! Commentarii periodici Latine scripti! Perlibenter legam!
ResponderEliminarNonne editionem chartaceam quoque legere poterimus?
Macte virtute, cara Alexandra! Ut solito, exemplum nobis proponis omnibus sequendum qui hoc eodem incepto favemus. Valeas quam optime!
ResponderEliminarEst tantummodo, care Ioannes Paule, optime Eduarde, propositum nobis, quibus utinam in tempore futuro ancoram soluere liceant, in quo proposito, si nonnumquam in lucem ederimus, uerba uestra uisura esse scripta speramus. Gratias ago duobus maximas.
ResponderEliminar