De historiola Latinitatis per Valahfridum Stroh illustrata
De nouissimo libro Valahfridi Stroh |
De libro a professore Valahfrido Stroh scripto eoque primum Germanice euulgato anno 2007, qui erudite salseque compositus de historiola Latinitatis "ab ouo usque ad mala" agit, certo comperi postquam editio princeps in sermonem Francogallicum uersa est, id est anno 2009. Certum uero est uersionem exstare Latinam, admodum compendiatam, quae per rete omnium gentium facile inuenire possumus, cui titulus est "De lingua Latina non semel mortua, sed semper rediviva", oratio scilicet habita Romae in conuentu omnium gentium De Latinitate futura, d. Veneris 25 Mai. a. 2007, cuius lectione oppido fructa sum, sed desunt quidem illustrata haud pauca capitula studium mouentia, quae in libro uidelicet legere possumus.
Euolui equidem lingua Francogallica opusculum per exemplar lucis ope descriptum libri eius, qui in pegmatibus Bibliothecae nostrae inest apud eiusdem auctoris alios. At quamquam iam tunc mihi admodum placuit lectio multorum capitulorum (nomen enim "Gregum garrulorum", quod spectare potestis in margine huiusce scriptorii insulsi dextra, usurpaui, hoc libro luculento perlecto), difficilius tamen erat librum commendare amicis discipulisque Germanice uel Francogallice nescientibus. Qua de causa impraesentiarum lectores Hispani nobis congratulamur, quoniam uersio Hispanica huiusce libelli parata recentissime in lucem edita est (miror autem quod nondum Anglice). Praeterea professores Vniuersitatis Studiorum Gaditanae laeteri debemus, propterea quod praefatio a sodale Ioachimo Pascual scripta sit. Hoc enim demonstrat semina ab Eduardo M. Engelsing magistro Brasiliano egregiio disertoque apud nos sata et germinauisse et floruisse sensim. Speramus tamen fore omnes sermonis antiquorum Romanorum cupidi amantesque, ut liber nonnumquam in linguam uertatur Latinam.
Commendo ergo historiolam hanc "reginae linguarum" et sapidissimam et sapientissimam, siue Germanice siue Francogallice siue Hispanice scriptam, quae perlecta utinam plurimos alliciat ad eius usum, id est ad Latine loquendum audiendum legendum scribendum.
Alia opuscula a Valahfrido Stroh elucubrata inspicere et audire potestis, candidi lectores mei, beneuolentes lectrices carae, si prematis locos citatos hos:
- "De versibus recte recitandis"
- "De prouerbiis Latinis recentioribus"
- "De Horatio modis musicis illustrato"
- "De philosophis rhetoribusque inter se aemulantibus"
- "De historia litterarum Latinarum"
- "De eloquentiae Graecae et Romanae historia"
- "Praelectiones Valahfridi Stroh, in formam "podcast" dictam redditae"
- "De origine uocum humanitatis et humanismi"
et plura in eius pagina.
Comentarios
Publicar un comentario