De 'domo arborea' imperfecta


  De nouo modo habitandi quasi auis 

                       Absolūtam nunc habitāre mōlem
                       Somniāuī egens quasi passer exsul,
                       Auream domum arboreamque sēdem,
                       Au, sine rāmīs. 

*

Legatis Syllabarii haicua hic.



Comentarios

  1. Lepidum carmen! Sic illa eburnea turris fungus horridus fit...

    ResponderEliminar
  2. Gratias tibi ago. Carmen quidem est munusculum dicatum duobus poetis, qui strophas Saphhicas et Phalaecios et haicua dulcia et alia carmina lepidiora concinant. Paginam autem tuam, conterranea mea, puto esse uel lepidissimam.

    ResponderEliminar
  3. Salve, Alexandra! Semper in admiratione mea estis vos qui potestis versus latine maxima sollertia scribere. Permultas gratias tibi ago, quod paginam meam visitasti et laudem tribuisti non modo singulis scriptis verum etiam toti blogo. Me vero iampridem situm tuum eruditum simul et iucundissimum sectari delectat. Macte!
    Amicitiam meam sinceram accipe.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria