De adverbio "communiter" ad locutionem Olympiacam noviter addito

Citius, Altius, Fortius - Communiter Cum in superiore commentario a vobis, candidi lectores, quaererem quid de novissima sententia Olympiaca q.e. Citius, altius, fortius - Communiter censeretis (quidam enim professores Itali adverbium additum erratum esse censuerunt), et cum lectrix fidelissima Concha responsum daret a lexico Forcelliniano sumptum, opinionem meam nunc, pace vestra, dare volo. Ego primo aspectu quoque dubitavi de illo adverbio, sed nunc censeo non pessime usurpatum esse postquam non paucos locos evolvissem auctorum probatissimorum, maxime Tullii Ciceronis, in quibus adverbium "communiter" plane refert ad "actionem eorum qui simul, una aliquid faciunt" ( ThLL ) aut significat, ut recte apposuit amica nostra Concha, "una cum aliis, vel una cum omnibus, non divisim eique opponitur separatim" ( Forcell .), sicut in lexicis Latinis vel optimis legitur, etiam in illo egregio Felicis Gaffiot (sensu videlicet primo ve...