Solum certum nihil esse certi

Imago hinc sumpta

Feriae aestivae tandem aliquando mihi initium fecerunt kalendis Augustis. Ambulationem igitur vespertinam per semitam oppidanam c. n. "La Clica" heri perfecimus, in qua pontem vetustum "Marqués de Ureña" saeculo duodevicesimo erectum et navem egregiam "Ioannes Sebastianus de Elcano" in memoriam et honorem nautae illius Hispanici, qui primus orbem circumnavigavit, nuncupatam, inter alia prospeximus.

Quippe aream usui militari destinatam perlustrabamus ideoque timebamus ne milites custodes ex loco nos expellerent, sed forte fortuna neminem offendimus et ambulationem tranquillam absolvimus nihil nisi naturae silentium magnum audientes.

Quamquam pedes mihi dolebant, nam ex tendonibus Achillis sive calcaneis laboro, suavibus tamen salsisque auris vesci potuimus procul a pestilentissimo viro illo coronato quod fere annum et dimidium aegre tulimus adhuc nobis imminentem, etiamsi re vera iam imminutum.


Heri igitur ferias aestivas inchoavi. Qualis erit mensis Augustus? Nemo scit, utpote quod solum certum sit nihil esse certi, ut legimus apud naturae bibliothecarium (NH 2, 26): 
Quae singula inprovidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista vel certum sit nihil esse certi nec quicquam miserius homine aut superbius. ceteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturae benignitas sufficit, uno quidem vel praeferendo cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione superque de morte non cogitant. 
  Nihil autem certi est nisi... nos mortales esse. Ergo cum sciamus nos morituros esse, quare non vivamus? 

Bibliotheca Michaelis Montaigne

Comentarios

  1. Maximum gaudium mihi affert verba tua salsissima denuo legere.
    Felices feriae aestivae !!!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias ago multas tibi, lectrix mea Concha fidelis! Immo ipsa laetor, quod denuo verba tua comissima lego. Etiam tibi merenti exopto ferias aestivas felicissimas!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria