Non coronabitur nisi qui legitime certaverit

Haliographia
     
        Dum his diebus calidissimis domi diutius manebam pedibus dolentibus, cuiusdam libri de sale notitiam per rete omnium gentium quaerebam (symbolam enim de candido condimento exarare conor) et casu sigillum typographicum ad Nicolai Tebaldini officinam pertinens inveni. In quo sigillo Victoriae alatae coronam lauream et palmam portantis imaginem inspici potest sententia conditionali negativa circumdatam hanc: 
                     Nisi qui legitime certaverit

       Sententia quidem trunca est, quippe cui enuntiatum primarium sive apodosis desit, quae illis temporibus procul dubio notissima esset. Discendi cupida sententiam quaesivi atque totam eam inveni dictam esse ab Apostolo in Sacris Scripturis (2 Timotheus 2, 25) hanc etiamsi non eandem:

       Si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit.

     Aliquod simile Aristoteles docuit sua in Ethica Nicomachea his verbis (1099a):

ὥσπερ δ᾽ Ὀλυμπίασιν οὐχ οἱ κάλλιστοι καὶ ἰσχυρότατοι στεφανοῦνται ἀλλ᾽ οἱ ἀγωνιζόμενοι (τούτων γάρ τινες νικῶσιν), οὕτω καὶ τῶν ἐν τῷ βίῳ καλῶν κἀγαθῶν οἱ πράττοντες ὀρθῶς ἐπήβολοι γίνονται.

  Quemadmodum autem in ludis Olympicis non pulcherrimus aut valentissimus quisque corona donatur, sed soli qui certant (ex his enim vincunt aliqui), sic et ea, quae sunt in vita, honesta et bona assequuntur atque obtinent ii demum qui recte faciunt.

   Alio modo  autem Thomas Aquinas dixit, in cuius opere sententiam Biblicam quoque invenimus pronomine relativo et verbo tempore futuro nunc expressam, sicut postea fere omnes auctores eam evulgavisse videntur:

[...] ut in 1 ethic. dicitur, quemadmodum in Olympiadibus non optimi et fortissimi coronantur, sed agonizantes; horum autem quidam, scilicet qui vincunt; ita et eorum qui in vita bonorum et optimorum operantes [recte], illustres fiunt; quod etiam sententiae apostoli congruit, 2 timoth. 2, 5: non coronabitur nisi qui legitime certaverit. 
      Haec sententia quidem optime convenisset ludis Olympicis hodiernis una cum illa alia q.e. "Citius altius fortius", quam vix vidi Latine scriptam nisi sermone Punico in recentissimis ludis Tokii. Sed adverbium q.e. communiter ad clarissimam locutionem Latinam additum vocem Anglicam "together" (Hisp. "juntos", Franc. "ensemble", Ital. "insieme") significans, sunt qui dicant perperam intrepraetatum esse, nam rectius fuisset dicere: simul vel una vel etiam conjuncte. Quid de hoc censetis vos, lectores et lectrices fideles? 

Olympias 2020 [2021]

     At inde ab anno 1905 sententia illa  q.e. Non coronabitur nisi qui legitime certaverit usurpata fuit a lusoribus Italis pediludii, quorum societas "Juventus" Augustae Taurinorum appellatur, qui autem anno 1921 eam eraserunt. Saltem nomine Latino "Iuventutis" adhuc utuntur et dicunt, etiamsi hodie id ipsum nomen in sigillo evanuerit.  


Juventus (1905-1921)

    Latinitas celerius in dies, ut apparet, deminuitur vel potius evanescit apud vulgus profanum. Vae tibi, misera Europa, quae omnes radicum tuarum fibras evellis ! Sunt enim (rem permiram et inauditam!) qui Musea frequentant et numeros Romanos iam non intelligant, unde in numeros Arabicos mutabuntur!

     Utcumque est, sententia q.e. Non coronabitur nisi qui legitime certaverit clara est eaque ad vitam cotidianam aptissima, ut Philosophus ille docuit, quippe quae moneat solos praemia et laudem mereri eos qui in vitae hoc theatro sive certamine recte faciant agantque.

     Quamobrem vituperationem merentur non parvam ii academici bibliothecarii, minime profani, qui apud Universitatem Barcinonensem propositum finxerunt de sigillis typographicis ex prima fronte optimum. Nam feminam pictam et illum titulum Nicolai Tebaldini pessime et perperam intellexerunt, ut vobis ipsis licet inspicere non sine iniuria oculorum:* 

Nisi qui legit ne certat veritas.

__________

* Hoc mendum autem unicum non est: videatis quoque hoc et hoc et hoc et hoc et hoc...

Comentarios

  1. OMMŪNĬTER, adverb. Comp. Communius in fin. - Communiter est una cum aliis, vel una cum omnibus, non divisim: eique opponitur separatim, ut apud Cic. 13. Fam. 12. 1. Alia epistola communiter commendavi legatos Arpinatium; hac separatim. Proprie quoque eidem opponitur apud Quintil. 9. 1. 23. Figura, quam non communiter, sed proprie nominamus (It. insieme, con altri; Fr. ensemble, conjointement, en commun; Hisp. junto, juntamente; Germ. auf gemeinschaftliche Art und Weise, gemeinsam, gemeinschaftlich; Angl. in common vith others, commonly, conjointly, together). Cato R. R. 136. Communiter pisere. Cic. Rosc. Am. 37. 108. Roscius omnia cum Chrysogono communiter possidet. Id. 2. Nat. D. 48. 123. Sic dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur. Adde Horat. Epod. 16. 15. Cic. Senect. 1. 2. Communiter uti aliqua re. Id. 3. Off. 4. 17. appellare aliquid. Id. ibid. 20. 80. Conscripserunt communiter edictum: idque quod communiter compositum fuerat, solus edixit. h. e. de communi sententia. Id. 11. Att. 5. Ex tuis litteris intellexi, et iis, quas communiter cum aliis scripsisti, et iis quas tuo nomine. Id. Arch. 12. 32. Quae communiter de ipsius studio locutus sum. Id. Fontej. 6. 12. Aurium judicium promiscue et communiter stultis ac sapientibus a natura datum. Varro 2. R. R. 10. 2. Qui pascunt, eos cogere oportet, in pastione diem totum pascere communiter. Nepos Pelop. 2. Communiter deligere aliquid cum aliquo. Ovid. 6. Met. 262. parcere. Liv. 1. 10. parare bellum. Id. 29. 17. complecti omnia. Id. 1. 45. Dianae Ephesiae fanum communiter a civitatibus Asiae factum. Sueton. Tib. 21. administrare provincias. Apul. dogm. Plat. 3. Quae communiter appellatur propositio. Diomed. 3. p. 480. Putsch. Epos dicitur Graece carmine hexametro divinarum rerum et heroicarum humanarumque comprehensio. Latine paullo communius carmen auditur.
    Vale semper.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias multas tibi, dulcissima rerum, ago.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria