De adverbio "communiter" ad locutionem Olympiacam noviter addito

Citius, Altius, Fortius - Communiter

       Cum in superiore commentario a vobis, candidi lectores, quaererem quid de novissima sententia Olympiaca q.e. Citius, altius, fortius - Communiter censeretis (quidam enim professores Itali adverbium additum erratum esse censuerunt), et cum lectrix fidelissima Concha responsum daret a lexico Forcelliniano sumptum, opinionem meam nunc, pace vestra, dare volo.

       Ego primo aspectu quoque dubitavi de illo adverbio, sed nunc censeo non pessime usurpatum esse postquam non paucos locos evolvissem auctorum probatissimorum, maxime Tullii Ciceronis, in quibus adverbium "communiter" plane refert ad "actionem eorum qui simul, una aliquid faciunt" (ThLL) aut significat, ut recte apposuit amica nostra Concha, "una cum aliis, vel una cum omnibus, non divisim eique opponitur separatim" (Forcell.), sicut in lexicis Latinis vel optimis legitur, etiam in illo egregio Felicis Gaffiot (sensu videlicet primo vel usitato). Ecce nonnulli loci laudati:
  • Cic. Off. 3, 80: Conscripserunt communiter edictum cum poena atque iudicio constitueruntque, ut omnes simul in rostra post meridiem escenderent. Et ceteri quidem alius alio: Marius ab subselliis in rostra recta idque, quod communiter compositum fuerat, solus edixit. 
  • Liv. 1, 10: ipsi inter se tres populi communiter bellum parant. 
  • Cic. Mur. 11: An cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum filii soleant, huic donis militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit, ut rebus communiter gestis paene simul cum patre triumpharet?   
  • Ov. Met. 2, 252:  ...'di' que 'o communiter omnes,' dixerat ignarus non omnes esse rogandos 'parcite!
  • Cic. Arat. 34, 18 [251]: horum [c. Piscium] e caudis duplices uelut esse catenas dices, quae diu diuersae per lumina serpunt atque una tamen in stella communiter haerent.
  • Hor. epist. 1, 2, 13: Nestor componere litis inter Peliden festinat et inter Atriden: hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
 Etiam multum discere possumus a rerum natura, sicut Cicero scripsit de pina et squilla:
  • Cic. nat. deor. 2, 123: pina vero (sic enim Graece dicitur) duabus grandibus patula conchis cum parva squilla quasi societatem coit comparandi cibi; itaque cum pisciculi parvi in concham hiantem innataverunt, tum admonita <a>squilla pina morsu comprimit conchas: sic dissimillimis bestiolis communiter cibus quaeritur. 

       Putare volo magistratus Olympiacos adverbium illud non finxisse sed potius linguae Latinae professores consuluisse, sicut ego ipsa lignarium fabrum arcesserem si supellectile ligneo egerem cogitans de illo dicto Pliniano: Ne supra crepidam sutor iudicaret.    

       Adverbium una mihi quoque videtur bene appositum, sicut illis professoribus Italis visum est necnon quibusdam sodalibus Gregis Latine Loquentium, quibus de hac controversia quaesivi, immo appositius mihi videtur quam simul, sed utrumque incertius vel obscurius sunt, mea quidem sententia, quam communiter, maxime his temporibus, quibus vulgus profanum Latine nescit, sed multas radices Latinas verborum recognoscit tamquam communes, ut communis
          Sed fortasse periti a magistratibus Consilii Olympiis celebrandis consulti atque ego ipsa erremus et professores illi Itali novissimam sententiam Olympiacam bene emendaverunt.

       Utcumque est, hoc quidem dulce onus, quod mihi commune vobiscum est, Latine scribendi legendique, vos, lectores fideles, quidem id modice ac sapienter, sicut omnia, et ferre et laturos esse certo scio. Sed mihi, cum de quibuslibet rebus vellem aliquid Latine disputare, scriptorium hoc insulsum et Grex ille occurrebant digni eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur.

    Post Scriptum in GLL editum (29/08/2021):

             Ternionis "citius, altius, fortius" auctor dicitur esse pater dominicus Henricus Didon, qui die 14 m. Martii anno 1891 illa tria verba in quodam sermone dixit, ut acta diurnaria c.t. vulgo "Sport Athlétique" (De ludo Athletico) relata sunt, de institutione iuvenum cogitans.* 

            Apud Henricum illum Didon, ut videtur, adverbium "fortius" ad ludos atque ad corporis exercitamentum referebatur, "citius" ad studia litterarum et artium eaque ad animum et acumen ingenii, "altius" denique ad sacra indeque ad animam tamquam viam quae ad Deum ducit . Homo enim quadratus erat, ut Henrici opinio ferebat, is qui aequilibirum et harmoniam "semper" quaerebat inter illa tria facultates et corporis et ingenii et animae, unde scopus athletae non erat nomisma aureum nancisci, sed potius "optime recteque" contendere, ut magis in dies in meliorem hominem sese verteret. 

           Ego ludos Olympicos spectare non soleo, sed placet mihi multum athletas cuiuslibet terrae videre optime et recte certantes. At dubito an nostris temporibus, quibus homines separatim aut barbare magis in dies agere videantur, aptum sit non solum novissimum adverbium additum, verum etiam tria adverbia priora si ad eorum sensum illum primarium spectemus. 

          Quod ad delectum verborum attinet, adverbium "communiter" communius mihi videtur, ut ita dicam (quia videlicet sibi vult aliquid "plurium aut omnium esse"), quam nomen adiectivum casu nominandi, ut est "cuncti", quod primo sensu tantummodo ad genus masculinum pertinet. "Omnes" autem utrum genus pariter capit et singulos homines.

    ______________________
    *Cf. Michaela Lochmann, "Les fondements pédagogiques de la devise olympique citius, altius, fortius", in: N. Müller (ed.), Coubertin and Olympism. Questions for the future. Report of the Cogress 17th to 20 th September 1997 at the University of Le Havre, 1998, 92-101.

    Comentarios

    Entradas populares de este blog

    De reditu

    Angiportum perangustum

    Orbergiana uaria