Inde ab Olympiorum logotypo Francogallico usque ad Marianam

   Quamvis abhinc fere duobus annis novum logotypum Olympiorum, quae Lutetiae Parisiorum anno 2024 celebrabuntur, iam publice commendatum sit, non fuit tamen abhinc tres quattuorve dies, quando ludis Tokii perfectis per acta diurnaria id vidi. 

   Logotypum dicitur tres imagines repraesentare et coniungere, scilicet nomisma aureum atque ignem sive flammam, utrumque ad certamen ipsum Olympicum referens, et vultum femininum cuiusdam mulieris, cuius nomen Reipublicae Francogallicae symbolum est, scilicet 'Marianne'. 

    Voces huic logotypo contrariae auditae sunt, inter quas sunt eorum qui putent imaginem potius repraesentare videri quandam tonstrinam aut officinam muliebrem ad capillos concinnandos.

    Controversia autem praetermissa (nam de gustibus non disputandum est), alia res studium meum excitavit. Nam avida discendi me ipsam interrogabam unde nomen illud 'Marianne' sumptum esset. Quaesivi igitur et  nonnullis in documentis paginisque retis omnium gentium notitiam inveni permiram atque fere inauditam, quam nunc vobiscum compartiri volo. 

      Incertum quidem est unde illud nomen femininum procedat, sed inter opiniones diversas una exstat quae (rem miram!) ad nostrum Ioannem Marianam  Hispanum e Societate Iesu, virum disertum plane et eruditum, refertur. Huius opinionis quaedam rerum gestarum auctrix Francogallica est nomine Florentia Gauthier, perita studiorum de Revolutione Francogallica, quae anno 2006 Francogallice, anno 2007 Hispanice in lucem edidit symbolam cui titulus "Inde ab Ioanne Mariana usque ad Mariannam illam Reipublicae Francogallicae sive de magna offensione propter ius obsistendae tyrannidis" est.

    Mense Iulio negotioso nuper delapso forte tribunali interfui, in quo ego ipsa una cum aliis duobus iudicibus sententiam dedi de Thesi Doctorale, cuius auctor in studium Ioannis Marianae operis c.t. "De monetae mutatione" (Coloniae 1609) incubuit. Dissertatione optima enim attente perlecta, multa de hoc viro egregio didici et nunc huic theologo Hispano e Societate Iesu, qui Toleti a vita decessit annum octogesimum et quartum agens, scilicet a. 1624, casu denuo offendo, dum originem, inquam, petebam nominis Mariannae illius, symboli videlicet Reipublicae Francogallicae.

       Inter opera multa, quae Ioannes Mariana composuit, libros tres anno 1599 in lucem edidit De rege et regis institutione elegantes et graves, qui denuo anno 1605 Moguntiae aucti typis mandati sunt, iterum Philippo III, Hispaniae regi Catholico dedicati. In Hispania igitur opus hoc bene acceptum fuit, utpote cuius censura regia auctoritate facta fuerit. In Francogallia autem magnam controversiam habuit propter mortem Henrici eo nomine quarti, regis Galliae, qui anno 1610 occisus est a quodam furibundo Catholico nomine Francisco Ravaillart.

     Propter hoc parricidium igitur, quod alii tyrannicidium existimaverunt, multi magnates regis amantissimi in Ioannem Marianam (qui ipse Lutetiae Parisiorum inter annos 1569 et 1574 vixit et in Universitate studiorum professus est) atque maxime in sodales e Societate Iesu impetum fecerunt et eos accusaverunt de crimine regio instigando. Opus quidem De rege et regis institutione, in quo Mariana discrimen regis et tyranni facit atque quaerit an tyrannum opprimere fas sit, an liceat tyrannum ueneno occidere inter alia argumenta maximi ponderis de iure naturali, de populi imperio, hac causa prohibitum et vetitum est indeque combustum ante ianuam ecclesiae Cathedralis Nostrae Dominae coram populo Parisiensi.

       Decursu temporum denique Revolutionis hostes inimicique "Marianae" nomine usi sunt tamquam verbum idem significans quam contumelia, ut Florentiae Gauthier opinio refert documentis allatis. Nam "Marianae" nomen referebatur ad theologi Hispani opiniones de tyrannide deque populo sui iuris.

       Sunt autem plurimi qui putent nomen "Mariannae" a nominibus "Mariae" et "Annae" apud Gallos saeculi XVIII usitatissimis provenire, alii  a quodam carmine occitano  pervulgatissimo De Mariano qui convalescit Mariano inscripto, alii a uxore cuiusdam viri politici Revolutionis Francogallicae, alii legerunt feminae illius imaginem fortasse symbolum fuisse meretricum Parisiensium, quae vires suas tantum pro divitibus profundere non iam voluerint; alii autem alia censent. Sed vos, lectores et lectrices fideles, quid putatis? Utra origo vobis veri similior videtur?

      Ceterum difficilius est Gallos nostros vicinos carissimos suae Mariannae origini huic Hispaniensi consentire. Utut est et quaecumque Marianna illa Galla fuit, libros Marianae illius Hispani e Societate Iesu evolvite...  Operae pretium est. 



Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria