Entradas

Victrix

Imagen
     Inde a quodam commentario a conterraneo Ioanne Oleastrensi facto (primum Latine exarato et misso ad Gregem Latine loquentium , deinde in sua pagina retis universalis fusius Hispanice scripto) de inscriptione in " Arcu Victoriae' Matritensi incisa, quae mentionem facit 'armorum uictricium', ubi uocabulum q.e. 'uictrix' hoc in loco munere fungitur adiectiui, cogitare coepi de hac uoce, quae duas partes agere ualet, alteram instar nominum substatiuorum suffixu feminino -trix desinentium, alteram instar nominum adiectiuorum suffixis -ix/-ax/-ex/-ox desinentium (ut audax, supplex, felix, atrox ...).  In lexico Forcelliniano  sub hac uoce legimus haec:                   Victrix adhibetur A) Substantivorum more, femin. gen. [...] B) Adjective, cum neutris quoque conjungitur ut etiam ultrix eorumque positionem sumit [...]         Sed inter exempla hoc in lexico memorata, fer...

Breuiculum effugium

Imagen
     Breuiculo effugio fructa sum hac hebdomade superiore una cum familia amicisque, septem denique homines fuimus quattuor dies. Quod optimum fuit necnon mihi necessarium, quoniam annus academicus, etiamsi nondum persolutus, fuerit admodum negotiosus et huiuscemodi esse perget saltem usque ad finem mensis, praesertim diebus continentibus, quippe quae noua exspectem maximi momenti... Sed de rebus academicis scribere nolo hodie. Ad alia iucundiora transeamus. Primo die         Haud primum Londinum uisitaui, nam quidem abhinc fere quindecim annos iter breuissimum (breuius quam hoc) feci in terram Britannorum, nempe duos pressissimos dies Londinum (quibus fere nihil fructa sum, quia particeps fueram cuiusdam conuenticuli ideoque fere nihil urbis uidi neque spectaui), duos tranquilliores dies aliud in oppidum uicinum, ubi sepultus est auctor ille egregius, qui fabulam 'Aliciae in terra mirabili' scripsit, et ubi etiam leuir illo in tempo...

Nosce te ipsum et alios

Imagen
   Ingenii nimis subtilis esse uidetur Ioannis Audoeni Cambro-Britanni de adagio Persiano lusus hic:     Quippe Persius quaestionem posuit illam in ore suo, cui respondet alter in prima eius Satirarum primi libri:                             '...o mores, usque adeone scire tuum nihil est nisi te scire hoc sciat alter?' 'at pulchrum est digito monstrari et dicier "hic est".'     Quod dictum alio modo sibi uelle uidetur: "Itane uero scientia tua nihil est, nisi alii nouerint te esse scientiâ praeditum?" Vel etiam: "Ergone uanam gloriam uelut ultimum finem studiorum tuorum constituis?".     Sed crassa Minerua mea haud bene intellegit lusum Audoeneum illum tam subtilem in ore politici positum, quem sunt etiam qui dicant esse similem huius:     Quid uos censetis, candidi lectores, de adagio illo Persiano ab Audoeno salsiuscule uso?  Vt...

De clauibus

Imagen

Audoeni epigrammata salsa

      Ioannis Audoeni, qui 'Martialis Rediuiuus' siue 'Anglus' uocitatus est, Epigrammata (1606-1613)   lego iucundos hos dies initiales temperatosque mensis Iunii, post mensem Maium calidissimum. Quae carmina repperi, dum aliquid quaerebam ad propositum Sal Musarum inscriptum attinens. Multos uersus illo in libro degustaui sale leporeque aspersos, quorum hodie nonnullos selegi uobis, candidos lectores, ut eis quoque uos ipsi fruamini indeque ei uobis excitent sitim legendi plures: IV 127 Ad Lectorem  Omnia salsa sitim pariunt potoribus. O si        Lectori pariant carmina nostra sitim!   VII 64 De libro  Oxoniæ salsus, juvenis tum, more vetusto,       Wintoniæque, puer tum, piperatus eram. Si quid inest nostro piperisve salisve libello,        Oxoniense sal est, Wintoniense piper.  II 160 Ad Martialem  Dicere de rebus, personis parcere nosti,       ...

De contrariis rebus

Imagen
In honorem atque in memoriam Ioannis Vincentii et Ludouici Charlo,  quos plurimi apud nos consentiunt bonorum hominum esse optimos       Dictum exstat philosophicum idque uulgatisimum quod est "Opposita iuxta se posita magis elucescunt", cuius auctor quis sit, prorsus nescio, sed Aristoteles esse refertur, qui omnia dixisse uideatur usque ad saeculum septimum decimum. Vtcumque res sese habet, dictum hoc tritum uerissimum exsistimo, nam quid appositius declarat quid sit silentium quam strepitus, quid nox quam dies, quid uirtus quam uitium, quid palatium quam casa, quid denique mendacium quam ueritas.      Sed quamquam facilius aut celerius est inde a silentio progrediri usque ad strepitum, a nocte ire usque ad diem, a palatio intrare in casam, a uirtute incidere in uitium, ueritatem tamen statim elucescere inter obscurissima mendacia, abstrusum in profundo mihi uidetur. Magister quidem in praefatione cuiusdam libri, qui mox in lucem edetur...

De puellis Erasmianis

    Modo legi commentarium Hispanice scriptum, quem sodalis Pinarius quibusdam puellis Erasmianis  dicauit ipse miratus, quod discipulae duae e Russia oriundae, quae scholis Latinis ab eo modulatis intersunt stipendii academici Europaei gratia, cui nomen "Erasmus" est, discipulis Hispanicis longe praecellebant et elocutione et ingenio necnon usu uariarum linguarum. Iuuenes autem nostrates queri misellos Pinarius ostendebat, quippe qui innumeras regulas grammaticas memoria tenere non ualerent. Collega enim ante oculos unius eorum misellorum posuit exemplum discipulorum qui arti geometricae et medicinae aliisque disciplinis ad rerum naturam attinentibus student, qui multa nomina ac praecepta abstracta ediscere debebant. Cui discipulus respondit querulus: "Vae, magister, sed nos ipsi  ingeniarii non sumus!".            Quibus perlectis, in mentem statim uenit Ioannis Maldonati locus hic sua e Paraenesi ad politiores literas aduersus gr...

De cauponula oppidana 'güichi' dicta

Imagen
    Heri noctu dum ambulabamus pompas religiosas inspicientes (nam diebus festibus fruimur paschalibus Sanctae Hebdomadis), in cauponulam Europae optimam, quae tantummodo apud nos oppidanos Insulae Legionensis nomine " güichi " dicta inuenies, intrauimus audaces, ubi poculum uini et caseum in oleo conditum, quod nomine "emborrao" uocitamus, sapidisimum gustauimus. Multis quidem imaginibus antiquis et lagoenis puluere sordidis et pernis suillis e lacunari suspensis miserrima cauponula ornata (ut ita dicam) erat, sed omnium ornamentorum studium admodum excitauit meum hoc quod infra uobis appono, cui titulus est "Domestica remedia ad benignos morbos". Hic enim medicamenta a caupone prudenti praescripta reperire fieri potest omne genus, non solum ad amoris dolorem sed etiam ad laetitiam conjugi dandam necnon inter alios siue iocosos siue luctuosos morbos (rem miram!) ad sanandam bilem nigram siue μελαγχολίαν ! Cauponula oppidana siue "Güichi...

Salinum onychinum a Sirena aurea suspensum

Imagen
      Domi meae uel potius in culina locum tenent praecipuum salina, quod uocabulum sic numero plurali dico, quia haud unum salinum, sed tria saltem habeo (nam numero dei gaudent impari) singula salem marinum continentia. Quorum autem unum uitreum est, quod florem qui dicitur salis condit, alterum fictile est salem crassum seruans, denique tertium e materia plastica confectum leuissimum salem eumque uilissimum trium occultat. Sed quamquam tria salina e materia diuersa confecta sunt, in singulis salem semper asseruo coopertum, ne facile humido tempore colliquescat aut pingui culinae contactu squaleat. Numquam enim salem seruo atque ad mensam affero sine tegumento.        Hodie per Rete omnium gentium nauigans imaginem offendi miram, quam non uideram umquam de salino quodam luxurioso decimo sexto saeculo ficto. Quippe mihi notum erat alterum salinum illud a Benuenuto Cellini  fere totum ex auro confectum, quod in Museo Vindobonensi spectare f...

Qualis sit terrae odor

Imagen
    Femina sum quae paucis contenta est, paucis eget. Si ergo dies appropinquant eorum, in quibus mos est dona dari a necessariis amicisque, nempe diebus natalibus aut Nataliciis, duo sunt genera munerum quibus magnopere delector: alterum uidelicet genus 'eruditissimum' uocitatur, alterum autem 'corruptissimum', quod ab historico illo naturae dicitur, scilicet unguenta.     Etenim, quamquam fere compertum habemus nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prossit atque ad uirtutem prudentiamque ducat, unguenta tamen si mihi quaeranda sint ulla, quibus diu delecter, potius quam summa acerrimaque suauitate condita emere deberem moderata illa quae, ut in Ciceronis monumentis inuenitur, magis 'terram' [1], teste Plinio , quam 'crocum' sapiant, quando in genere illo magis iuuare dicatur quaedam ipsius uitii seueritas.    Multa quidem genera unguentorum olui et probaui super cutem, sed numquam mecastor gustaui nonnullum quod terram 'sapere...