Entradas

Musicam docet amor

ERASMI Adagium 3415        Ecce uobis, lectores fideles, percontatio iucunda clarissimi et peregregii professoris Valahfridi Stroh ( a barbaris uocatus Wilfried Stroh, origine Suebus, qui paene 30 annos in Vniuersitate Ludouico Maximilianea Monacensi litteras Latinas et ex parte Graecas docebat , tum rude donatus siue emeritus est , sed nunc quoque pergit iuuentutem docere, quantum potest , pro uiribus ) eaque hac in pagina forte a me inuenta, cuius percontationis calcem Latine prolatam exscribo, qua tota autem spero fore ut fruamini, maxime uos qui linguam Theodiscam auribus uel Francogallicam oculis intellegatis:    Entretien avec Wilfried Stroh from La Vie des Classiques on Vimeo . Amor docet musicam (25:00).          "Musica plus complectitur quam tantum id quod nos musicam dicimus, sed omnia quae pertinent ad Musas. Nunc tibi fabellam narrabo.         Fuit quondam uir quidam immani...

De quadam alata bestia in codice Pliniano pulchre picta

Imagen
      Inueni uidi sumpsi imaginem pulchre pictam et uiuidis coloribus concinnatam cuiusdam bestiae alatae, quae initium ornat libri X Historiae Naturalis Plinianae. Placuit  ideoque eam condere uolui meo in scriptorio mihi uobisque, lectores amantissimi uenustatis imaginum litterarumque diligentissime delineatarum: Britanniae manu scriptum saec. XII. Imago sumpta hinc Sequitur natura auium, quarum grandissimi et pene bestiarum generis strucio cameli affrici uel ae thiopici altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritate uincunt, ad hoc demum datis pennis , ut currentem adiuuent. caetere non sunt uolucres nec [a terra tolluntur]. ________________________________________________________________________________               1 struthiocameli   /  Africi     2  Aethiopici   /  celeritatem     3  pinnis  /  cetero ___________________________________...

Ad iuuenes studiosos

Imagen
Ad Adamum     Abhinc nonnullas hebdomades, cum pensis inanibus sepulta in res academicas incumberem, forte quendam librum manibus tenui, qui anno 2013 editus de humanistis Europaeis Hispaniam tum optime tum pessime iudicantibus agebatur. Dum gratanter eum euoluebam, epigramma repperi studium meum excitans propter argumentum antibarbaricum, cuius hodie statim recordata sum, quia in mentem meam attulit nomen discipuli cuiusdam studiosi, qui hac hebdomade me certiorem fecerat de proposito nouo ac sibi maximi momenti, quod ipse heri perfecit (forsan tandem non bene succedat, sed gaudeo quod animosus audaxque saltem conatus est). Carmen illud ab Ario Baruosa Lusitano  concinnatum est Conimbriae anno 1536 iure publico factum, cuius editor modernus tredecim disticha lectori tantum praebet, quibus describet Vniuersitatem quandam Hispanicam et scientiam eius discipulorum.        Ecce uobis, lectores mei studiosi, epigramma exscriptum sicut in editi...

De quodam sale Germanico

    Facetiam paruula in bibliotheca electronica telephoni gestabilis legi hanc salsissimam, quae inter alias mihi arrisit multum, dum Olysippone Hispalim nuper uolabam. Mihi ipsi promisi ut hoc in insulso scriptorio eam excriberem non solum uobis, lectores mei fideles, sed etiam mihi, ut uidelicet numquam immemor eius essem. Auctori enim (uel potius compilatori) nomen est Gaspar Ens, natu Batauus,in Germania autem plurimos annos uersans saeculo septimo et decimo atque, ut liquet hac aliisque eius historiolis, amicissimus Hispanorum:    Astus astu uictus        In comitiis   Augustanis , quum inter uariarum nationum homines, quaenam gens, Itali, Hispani, Germani etc. reliquas sollertia et ingenii acumine uinceret, sermo ortus esset, duo, Hispanus unus, alter Germanus, deposito uiginti Ducatorum pignore certamen inierunt, uter ingeniosius furari posset. Iactat Hispanus se incubanti auiculae oua subtrahere ita uelle, ut auicula nihil qu...

De insula quadam Volcania

Imagen
     Domum modo redii ex fortunata quadam insula Lusitana eaque Volcania medio Oceano Atlantico aduersum oram Africanam sita, cui nomen "Madeira" est. Nulla quidem uestigia Romana illic insunt, quia primi incolae insulam circa saeculum quintum et decimum habitauisse dicuntur, sed alia mira et antiqua et recentiora spectauimus.      Quid ergo in medio mari agebas, Alexandra, in extremo, ut aiebant, Occidente?    Nihil arcanum neque inusitatum, lector mi fidelis: nempe colloquium quoddam de patrimonio alimentario 'Diaita' nuncupatum a collegis Lusitanis celebrabatur, cui, ubi primum de eo certiorem me fecerunt, nomen statim dedi meum. Nam de quo argumento meliore acroasim habere ipsa possim quam de condimento illo candido et diuino, quod " (post Deum et Solem) unicum sit principium solaque origo, propagatio atque augmentum unicum cunctorum uerum, ex quo maximus totius Mundi thesaurus et maximae diuitiae erui queant "? Ora maritima insu...

Puella umbellam gerens

Imagen
   Dum commentationem scribebam de sale (nam diebus continentibus acroasim faciam apud gentem uicinam), quoddam praeconium casu inueni, cuius imagines laborem academicum relaxauerunt, mentem recreauerunt et mihi admodum arriserunt uariis causis: propter puellam ipsam scilicet lepidam et colores contrarios ad eam delineandam usos necnon ob decursum temporum mutationemque penicilli... Imagines quidem septem sunt periucundae, maxime tres ultimae, in quibus res duae simul abundanter ita fluere uidentur, altera lineolis transuersis repraesentata, altera globulis siue punctis solutis, ut pro certo habeamus quid de caelo cadat, dubitemus autem quid de manibus puellae effusum sit, nisi nomen legamus societatis mercatoriae.  Imago sumpta hac ex pagina        Quippe paruula puella haec umbellam magnam manu tenens tamquam icon facta est societatis mercatoriae salem uenditantis, cui nomen est "Morton Salt". Elogium uero, quod praeconium atque imaginem pu...

'Commentarii de inepto puero'

Imagen
       Nouus liber modo in lucem editus est, nempe uersio Latina alterius pueris praesertim Italis notissimi Il diario di una schiappa  inscripti (in Hispania  El diario de Greg  inscribitur , apud Americanos autem Hispanice loquentes  El diario de un chico en apuros ), qui inuicem ex eodem primario libro  Diary of a Wimpy Kid interpretatus a Godefrido (Jeff) Kinney scriptus est.       Hanc uersionem Latinam, cui titulus aptus est Commentarii de inepto puero , fecit  Daniel B. Gallagher , sacerdos Americanus et Latinista in officina Vaticana munere suo fungens, qui forsan notior sit, quod in sermonem Latinum cotidie uertit uerba Pontificis Francisci breuiloquentis in pagina Twitter . Ed.  Il Castoro  et  ABRAMS          Ecce uobis frons libri et una alteraque pagina, quas forte casuque per rete omnium gentium inueni, nam libellum, qui iucundissimum esse ...

De felicitate

Imagen
Felici    Hieronymi Cardani hoc praeceptum est ad filios datum  una cum aliis monitis, ut ipsi felices esse conentur: Vitia sunt ut sal, ignis, piper:  modica condiunt,  copiosa corrumpunt.    Ignem condimentum esse idque optimum , prorsus nesciuisse confiteor (etiam famem  esse condimentum optimum, ut uidetur). Vtcumque est, si medicus ille Mediolanensis 'fide dignus' fuit Gomesio Miedi peritissimo  salis, condimenti diuini,   quis sum ego, ut eius uerba et consilia refutem ac negem? Praeceptum ergo obseruabo et modica fieri conabor scribens hoc in scriptorio insulso, ne in uitium incidam pessima coqua copiose condiens.          Tantummodo unum addere uolo: nouum discipulum mihi esse, qui Latine scribere amat, quod quidem me facit felicem.

De modo compescendae sitis

Imagen
Caesar Carolus V Pontifici Paulo III Tunetum urbem captam nuntiat a. 1535      Dum acroasim parabam proximam, quam mense Maio faciam in quodam colloquio Lusitanico DIAITA inscripto (animo fingite, lectores mei fideles, quid sit argumentum), forte uel casu fontem inueni primarium cuiusdam fabulae de Caesare Carolo huius nominis Quinto, quam Gomesius Miedes enarrauit suis in Commentariis de sale et cuius originem inuenire non potui, quando in studium eorum incumbebam multos abhinc annos. Episcopus quidem Valentinus illis in commentariis quandam salis facultatem retulit compescendi famem et sitim, si granum salis sub lingua contineretur.       Facultas haec salis nostris temporibus adhuc uigere uidetur, sicut in imaginibus infra appositis comprobare potestis, ubi Ioachimus Sabina, cantator Hispanus clarissimus, interrogatus cur uasculum salis in scaenam secum afferret et granum sub lingua contineret, rem respondit hanc permiram: "quia ui salis lingua...

Magis in dies

     Mensis Martius initium cepit nouis academicis grauidus, quorum nonnulla ex hoc scriptorio per fenestram prospicio in horizontem bona spe, pleraque autem animo fastidioso. Ecce hodie uobis, lectores candidi, unum nouum, alio die aliud.      Nouam quidem ministrare coepi scholam ad sonos singulasque uoces linguae Latinae attinentem, cui hoc anno spero fore ut melior profectus sit, nam discipuli magis in annos rudimenta Latina ignorare uidentur. At inter eos, qui in conclaui huius anni fere uiginti sunt et plerique linguam Graecam malle quam Latinam confitentur, unus aut alter saltem lingua Latina usus est aut adhuc utitur, ut Felix discipulus, qui priuatim cogitationes Latine scribit uarias quasque pollicitus est mihi monstrare; ut Salus discipula, quae in quodam Lyceo Insulae Legionensis sermonem Latinum didicit modo, ut aiunt, uiuo et candida falsaque ipsa putabat, cum in Vniuersitatem intraret, omnes et professores et discipulos Latine colloqui; ue...