Entradas

De Culice pipienti eiusque aculeo 'setaceo'

Imagen
        Dum virus coronatum hominibus omnibus orbis terrarum morbo COVID-19 minitatur, aliud virus his temporibus capitibus imminet incolarum qui in antiqua Baetica Romana prope Hispalim atque apud sinum Gaditanum hodie habitamus, etiamsi usque adhuc tantummodo circa viginti homines affecti sint in urbe Hispalensi  atque  unus aut alter  equus apud Onubam et Gades . Virus enim "Nili Occidentalis" nuncupatur, quod febrim eiusdem nominis adfert, adlatum ab animalibus minutissimis eis quae telum aliquando letiferum habent illud a natura arte reciproca generatum, quod " fodiendo acuminatum pariter sorbendoque fistulosum " est, difficile visu nisi per instrumentum microscopicum. De culicibus videlicet loquor. Culex pipiens (Hispanice "Mosquito común" o "trompetero"). Imago sumpta hinc .        Placet enim mihi plurimum discere de eis minimis "inmensae subtilitatis" animalibus, in quibus Plinius Maior rerum naturam nusquam meliu...

De aetatibus linguae latinae

Imagen
Nabucodonosoris  somnium        In quadam epistula in Grege Latine Loquentium ad me directa, quae inscripta est huiuscemodi: "Quaedam de commentariis "Latinitas" inscriptis deque aliis rebus" (die 2 m. Augusti a. 2020, h. 17:01). Victorius Ciarrocchi Pisaurensis, vir memoriae capacissimae, lucidum Gregis decus atque Latinitatis, distinxit  totam linguam Latinam  in sex aetates: auream, argenteam, ferream, cretosam, humanisticam, recentissimam.        Curiosa enim de illo adiectivo, quod est "cretosa", ad aevum medium relato, eum interrogavi, quia mea intererat plura discere de hoc argumento, de quo abhinc quattuor annis die 3 m. Augusti in hoc insulso scriptorio aliquid iam exaravi sub inscriptione  "De aetatibus linguae Latinae apud Vivem et Floridum ". Hi duo enim viri eruditi tres quasi aetates consideraverunt, quarum unam Plauto (vel Cato), M. Tullio alteram, tertiam vero C. Plinio avunculo assignaverunt, medi...

Progymnasmata et acroases ad memoriam Iohannis Ørbergii

Imagen
     Quamquam tempora haec difficilia et pessima omnibus sunt propter morbum quodam viro pestilentissimo COVID19 nuncupato hominibus totius orbis adlatum, hebdomas nuper delapsa tamen læta fuit, quippe quod dies Lunae vicesimus primus, nobis candidissimo calculo notandus, celebraverimus cum dies Romae conditae, tum maxime annum centesimum ex quo natus est magister Iohannes Ørbergius , vir admiratione dignissimus, quem mihi dono quodam audire, videre, complecti contigit, quando ipse nos Gaditanos in Facultate Philosophica et Litteraria visit  die quinto mensis Aprilis anno bismillesimo quinto.     Ecce vobis in imagine verba eius manu scripta in libris, quos ipse illo die ad nostram bibliothecam Academicam donum dedit et donavit:        In Universitate Hispanica quidem me philologam linguae Latinae profiteor atque Baetica sum, sicut Antonius ille Nebrissensis, qui officinam Latinitatis, Romam redolentem, apud nos barbaros aperu...

'Gaudeamus igitur' hoc tempore viri coronarii

Imagen
Universitas Studiorum Granatensis  GAUDEAMUS IGITUR hoc tempore 'viri coronarii'  Gaudeamus igitur, Iuvenes dum sumus. (bis) Post jucundam juventutem Post molestam senectutem Nos habebit humus. (bis)  Virus coronarium  nos nunc separavit. (bis)  Domi maneamus!  Domi studeamus!  Certe non triumphabit! (bis)  Vivat Academia! Vivant professores! (bis) Vivat membrum quodlibet! Vivant membra quaelibet! Semper sint in flore! (bis) * Universitas Studiorum Granatensis eiusque Symphoniaci et Canentium Chorus Iesu Luque Moreno, Professori Cathedrario Magistroque Latinitatis , gratias plurimas agunt.

'De gemma peregrinanti' (1748), auctore Diderot

Imagen
       Plerique discipuli, qui mihi sunt, inter vicesimum et tricesimum annum agunt, sed anno nuper delapso unus mihi fuit aetate provectior, medicus rude donatus, qui non modo linguae Francogallicae studebat verum etiam discendae linguae Latinae cupidissimus erat. Scholam Latinam is jam superavit, sed quotiescunque prope scriptorium academicum meum adest, semper januam pulsat et intrat et salutem mihi dicit comissimus.          Abhinc aliquot diebus enim discipulus ille senior scriptorium intravit et inter alia, de quibus collocuti sumus, me certiorem fecit de quodam opusculo, quod Dionysius Diderot, clarissimus ille auctor magnae  Encyclopaediae , conscripsit atque sine nomine suo anno 1748 in lucem edidit. Quod opusculum, cui index est 'Les bijoux indiscrets' (id est, 'De gemmis garrulis') fere totum Francogalllica lingua compositum est; loca autem nonnulla aliis linguis exarata sunt, ut puta Italice, Anglice, Hispanice atque eti...

Cassandrae Fidelis (ca. 1465-1558) oratio de laudibus litterarum

Imagen
       Abhinc fere quindecim diebus magistra Maitea Jiménez Pérez per nuntiolum electronicum me adivit, ut me certiorem faceret de Cassandrae Fidelis quadam oratione casu lecta, quam ea in sermonem Hispanicum nunc vertebat, utpote quae prudentissima ei videretur. Dum ea in studium huius orationis incumbebat, imaginem feminae illius pictam, quam infra videre potestis, invenit statimque mei recordata est, quia hanc imaginem, ut bene scitis, lectores mei candidi lectricesque fideles, in quada pagina retis omnium gentium , in qua ego scribo ut @CASFidelis atque ea ipsa ut @maiteximenez , decem iam annos ipsa usurpo.    Amica enim me rogabat, ut eius interpretationem inspicerem, nisi forte in errorem unum aut alterum incidisset, id quod toto capite libenter adnui, unde diebus post paucis per epistulam electronicam Maitea interpretationem ad me misit una cum textu Latino anno 1636 in lucem edito . Versio a magistra Jiménez pulcherrima primum (nisi fallor) ...

Felicem faustum fortunatum annum novum 2020!

Imagen

Fabula Natalicia

Imagen
Taraxacum officinale       Heri nocte in domo matris nos convenimus, ut diem festum Nativitatis ageremus et pocula propinaremus saluti duodeviginti hominum diversorum, qui cenae interfuimus: novem feminae, totidem numero viri, quorum alii pueri erant et aliae puellae, etiam conjuges intererant et caelibes et sorores et leviri et sobrinae et nepotes... Plerique Gadibus vel potius in Insula Legionensi habitabamus, sed quattuor Malaca advenerant, bini ex urbe capitali, bini ex quodam oppidulo Malacitano. Omnium natu minima tredecim annos nata erat et maxima septuagesimum quintum annum agebat, scilicet mater.       Cena Natalicia ad mediam noctem producta est et, quamquam non omnia jucunda fuerunt (vae! verum itast, quot homines, tot sententiae!), plus pacis et risus quam rixae et querelae adfuit.       Ex tota familia tantummodo cognata una, quae in quodam oppido Hispanico extra fines Baeticos nunc temporis versatur, iterum afuit. Dicit ...

Hirundo una quandoque facit ver

Imagen
     Autumno tempore hirundo una ex terris algidis Europae Septentrionalis magno cursu transvolavit usque ad barbaras Gades, non procul a Maura semper æstuante unda. Huc hirundo per gentes ficta pace et concordia incerta agentes advenit pulchrum donum in manibus meis relinquens atque inexpectatum. Asylum Poeticum inter minimas plumas nigras ferebat, in quod tot Afros homines, tot infantes et totidem senes confugerant ad clementiam vatis germanae, quae humanissima floret in regione Marpurgensi tamquam rediviva Sappho: Anna Elissa Radke.     Me ipsam quidem ex Africa olim profugam, unde cor mihi divisum est in duas partes, scilicet et Africanam et Hispanam Romanamque, haec humanissima hirundo Germana tanto labore pro fugitivis pugnans felicem fecit, utpote quae ver mihi fecerit fere medio autumno. Hoc munusculum ergo maximum locum tenebit inter pegmata huius scriptorii insulsi.      Primum carmen quod selegi (lineolas supra vocales longas ipsa ...