Entradas

Mostrando entradas de 2015

Felicem annum MMXVI salis plenum lectoribus fidelibus!

Imagen

De concordia

Imagen
Felicia omina accipere multa soleo inter ferias Natalicias, omnia hoc anno per cursum electronicum, nulla autem manu scripta et per tabellarios missa, quod non sibi uult has litteras esse frigidiores ac minus iucundas quam illas chartaceas olim mihi usitatiores, tantummodo id significat tempora mutari, unde nunc propter hoc nouum genus commercii epistularum facilius est litteras euoluere ex quauis parte Hispaniae orbisque terrarum receptas, sicut eas quas ex sodali Vasconica aut ex professore Russico aut ex amica Columbiana accepi iucundas lectu. Quarum omnium heri in mentem uenit meam epistula a quodam magistro Gaditano abhinc nouem diebus missa, quae una cum omine felice fausto fortunatoque ad annum nouum exoptato distichon ab eo ipso quondam composito continebat 'de concordia paceque' (nam die uno post illum quo epistulam ipse ad nos misit, Hispani suffragia ferebamus, quae dissensiones ciuiles praenuntiare uidebantur magnas) his uerbis: Omnibus Hispanis niteant conc…

Precatio ad Noctem

Imagen
Quamquam uesperi carmen quoddam iucundissimum casu offendi et euolui, nunc tamen, ubi horis nocturnis silentioque frui soleo antequam lectum petam, attentius uersus denuo rimor atque uobis, lectores mei fideles, exscribo, quos orator et poeta clarissimus Venetus nomine Andreas Naugerius concinnauit Ad Noctem dicatos. Hoc carmen una cum aliis usque ad numerum fere quinquagesimum "Lusus" poeta uocauit, quia uidelicet animi causa iocique et componuntur et euoluuntur. Poeta igitur Noctem quasi deam sanctamque amantium tutricem precatur, ut amores suos celet atque abscondat. Placet quidem mihi totum carmen, sed maxime paenultimum ultimumque distichon, ubi animo fingo poetam ardentem quasi lucernam, cui liberet tota nocte uigil esse, testibus omnibus longe semotis, ad fruendum amorem dulcis puellae.



Nox bona, quae tacitis terras amplexa tenebris
     Dulcia iucundae furta tegis Veneris.
Dum propero in carae amplexus et mollia Hyellae 
     Oscula, tu nostrae sis comes una …

Mantinea

Imagen
Optimum nuntium hodie uesperi accepimus omnes linguae Latinae cupidi et cultores et fautores. Tandem aliquando in lucem editi sunt commentarii periodici "Mantinea" nuncupati, quos condere abhinc unum aut alterum annum Aloisius Miraglia in mente habuit. Animo quoque mihi est aliquid ad eos quam citissime mittere, si negotia academica, ut solent, non mihi obstent. Quippe symbolam iam fere scriptam habeo, sed iudice maxime egeo seuero, qui mihi opituletur ad eam limā poliendam.      Ecce denique Mantineae conspectus rerum, quem uobis cordi esse spero sicut mihi. Magnum studium septem commentationes, indicibus conspectis, mihi mouerunt. Quot tibi, candide lector? 



MANTINEA 1 (2015)

Conspectus rerum

Sponsor lectoribus s. p. d.
Cur hisce commentariis favendum

Praefatio ad lectorem

A. MIRAGLIA Ne bibamus pocula Lethes: de litteraria omnium gentium republica redintegranda

Litterae

M. VON ALBRECHT Quid litterae Latinae ad homines educandos conferant
T. TUNBERG De Iacobo Pontano Ie…

Haicu de uitro fracto

Imagen
De uitro fracto        

Inuidiosum         respicit uitrum fractum         sal in salino        

De afflatu poetico

Imagen
Mensis October finem capit et scriptorii ianuam aperio diu clausam. Quippe mensis nimis negotiosus progressus est indeque difficile fuit mihi haud expeditae pedes ducere in hunc locum atque aliquid placide scribere mente plurimis curis occupata. Etiam confitendum est mihi magis in dies difficile esse aliquid hoc in scriptorio exarare. Nuntii enim noui de Latinitate non abundant, immo magistri discipulique minus in dies studio usuque linguae Latinae excitari uidentur. Tempus quidem fugit insulsum, nonnumquam autem mica salis conditum.
      Hoc mense solum unumque granulum salis, quod degustaui, magnus conuentus fuit, quem quinto quoque anno Alcagnitii siue in Angulo illo qui dicitur Aragonum celebramus, ubi quidem multas orationes acroasesque eruditas auscultaui et sapidos sermones cum collegis discipulisque contuli necnon uerbum unum et alterum cum professoribus clarissimis mutuata sum. Libros multos quoque palam nos ipsi alios commendauimus et alii nos ipsos commedauerunt, sed i…

De salinis Ciceronianis

Salinae loca sunt ubi sal fit, sed simul loca magica amoenaque sunt, ubi plura fiunt exeuntque ope uidelicet salis. Num fidem tribuis nullam, lector candide, uerbis meis? Imagines cinematographicas hodie casu spectaui, quae optime tibi illustrare possunt quae modo dixi, praesertim si imagines has coniungas cum epistula quadam Tulliana, utpote in qua Cicero Arpinas mentionem faciat suarum salinarum (Cic. Fam. 7, 32, 1):  ...quibus in litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur.      Quid Cicero exacte significare uoluit uoce "salinarum"? Quam uim sensumue dare uoluit uocabulo "possessionis"? Mentem mox ipse patefecit plane Latineque describens alio nomine ad quod genus possessionis ipse adferretur (Cic. Fam. 7, 32, 2): ...urbanitatis possessionem, amabo, quibusuis interdictis defendamus; in qua te unum metuo, contemno ceteros. derideri te putas? nunc demum intellego te saper…

Lusciniae nugis insidentes

Imagen
Hodie postquam casu hoc adagium euolui, me sensi tamquam lusciniam. Fortasse tempus iam sit animum, oculos mentemque intendere ad alium ramulum.

     Ἀηδόνες λέσχαις ἐγκαθήμεναι, id est Lusciniae nugis insidentes. Proximum illud ad imperitos et tamen garrulos conuenit, hoc ad eruditos, qui tamen immodice suo studio delectentur; quod genus sunt poetae potissimum. Plaut. [E] in Bacchid. 130 [A] ad puellam transtulit: Metuo, inquit, ne lusiciniolae defuerit cantio [cf. Adagium 2577: "Lusciniae deest cantio"]. Quanquam in Graeco prouerbio iocosa deprauatio uidetur inesse, vt pro λόχμαις dictum sit λέσχαις. Sumptum est autem ab incredibili canendi tum studio, tum arte, quae huic auiculae tribuitur, si quidem, vt narrat Plin. lib. x., cap. xxix, diebus ac noctibus quindecim continuis citra intermissionem canit densante se frondium germine, multis nominibus admiratione digna auis: primum tanta vox in tam paruo corpusculo, tam pertinax spiritus, deinde in vna perfecta mu…

De captatione beneuolentiae

Imagen
Hos dies aestiuos legi F. Aurelii Brandolini Augustiniani cognomento Lippi, regii consiliarii, theologi, philosophi, historici, poetae oratoris praeclarissimi anno 1497 obeuntis, quaedam uerba de oratoribus, quae Nemo sua in pagina scripsit, studium non solum meum sed etiam aliorum mouentia. Quamobrem aliquid sub eius commentatione exarare uolui, sed non potui, quia nescio cur Nemo sapiens et disertissimus lectoribus suis fidelibus nunc non sinat annotatiunculas relinquere.

    Lippi illa uerba pertinent ad epistulam Domino Oliuerio Carafae Neapolitano dicatam, quam sequitur panegirica 'Oratio pro Sancto Thoma Aquinate Romae in templo Sanctae Mariae Mineruae ad cardinales et populum habita' die VII mensis Martii inter annos 1483 et 1490. Si epistulam et orationem euoluere uelitis totam, uobis licet hac in commentatione (pp. 81-86), cui index est "I panegirici in onore di s. Tommaso d’Aquino alla Minerva nel XV secolo" a Luciano Cinelli anno 1999 scripta.

      …

De maniculis paginas patulas facientibus

Imagen
In ultimo itinere, dum angiportu quodam, quem '"Aureum" nuncupant, deerrabam, tabernulam offendi quae pone fenestram res uenales suas exhibebat in paruis pegmatibus uitreis pulchre dispositas. Confitendum autem est mihi coram uobis, lectores mei candidi, non sine quodam rubore nescire quomodo uernacule dicantur hae res quae paginas librorum patulas faciant illas quas inspicietis in imagine supra a me apposita in formam manus aut crocodili aut specilli amplificatorii redactas. Quibus conspectis statim in mentem uenit meam imag o alia quam abhinc septem annos hoc in scriptorio insulso monstraui, in qua maniculas similes ostendebam paginas libri Holbergii "Iter subterraneum" inscripti patulas facientes. Vnde domum reuersa quaesiui locum scriptorii huius, ubi inerat illa imago, et denuo legi id quod illic scriptum erat, scilicet Thersitae adnotatiunculam qui mirabatur maniculas has quas in imagine a me infra apposita quoque inspicere potestis.
       Potuissem …

De cena alba mensi Augusti salutem dicente

Imagen
Tandem aliquando mensis Iulius in finem peruenit, cuius unus et triginta dies mihi uisi sunt uel longissimi omnium priorum mensium huius anni (usque saltem ad diem hodiernum). Heri quidem diebus feriatis atque aestiuis frui coepi, cuius primum diem celebraui inde ab horis matutinis usque ad uespertinas aprica et placida apud litus librum optimum legens, horis autem nocturnis cenae albae interfuimus una cum amicis, ut mos est apud nos socios cuiusdam loci oppidani, ubi Kalendis Augustis nos conuenimus colore albo induti ad cenam lautissimam sumendam et ad concentus musicos audiendos et ad iucunde atque molliter saltandum, scilicet quod conuiuium illud splendide ornatum sub candidissimo Lunae lumine et super mollissimam herbam et inter uirides arbores palmas celebratum est. Quam cenam ergo albam omen fore spero placidae aestatis otii meritissimi plenae.       Mensis autem Iulius, inquam, uel negotiosissimus omnium fuit. Nam non solum res academicae diuersae mihi persoluendae fuer…

Musicam docet amor

ERASMI Adagium 3415
       Ecce uobis, lectores fideles, percontatio iucunda clarissimi et peregregii professoris Valahfridi Stroh (a barbaris uocatus Wilfried Stroh, origine Suebus, qui paene 30 annos in Vniuersitate Ludouico Maximilianea Monacensi litteras Latinas et ex parte Graecas docebat, tum rude donatus siue emeritus est, sed nunc quoque pergit iuuentutem docere, quantum potest, pro uiribus) eaque hac in pagina forte a me inuenta, cuius percontationis calcem Latine prolatam exscribo, qua tota autem spero fore ut fruamini, maxime uos qui linguam Theodiscam auribus uel Francogallicam oculis intellegatis:   

Entretien avec Wilfried Stroh from La Vie des Classiques on Vimeo.

Amor docet musicam (25:00).          "Musica plus complectitur quam tantum id quod nos musicam dicimus, sed omnia quae pertinent ad Musas. Nunc tibi fabellam narrabo.
        Fuit quondam uir quidam immani corpore, sed paruo ingenio, uno oculo praeditus, Polyphemus. Is igitur alienissimus erat ab artibus et…

De quadam alata bestia in codice Pliniano pulchre picta

Imagen
Inueni uidi sumpsi imaginem pulchre pictam et uiuidis coloribus concinnatam cuiusdam bestiae alatae, quae initium ornat libri X Historiae Naturalis Plinianae. Placuit  ideoque eam condere uolui meo in scriptorio mihi uobisque, lectores amantissimi uenustatis imaginum litterarumque diligentissime delineatarum:

Sequitur natura auium, quarum grandissimi et pene bestiarum generis strucio cameli affrici uel aethiopici altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritate uincunt, ad hoc demum datis pennis, ut currentem adiuuent. caetere non sunt uolucres nec [a terra tolluntur].

________________________________________________________________________________               1 struthiocameli   /  Africi    2 Aethiopici   /  celeritatem    3  pinnis  /  cetero ________________________________________________________________________________

Ad iuuenes studiosos

Imagen
Ad Adamum
    Abhinc nonnullas hebdomades, cum pensis inanibus sepulta in res academicas incumberem, forte quendam librum manibus tenui, qui anno 2013 editus de humanistis Europaeis Hispaniam tum optime tum pessime iudicantibus agebatur. Dum gratanter eum euoluebam, epigramma repperi studium meum excitans propter argumentum antibarbaricum, cuius hodie statim recordata sum, quia in mentem meam attulit nomen discipuli cuiusdam studiosi, qui hac hebdomade me certiorem fecerat de proposito nouo ac sibi maximi momenti, quod ipse heri perfecit (forsan tandem non bene succedat, sed gaudeo quod animosus audaxque saltem conatus est). Carmen illud ab Ario Baruosa Lusitano concinnatum est Conimbriae anno 1536 iure publico factum, cuius editor modernus tredecim disticha lectori tantum praebet, quibus describet Vniuersitatem quandam Hispanicam et scientiam eius discipulorum.

       Ecce uobis, lectores mei studiosi, epigramma exscriptum sicut in editione saeculi decimi sexti id repperi quadraginta…

De quodam sale Germanico

Facetiam paruula in bibliotheca electronica telephoni gestabilis legi hanc salsissimam, quae inter alias mihi arrisit multum, dum Olysippone Hispalim nuper uolabam. Mihi ipsi promisi ut hoc in insulso scriptorio eam excriberem non solum uobis, lectores mei fideles, sed etiam mihi, ut uidelicet numquam immemor eius essem. Auctori enim (uel potius compilatori) nomen est Gaspar Ens, natu Batauus,in Germania autem plurimos annos uersans saeculo septimo et decimo atque, ut liquet hac aliisque eius historiolis, amicissimus Hispanorum:    Astus astu uictus      In comitiis Augustanis, quum inter uariarum nationum homines, quaenam gens, Itali, Hispani, Germani etc. reliquas sollertia et ingenii acumine uinceret, sermo ortus esset, duo, Hispanus unus, alter Germanus, deposito uiginti Ducatorum pignore certamen inierunt, uter ingeniosius furari posset. Iactat Hispanus se incubanti auiculae oua subtrahere ita uelle, ut auicula nihil quidquam sentiat nec auolet. Monet Germanus ut in rem praes…

De insula quadam Volcania

Imagen
Domum modo redii ex fortunata quadam insula Lusitana eaque Volcania medio Oceano Atlantico aduersum oram Africanam sita, cui nomen "Madeira" est. Nulla quidem uestigia Romana illic insunt, quia primi incolae insulam circa saeculum quintum et decimum habitauisse dicuntur, sed alia mira et antiqua et recentiora spectauimus.      Quid ergo in medio mari agebas, Alexandra, in extremo, ut aiebant, Occidente?    Nihil arcanum neque inusitatum, lector mi fidelis: nempe colloquium quoddam de patrimonio alimentario 'Diaita' nuncupatum a collegis Lusitanis celebrabatur, cui, ubi primum de eo certiorem me fecerunt, nomen statim dedi meum. Nam de quo argumento meliore acroasim habere ipsa possim quam de condimento illo candido et diuino, quod "(post Deum et Solem) unicum sit principium solaque origo, propagatio atque augmentum unicum cunctorum uerum, ex quo maximus totius Mundi thesaurus et maximae diuitiae erui queant"?



    Placuit denique nouissimum iter uarii…

Puella umbellam gerens

Imagen
Dum commentationem scribebam de sale (nam diebus continentibus acroasim faciam apud gentem uicinam), quoddam praeconium casu inueni, cuius imagines laborem academicum relaxauerunt, mentem recreauerunt et mihi admodum arriserunt uariis causis: propter puellam ipsam scilicet lepidam et colores contrarios ad eam delineandam usos necnon ob decursum temporum mutationemque penicilli... Imagines quidem septem sunt periucundae, maxime tres ultimae, in quibus res duae simul abundanter ita fluere uidentur, altera lineolis transuersis repraesentata, altera globulis siue punctis solutis, ut pro certo habeamus quid de caelo cadat, dubitemus autem quid de manibus puellae effusum sit, nisi nomen legamus societatis mercatoriae. 

       Quippe paruula puella haec umbellam magnam manu tenens tamquam icon facta est societatis mercatoriae salem uenditantis, cui nomen est "Morton Salt". Elogium uero, quod praeconium atque imaginem puellae uestem colore aureo induentis comitatur, hoc est Angl…

'Commentarii de inepto puero'

Imagen
Nouus liber modo in lucem editus est, nempe uersio Latina alterius pueris praesertim Italis notissimi Il diario di una schiappa inscripti (in Hispania El diario de Greg inscribitur, apud Americanos autem Hispanice loquentes El diario de un chico en apuros), qui inuicem ex eodem primario libro Diary of a Wimpy Kid interpretatus a Godefrido (Jeff) Kinney scriptus est.       Hanc uersionem Latinam, cui titulus aptus est Commentarii de inepto puero, fecit Daniel B. Gallagher, sacerdos Americanus et Latinista in officina Vaticana munere suo fungens, qui forsan notior sit, quod in sermonem Latinum cotidie uertit uerba Pontificis Francisci breuiloquentis in pagina Twitter.          Ecce uobis frons libri et una alteraque pagina, quas forte casuque per rete omnium gentium inueni, nam libellum, qui iucundissimum esse uidetur, nondum emi (usque enim ad mensem Maium fieri non potest), sed uolo, quia imagines delineatae mihi uidentur similes earum, quae arte maiore facit amicus Xauerius, q…

De felicitate

Imagen
Felici


   Hieronymi Cardani hoc praeceptum est ad filios datum una cum aliis monitis, ut ipsi felices esse conentur: Vitia sunt ut sal, ignis, piper: modica condiunt, copiosa corrumpunt. Ignem condimentum esse idque optimum, prorsus nesciuisse confiteor (etiam famem esse condimentum optimum, ut uidetur). Vtcumque est, si medicus ille Mediolanensis 'fide dignus' fuit Gomesio Miedi peritissimo salis, condimenti diuini,quis sum ego, ut eius uerba et consilia refutem ac negem? Praeceptum ergo obseruabo et modica fieri conabor scribens hoc in scriptorio insulso, ne in uitium incidam pessima coqua copiose condiens.          Tantummodo unum addere uolo: nouum discipulum mihi esse, qui Latine scribere amat, quod quidem me facit felicem.

De modo compescendae sitis

Imagen
Dum acroasim parabam proximam, quam mense Maio faciam in quodam colloquio Lusitanico DIAITA inscripto (animo fingite, lectores mei fideles, quid sit argumentum), forte uel casu fontem inueni primarium cuiusdam fabulae de Caesare Carolo huius nominis Quinto, quam Gomesius Miedes enarrauit suis in Commentariis de sale et cuius originem inuenire non potui, quando in studium eorum incumbebam multos abhinc annos. Episcopus quidem Valentinus illis in commentariis quandam salis facultatem retulit compescendi famem et sitim, si granum salis sub lingua contineretur.       Facultas haec salis nostris temporibus adhuc uigere uidetur, sicut in imaginibus infra appositis comprobare potestis, ubi Ioachimus Sabina, cantator Hispanus clarissimus, interrogatus cur uasculum salis in scaenam secum afferret et granum sub lingua contineret, rem respondit hanc permiram: "quia ui salis lingua pituitam attrahit et siccitas oris depulsa est".
Cur uasculum salis in scaenam tecum affers? 
     Go…

Magis in dies

Mensis Martius initium cepit nouis academicis grauidus, quorum nonnulla ex hoc scriptorio per fenestram prospicio in horizontem bona spe, pleraque autem animo fastidioso. Ecce hodie uobis, lectores candidi, unum nouum, alio die aliud.      Nouam quidem ministrare coepi scholam ad sonos singulasque uoces linguae Latinae attinentem, cui hoc anno spero fore ut melior profectus sit, nam discipuli magis in annos rudimenta Latina ignorare uidentur. At inter eos, qui in conclaui huius anni fere uiginti sunt et plerique linguam Graecam malle quam Latinam confitentur, unus aut alter saltem lingua Latina usus est aut adhuc utitur, ut Felix discipulus, qui priuatim cogitationes Latine scribit uarias quasque pollicitus est mihi monstrare; ut Salus discipula, quae in quodam Lyceo Insulae Legionensis sermonem Latinum didicit modo, ut aiunt, uiuo et candida falsaque ipsa putabat, cum in Vniuersitatem intraret, omnes et professores et discipulos Latine colloqui; uel tandem ut Rubenius discipulu…

De dulci aegritudine amoris

Est enim suspensum et anxium de eo quem ardentissime  diligas interdum nihil scire  (Plin. Epist. VI  4, 3)
      Symbolam nondum in lucem editam lego, cuius arbitrium atque existimationem proferre atque ad quosdam commentarios periodicos mittere debeo. Argumentum mihi placuit atque illic inter alia epistulam Plinianam (VI 7) ad uxorem missam euolui breuem atque iucundam, quam uobiscum praesertim, lectrices meae fideles, compartiri uolo:   C. Plinius Calpurniae suae s.

  Scribis te absentia mea non mediocriter adfici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in uestigio meo colloces. Gratum est quod nos requiris, gratum quod his fomentis adquiescis; inuicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi nouas sumo. Sed eo magis ad desiderium tui accendor: nam cuius litterae tantum habent suauitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest! Tu tamen quam frequentissime scribe, licet hoc ita me delectet ut torqueat. Vale.      Quae uestrum…

Quem modo tam rarum cupiens uix lector haberet

Imagen
In rete omnium gentium 'editionem principem' modo inueni totam Naturalis Historiae, anno scilicet 1469 editam, eamque optime ope lucis descriptam, cuius primam atque ultimam paginam uobis partim monstro. Confiteor attente non legisse antea epigramma quod in colophone inuenitur. Arrident quidem multum mihi carmina in quibus libri iucunde loqui uidentur. Ecce uobis, lectores mei, epigramma gratum, ad quod litteram initialem idoneam (scilicet consonantem Q) eamque ornate pictam apponere non potui, utpote quae illic non appareret. Aliam ergo selegi pulchre delineatam ad "Naturam" uidelicet significandam: 

Quem modo tam rārum cupiēns uix lector habēret
       Quīque etiam fractus pēne legendus eram,
Restituit Venetīs mē nūper Spīra Ioānnes
       Excripsitque librōs aere notante meōs.
Fessa manus quondam moneō calamusque quiescat.
       Namque labor studiō cessit et ingeniō.                   M.CCCC.LXVIIII

    ORDO: Naturalis Historiae libros, quos in manibus ten…