Tanka basio dicata

        Dies ab omnibus gentibus basio dicatus hodie est, basio, inquam, sed praetermittendi non sunt alii oris tactus tales, quale osculum est ncc non suavium, nam:

Basia coniugibus, sed et oscula dantur amicis
       suavia lascivis miscentur grata labellis

     Quamobrem versus recuperare hodie volui olim conccinatos atque in formam Iaponicam illam, quae Tanka dicitur, redactos et simul vobis, lectores fideles et lectrices, dedicare: 


Πυκνὸν φίλημα

Spissum basium
secreta mysteria
tibi mussabit.
Tacitus tactus oris,
caelestis libatio. 


Comentarios

  1. Basia multa quidem accipias, optima Sandra!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias plurimas tibi ago, cara Alhana, osculorum plenas!

      Eliminar
  2. Placuit admodum, Sandra humanissima! Osculum amicitiae tibi!
    Gratias!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Immo gratias ago tibi, amice fidelissime! Laetor enim te legens atque osculum amicitiae tibi reddo!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria