Entradas

Vna hirundo non facit uer

Imagen
Hodie laeta sum et uobiscum gaudium partiri uelim. Tandem, post quattuor septimanas commorationis, Gaditanae Vniuersitatis Commissio Technica nouum instituionis inceptum cui praesum, accipit ad publice inscribendum. Cui index est PIE-22. Participes enim sumus: Magister, Viola, Pinarius, Iarcius egoque, qui noua ad linguam Latinam docendam discendamque rerum technicarum nouarum ope experiri, diis Forteque Fortuna iuuantibus, conabimur (quamquam unum abhinc mensem iam incepto operam dedimus). Alii sodales, discipulae alumnique atque omnes amici qui una nobiscum noua facere uelint, quo facilius expeditiusque Latine scribere et legere possint, bene exspectati erunt. Quemadmodum una hirundo non facit uer , ita neque unus dies sat est ad parandam uirtutem aut eruditionem neque unius quae sit hominis, est humanitas. Valete quam optime!

Experiendo

Imagen
Septimana finita est nonnullis nouis attinentibus ad studia nostra classica. En uobis haec breuiter: In pagina c.n. Culturaclasica.com atque in aliis retialibus Baeticis Hispanicis que nuntium editum fuit quod haud optimum uidetur: noua lex proposita est quae cuncta uergit ad nouos greges didacticos constituendos Baeticis in Lyceis. Si lex probata sit, grex linguarum classicarum euanesceretur isque in alium nouum ingrederetur una cum sodalibus linguae litterarumque Hispanicarum qui " Grex Linguisticus " nuncuparetur. Ceteri greges essent hi: -Grex linguarum peregrinarum -Grex disciplinae mathematicae -Grex scientiarum naturalium et artis technicae -Grex artium et figuratiuae et musicae et athleticae -Grex scientiae societatum (geographia et historia et philosophia et oeconomia). Linguarum classicarum magistros quoddam imperium in Lyceis amissuros esse hoc fortasse sibi uelit, utpote qui pauciores numero sint quam magistri linguae Hispanicae, sed si tandem haec noua lex pro...

De quodam Extremadurae oppido nomine Pasarone

Imagen
Hunc per septimanae finem quandam symbolam Magistri (quinque et quadraginta paginis ac quattuor et ducentis annotationibus in paginae pede constat!) euoluo, quippe quam is ad me miserit ad menda corrigenda atque opinionem meam dandam. Symbolae enim titulus est "Descubrimiento de un manuscrito en la Iglesia de Santa María la Mayor de Alcañiz con la traducción al castellano de 1511 de la biografía de Juan II de Aragón compuesta en latín por Lucio Marineo Sículo ". Textus manu scriptus, a Magistro eiusque uxore inuentus anno 1981º, maximi momenti est ad historiam regum Hispaniae enodandam, maxime uitam et res a Ioanne, Aragoniae et Siciliae rege, gestas . Hac in symbola pulchram cuiusdam oppidi Extremadurae descriptionem legi, quam in una ex epistulis familiaribus ca. 1510-1511 a Lucio Marineo Siculo scripta missaque ad Petrum Martyrem continetur. Cuius oppidi nomine Pasaronis descriptionem uobiscum partiri uelim: [Imago Pasaronis, Extremadurae oppidi] "Misit me rex n...

Uno anno post

Imagen
Annus exacte primus agitur, beneuolens lector lectrixue, ex quo scripsi haec uerba : "Hodie fere omnibus in terris dies celebratur defunctorum. Ego tamen diem celebrare uiuarum linguarum malo: Gliscat Latinitas... !" Plurima et uerba et facta mihi fuerunt hunc per annum ultimum, alia optima, alia pessima, sed summatim omnia bona atque maximi momenti ad progrediendum uia Latinitatis uiuae, quod breuiter exprimere conabor. Nouae paginae hoc anno apparuerunt ut illa Expositio Internationalis mense Decembri anni 2008º inita nostro ab amico iuniore grauique Catalano Jaume, "macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus, truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte", qui in studia Philologiae Classicae incumbere decreuit. Videbitne eius mutationem ? Vtinam....! Vno mense post, ex Iaponia, pulcherrima "terra solis orientis" uenit, ut Latine ludamus , Irisatus Iocohamiensis, facetus et humanissimus et doctus et primus Iaponicus cuius Latina uerba lego. ...

Tanka ludens de autumno

Imagen
In tecto sonant pluuiae guttae autumnae, ut cordum pulsus. Dolor est osculorum acerbior in umbra.

Philologiae Classicae XX Itinera Gaditana

Hebdomade proxima Philologiae Classicae XX Itinera Gaditana professori Ludouico Charlo Brea dicata (2ª pars) celebrabuntur. Orationes in aedibus nostrae Facultatis Philosophicae et Litterariae habebuntur. Dies Lunae XXVI 17,30 h. Dr. D. Iohannes Gil Fernández , Philologiae Latinae Professor apud Hispalensem Vniuersitatem: “La leyenda de Adriano”. 18,30 h. Dr. D. Raphael Gallé Cejudo , Philologiae Graeca Professor apud Gaditanam Vniuersitatem: “Filología Clásica y Filología Hispánica. Claves para la implantación de un doble título en la Universidad de Cádiz”. 19,30 h. Dr. D. Thomas González Rolán , Philologiae Latinae Cathedrarius apud Complutensem Vniuersitatem: “Relaciones de la Iglesia y los humanistas”. Dies Martis XXVII 18,00 h. Dr. D. Emmanuelis Sánchez Ortiz de Landaluce , Philologiae Graecae Professor apud Gaditanam Vniuersitatem: “La nave del amor en el epigrama griego”. 19,00 h. Dr. D. Antonius Melero Bellido , Philologiae Graecae Cathedrarius apud Valentinam Vniuersit...

De quibusdam portis Latinis

Imagen
Collega Viola, sodalis quoque Circuli Latini Gaditani ( cuius porta quam citissime denuo aperta erit , saltem ita spero), paginam c.n. Latin Lemma Network nobis praebet, ubi uerba quaeri possunt in contextu operum. Quamuis pagina in incunabulis sit, auxilium tamen idoneum uidetur ad Latine scribendum. In pagina tabernae librariae c.n. Calepinus etiam inueni noua haec, recitationem uiua uoce eclogarum Vergilii. Pagina tandem interretialis c.n. Facebook linguam Latinam addit ad septuaginta loquelas quae promptae sunt. Lingua latina mortua est?! Viuat lingua Latina! (ut dicam iuxta Valahfridum Stroh). Haec raptim hactenus. Alio die plura noua enarrare conabor. Valete.

Nec uox hominem sonat; o, dea certe

Imagen
[ Autumnus t andem adest] O quam te memorem, uirgo? Namque haud tibi uoltus mortalis, nec uox hominem sonat; o, dea certe Post duas septimanas negotiosissimas, nihil noui sub sole praeter mirificum imbrem accidente, hodie aenigma difficile solutu praebeo. Qui mirabilis homo moderator cuiusdam Academiae celeberrimae exemplumque multis, postquam uerba pulcherrima scripsit de Latina lingua ac de Humanitate qualia plurimis in locis paginisque euoluere possumus, deinde epistulam misit in fora publica ubi leguntur haec retrograda?: Hoc anno Academiae sedes Romam, in Urbem aeternam, transferetur, in aedes longe maiores et ampliores, in quibus multo plures discipuli excipi poterunt. ... Nunc quidem, cum sedes, in qua Academia est sita, ad religiosorum familiam pertineat, mares tantummodo admittuntur . Si primum praecipuumque eius consilium semper fuit "pro linguis classicis et Humanitate nostris in temporibus contendere certareque peruicaciter ante quam cladem accip...

De Conuentu XII ALF

Imagen
De Conuentu XII ALF qui Ratisbonae celebratur, cogito: hodie incipit atque usque ad diem XIX producetur. Cur absum etiamsi incitata sim ipso ab architecto? Nondum bene scio, sed inter alia sodalis nullus iturum esse mihi dixit atque itinera tanta longaque facere mihi incomitatae displicebat stultae. Quamquam facilius est currentem, ut aiunt, incitare quam commouere languentem, aliquando tamen calcaria maiora sponte currenti addere necesse est.

Retia socialia Interreteque

Imagen
"Quod non sit in interreti non esse in mundo" dicitur! Quamquam mihi magnopere non placent, confiteor, retia socialia quae per Interrete texta sunt, in quendam tamen huiuscemodi situm ingressa sum tantum una magni ponderis causa: filia mea. Pueris puellisque minus quam quattuordecim annos natis haec in retia socialia ingredi non licet, sed falluntur qui hoc credant. Mea filia tredecim annos nata, una cum aliis plurimis pueris, ut notum est (quod est grauius), suam paginam habet in uno horum situum interretialium c.n. FACEBOOK uel TUENTI uel TWITTER uel MYSPACE et ita porro. "Si hostis fortis, ei consociare oportet", ut dictum est Hispanico prouerbio. Qua de causa retibus socialibus Interretis consociaui, ut uiderem quomodo suo munere fungerentur. Cur filiae non uetauerim retibus socialibus uti, fortasse requiratis. Quare filiae uetitura sum id quod intra paucorum mensium spatium licitum erit? Praeterea nonnulla retia intrare permittunt pueris tredecim annos natis....