Entradas

Annum nouum exopto mellitum ac salsum

Imagen
      Miror in dies, nam noua semper disco inaudita inopinata! Crustum Natalicium quod ex melle amygdalisque confectum est apud nos notissimum nomine " Turrón ", nouum inuenio confectum ex theobromate (70%) et lycopersico crepitanti et amygdalis cum pipere et praecipue... sale!  Probandumst.       Dum delicia ex theobromate confecta probo et gusto dulciola Natalicia, dum Angelissima nobis nuntiat annum nouum 2013 in amarum uertentem simul monens 'aequilibrum' iustum et necesarium et crepitans, dum homunculi politici nobis uerba piperata dant, ego tandem omnibus uobis ominor dies futuros plenissimos amore ualetudineque bona et praesertim.... sale.        Fruimini igitur hoc peruigilio ineuntis anni et multa gaudia uobis precor noua!     

Carmina hiemalia

Imagen
Hiems imminens palpitanti pectori rutilae frondis          Abhinc aliquot hebdomades epistulam accepi cuiusdam poetae Latini Austriaci nomine Gerardus Alesius , qui mihi indicare uellet aliquid de collectionibus haicuum uariorum meis, in quibus ego ipsa eius uersiculos adhibuerim. Is quidem nonnulla haicua mutuatus erat ad exempla haicuum proponenda in 'periodico paruulo', ut eisdem eius uerbis utar, magistris linguae Latinae Austriacis destinato, quod " Circulare " inscribitur (inspicite quaeso paginam sextam). Comissimus quidem mihi fuit Gerardus, quippe qui pegmata librorum mea duobus muneribus honestauerit musicis, nempe libris natis fetura recenti apud ingenium binorum poetarum, alterum femininum, alterum masculinum, utrumque autem grauidum sale musarum: Annae Elissae Radke et Gerardi Alesii carmina recentissima          Hodie, cum nouum intret tempus anni quod est hiemalis (saltem apud nos Europaeos occiden...

De sermone amasio

     Modo legi disticha haec a Ioachimo Du Bellay composita, dum Romae is uersabatur ab anno 1553 usque ad annum 1557, continentia in eius  Elegiarum libro quae in lucem edita sunt inter alia in opere c.t . Delitiae C. poetarum Gallorum, huius superiorisque aevi illustrium ( 1609) necnon in libello inscripto Les amours de Faustine ( 1923): Ad lectorem    Cum tot natōrum castō sociāta cubīlī     Mūsa sit ex nōbīs Gallica facta parēns, Mīrāris Latiam sic nōs ardēre puellam,     Et ueteris, Lector, rumpere iūra torī. Gallica Mūsa mihī est, fāteor, quod nupta marītō:     Prō Dominā colitur Mūsa Latīna mihī. Sic igitur (dīcēs) praefertur adultera nuptae?     Illa quidem bella est, sed magis ista placet.       Hispanicus sermo mihi est, confiteor itidem, quasi maritus nuptae, sed qui me allicit quinque sensibus est sermo Latinus. Fortasse miremini, lectores candidi, lectrice...

Qua re Graecia?

Imagen
Omnibus magistris dicatum a  Petro Olalla   Φιλοκαλοῦμεν γὰρ μετ' εὐτελείας  καὶ φιλοσοφοῦμεν ἄνευ μαλακίας  (34:20) Nam elegantiae studemus, sed cum frugalitate,  et philosophiae incumbimus, sed sine mollitie. [ Thucydidis De Bello Peloponnesiaco Liber II, cap. 40 ] [ Sagunti oratio  habita 27/11/2012 ] ________________________________________ De alphabeto Graeco et de lingua utraque (23:55) De prima lingua uehiculari (25:40) μηδὲν ἄγαν -  γνῶθι σεαυτόν  (34:50) De spiritu Humanitatis (35:20)

De mola salsa pro ture

Imagen
     Hodie, me praesente, Dissertatio Doctoralis defensa est optima a Iesu Muriel sub ductu magistri Iosephi Mariae Maestre et sodalis Raphaelis Gallé, quae agebatur de opere cui titulus est Graecarum institutionum compendium a Michaele H. Ledesma Valentino medico conscriptum (Valentiae 1545) . Discipulus doctorandus in studium operae strenue incumbuit et "criticam", quae dicitur, editionem confecit necnon primum in sermonem Hispanicum eam uertit.       Multum operae et laboris et annorum consumpsit auctor, quippe quod opus Latine Graeceque conscriptum non solum diffusum esset, sed praesertim litterae Graecae typographicae difficiliores lectu plerumque essent. Gratulor enim Iesui pro Dissertatione optima atque etiam eius moderatoribus. Professores quoque participes tribunalis iudicantis sententias protulerunt disertissimas, quibus multum didici.       Quisnam autem sit Michael Hieronymus Ledesma, fortasse requiritis. Ecce Vi...

De 'domo arborea' imperfecta

Imagen
  De nouo modo habitandi quasi auis                         Absolūtam nunc habitāre mōlem                        Somniāuī egens quasi passer exsul,                        Auream domum arboreamque sēdem,                        Au, sine rāmīs.  * Legatis Syllabarii haicua hic .

De mammis stillantibus

Imagen
      Legere pergo librum Valahfridi Stroh attente et pedetemptim non tantum quod inter alia multa diuersaque mihi legenda haec lectio iterum facta lingua Hispanica iucundior fit quam Francogallica, sed praesertim quod a me poposcit moderator commentariorum periodicorum, quibus nomen est Minerva ,  huiusce opusculi existimationem exarare eamque Latine, quod  procul dubio agam libentissime.        Plurimae sunt sententiae et quaestiones, quae hoc in opusculo continentur atque studium maximum excitant meum, quoniam haud paucae insunt notitiae, quas confitendum est mihi ignotas esse, quod sibi uult multum mihi adhuc discendum esse. Hodie autem uobiscum compartiri aueo una hisce ex historiolis mihi noua. Editio princeps Latinum textum continens a Luca Holstenio prodita a. 1663      Quot feminae Latine scribentes uobis, lectores mei candidi, lectrices desideratissimae, notae sunt quarum scripta in decursu littera...

De historiola Latinitatis per Valahfridum Stroh illustrata

Imagen
De nouissimo libro Valahfridi Stroh      De libro a professore Valahfrido Stroh scripto eoque primum Germanice euulgato anno 2007, qui  erudite salseque compositus de historiola Latinitatis "ab ouo usque ad mala" agit, certo comperi postquam editio princeps in sermonem Francogallicum uersa est, id est anno 2009. Certum uero est uersionem exstare Latinam, admodum compendiatam, quae per rete omnium gentium facile inuenire possumus, cui titulus est " De lingua Latina non semel mortua, sed semper rediviva ", oratio scilicet habita Romae in conuentu omnium gentium De Latinitate futura , d. Veneris 25 Mai. a. 2007, cuius lectione oppido fructa sum, sed desunt quidem illustrata haud pauca capitula studium mouentia, quae in libro uidelicet legere possumus.      Euolui equidem lingua Francogallica opusculum per exemplar lucis ope descriptum libri eius, qui  in pegmatibus Bibliothecae nostrae  inest apud eiusdem auctoris alios. At qu...

Sal Musarum

Imagen
        In lucem interretialem editum est opusculum memorandum quod hebdomade ultima Romana mensis Iulii perfeci propter cuius causam proh dolor scholis Latinis matutinis interesse non mihi licuit, si simul uisitare Bibliothecas et horas iucundas easque postremas in Vrbe Aeterna una cum familia degere uolebam.      Nomen enim Proposito Didascalico PI2-12-014  est, aridum nempe et siccissimum et insulsum nomen ad propositum admodum dulce, quamobrem id mutare in melius uel saltem personans suauius aures mihi uisum est. Ecce uobis, lectores candidi, lectrices beneuolentes: Premite hic

De proscaenio

Imagen
Verba Erasmi deprompta ex opere   inscripto  Stultitiae laus         Anno hoc nondum exacto, uiri duo maximi momenti mea in uita et familiari et academica de uita decesserunt, alter mense Martio, alter heri.         Dicitur enim unusquisque morti occumbere obuiam prout sua cuiusque uita fuit. Sed de hoc nimirum discrepo, nam non noui umquam homines et meliores et humaniores quam et pater et collega, attamen rerum natura alteri "tristior nouerca" fuit, alteri "parens melior" in isto temporis spatio iusto uel iniusto, in quo choragus quidem, postquam alii aliis obtecti personis procederunt egeruntque suas quisque partes, eos educit e proscaenio. Alteri enim decreuit humanum exitum decem annorum crudelissimum inter maximos dolores, alteri autem spatium unius noctis breuissimum inter dulce somnum.       Ludouicus Charlo primum mihi magister fuit optimus, deinde sodalis bonus et postremo amicus qui apud me semper...