Entradas

Quartum inceptum: 'Age dic Latinum, barbite, carmen'

Imagen
Musa barbiton tenens         Hebdomadem abhinc uel duas certior facta sum de proposito nouo accepto ad Salem Musarum nostrum attinenti. Quartum numerum agit eorum inceptorum quorum primum anno 2006 poposci moderatrix. Prorsus ignoro qualem messem horno messuri simus participes (una mecum scilicet iterum Magister, Pinarius,Viola, Custodius et nunc nouus collega linguae Graecae, cuius nomen Latinum nondum fingimus, Iosepho nostro humanissimo non praetermisso umquam illo  Iarcio  atque etiam Eduardo Engelsing et  Nullo  Floridensi et Irisato  Iocohamensi, clarissimis poetis ). De segete metenda equidem ignoro necnon dubito an nos aliquid messuri simus, maxime discipuli. Nihil autem refert; nauci quidem hoc non habeo, nam magis in dies multa reperio me rusticam nescire et dubitare: aliud incertum dubiumque amplius, quid refert? Fructum saltem unum aut alterum uoluptatis procul dubio excerpemus, quod iam est maximi ponderis his temporibus ...

Ad amantes fideles uirtutis

         Numquam nomen audiueram legeramue Arnobii Galli, quem offendi primum dum symbolam collegae euoluebam quandam, quae de Ioanne Genesio Sepulueda agebatur. Quae symbola initium capiebat mentione cuiusdam uersus facta q.e. "Saepe superba ruunt, infima saepe manent". Arrisit enim mihi multum pentametrum hunc, propterea quod aperiebat symbolam de humanistis qui dicuntur Ciceronianis uersantem. Quamobrem, opusculo perlecto, plura quaesiui curiosa de Arnobio illo Gallo et forte carmina nonnulla inueni alia necnon nomen uerum eius, qui feturas Musarum tales subsignabat nomine ficto, scilicet uir eruditus atque egregius Latinista Francogallicus Ioannes Soubiran, auctor multorum libellorum de re metrica prosodicaque atque interpres clarus scriptorum Romanorum diuersorum.  Etenim inter carmina inuenta huius Arnobii Galli hodiernique unum Durae uirtutis amator * inscriptum prae alia studium meum diuersis causis mouerun t, quorum uersus nunc me sinite, le...

De discipulis linguae Latinae quadratis

'οἷον τὸν ἀγαθὸν ἄνδρα φάναι εἶναι  τετράγωνον  μεταφορά (ἄμφω γὰρ τέλεια)'          Diuturni silentii, candidi lectores, quo eram his temporibus usa, non timore aliquo, sed partim angore, partim lassitudine, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae uellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. Hodie quidem autumnus initium apud nos capit, momentum idoneum ad rumpendum post multos dies silentium spissum huius scriptorii, nam tempus anni, in quo aura acuta arbores premere quasi falce ac pannis ex aureis rubrisque foliis contextis humum induere uidetur, cor semper excitat meum, ut consilia capiam noua, quae caput autem auertere conatur in fugam.       Hodie quidem denuo pedes meos paruulos in scriptorium hoc post multos dies intrare impero, nesciente ore quid dicturum sit, sciente autem mente quid sentiat. Verba enim desunt, sensus supersunt, ut solet, mihi. Attamen breuiter nonnullas cogitationes illustrare conabor...

Somnia aurea deo Hermae

Imagen
Somnia Hermae    Hodie luctuosissimus atque acerbus dies est Genti Classicae Hispanicae, maxime Valentinae Saguntinaeque, nam Hermes noster Maximus, post dies aliquot inter somnia contendens muta, geminis aera secauit pennis solearum atque ad Olympum silens uolauit magnum et longum, ubi Musae pedibus pulsantes eum acceperunt mansuetiores in aeternum.          Nisi fatum inuidisset crudele congressui exspectatissimo promissoque, Saguntum testimonium nobis fuisset amicitiae perfectae, nunc tamen quasi mutilae atque decurtatae.      Bene semper ambula, Hermes, inter Olympiades necnon ex caelo magno longoque conserua et tuere Gentem Classicam. Vincere doctus,  Hermes omnia solus  atque ter unus.

In lente unguentum: 'De Hispaniola' (1535) Iohannis Maldonati

Imagen
     Nuper compertum habui de nouissima editione anno 2011 in lucem edita operis ab Ioanne Maldonato, magistro Burgalensi, compositi Plautum admodum redolentis, cuius inscriptio est "Hispaniola", Burgis anno 1535 euulgati, quae fabula tamen iam scripta esse inde ab anno 1519 uidetur, ut sapientiorum opinio fert. D e quo libro iucundissimo abhinc aliquot hebdomades lineas nonnullas scripsi querula , quia editio altera Barcinonensis anni 1983 ex primis paginis ostendebat menda haud pauca, praesertim in textu Latino, nam de interpretamento nihil mali habeo quod dicam.  Ioannis Maldonati 'Hispaniola': "The Spanish Woman": A Spanish View of Marriage Choices in the Reformation,  translated with an introduction by Warren S. Smith & Clark Colahan. ISBN-13: 978-087462-711-7-4. ©2011     Nouissima quidem editio haec ab Americanis quibusdam parata est ideoque per Deos omnes et superos et inferos orabam, ne haec ultima fetura ingenii in Orbe Nouo ort...

De uiatoribus uoluptariis

Imagen
      Leuiter disceptabamus abhinc aliquot dies in quodam foro Retis Vniuersalis de uoce q.e. apud nos "turistas", quos quidam appellauit "periegetas", eos nempe "qui ex sua patria in alias videndi et oblectandi causa iter faciunt". Cui autem ego respondit eos, quos ille describeret, appellari solere " uiatores uoluptarios ". Quod me recte dicere ille arguit, sed ipse malebat uno uerbo uti eoque, ut uidetur, Graeco. At ὁ περιηγητής est, nisi fallor, quidam itineris ductor aut dux uel etiam locorum descriptor, unde si quis esset qui mallet uno uerbo uti eoque Graeco ad uiatores tales uoluptarios describendos, legat quoque Ciceronem, qui uoce usus est q.e.  φιλοθέωρος . At genus uiatorum uoluptariorum siue philotheorum , qui ex patria in alias gentes spectandi gratia et animi causa itinera faciunt, uarium quidem est, ut mea opinio fert, atque haud omnes "turistae" sunt tales, quales nouas terras nouaque loca semper uisere cupiunt stud...

De tempore futuro

Imagen
Erlich

Res arcanae

     Nuper comperi comentarios periodicos q.t. Humanitas fieri posse euoluere fere integros per Rete Vniuersale inde ab anno primo in quibus in lucem editi fuerunt, id est ab anno 1947, sub ductu auspicioque 'Instituti Studiorum Classicorum' in Vniuersitate Lusitana Conimbrigensi. Et dum fasciculos et symbolas rimabar uarias, non solum unam aut alteram commentationem Latine scriptam, sed etiam carmina Latina nonnulla atque epistulam unam  offendi. Infeliciter haec paucissima scripta "Ad nouam Latinitatem" attinentia tantum euulgata fuerunt in duobus fasciculis, scilicet in eis quibus numeri sunt 2 et 3: saeculum quidem uicesimum dimidium uidetur quasi testimonium ultimum istius nouae Latinitatis.       Vtcumque res sese habet, ecce uobis, lectores lectricesque beneuolentes saeculi uicesimi primi, carmen quoddam, cuius argumentum studium excitauit meum, utpote quod oppido congruere uideatur moribus socialibus nostrorum temporum hodiernorum, u...

Vbi sol Caelum aestiua luce reclusit

Imagen
      Heri epistolium accepi optimum nuntium continens, utpote quo me certiorem faceret numerum participum in proximo Cursu Aestivo Latinitatis Vivae Matritensi mense Augusto exeunte celebraturo, usque ad numerum 80um ascendisse, quem iam certe hunc clausum habetur. Ecce Cursus huius praeconium:        Cum uideremus multa et diuersa seminaria in Europa et America esse, in quibus Latinitas uiua coleretur, desiderabamus conciuibus Hispanis in propinquo esse Latinum seminarium. Itaque Hispanis aliisque Latinitatem Viuam amantibus Cursum aestiuum quotannis Matriti instituere decreuimus. Quare praebemus: Consilio Scientifico fauente, Consociatione CulturaClasica.com cooperante, Circulo Latino Matritensi et aliis Circulis Latinis Hispaniae adiuuantibus, a situ retiali AcademiaLatina.org incohatum et institutum: Pergatis legere hic       Gaudendum quidem est nobis omnibus Latinae linguae amantibus pro successu ...

De natura ac sonitu linguarum

    Abhinc aliquot menses commentationem scripsi insulsam de sermone Latino quem infidelis describebam quasi amasium coram loquela natiua Hispanica et inde locum quendam adiunxi uel potius progymnasma ab Iacobo Pontano elucubratum, quod de discrimine inter linguas diuersas agebatur atque de praecellentia linguae Latinae:   Dulcis est Gallica? dulcior Latīna. Virīlis est Hispānica? uirilior Latīna. Tenera quōdammodō Italica? tenerior Latīna. Grauissima putātur Germānica, numerōsa Hebraea? haec quoque in Latīnā cumulātē reperiuntur. et quia Graecae partus ac fīlia est,quis negābit eam māternīs dōtātam laudibus? quis herēditātem pulcherrimam atque amplissimam ipsī relīctam ībit īnfitiās?      Tunc mirabar uerba Pontaniana, quoniam, si de ceteris linguis ex haud parua parte ei adsentiri poteram (praesertim de dulcedine Gallicae et de teneritate Italicae et de grauitate Germanicae; de numerositate  autem Hebraicae mihi ignota sententiam proferre nequ...