Entradas

De puellis Erasmianis

    Modo legi commentarium Hispanice scriptum, quem sodalis Pinarius quibusdam puellis Erasmianis  dicauit ipse miratus, quod discipulae duae e Russia oriundae, quae scholis Latinis ab eo modulatis intersunt stipendii academici Europaei gratia, cui nomen "Erasmus" est, discipulis Hispanicis longe praecellebant et elocutione et ingenio necnon usu uariarum linguarum. Iuuenes autem nostrates queri misellos Pinarius ostendebat, quippe qui innumeras regulas grammaticas memoria tenere non ualerent. Collega enim ante oculos unius eorum misellorum posuit exemplum discipulorum qui arti geometricae et medicinae aliisque disciplinis ad rerum naturam attinentibus student, qui multa nomina ac praecepta abstracta ediscere debebant. Cui discipulus respondit querulus: "Vae, magister, sed nos ipsi  ingeniarii non sumus!".            Quibus perlectis, in mentem statim uenit Ioannis Maldonati locus hic sua e Paraenesi ad politiores literas aduersus gr...

De cauponula oppidana 'güichi' dicta

Imagen
    Heri noctu dum ambulabamus pompas religiosas inspicientes (nam diebus festibus fruimur paschalibus Sanctae Hebdomadis), in cauponulam Europae optimam, quae tantummodo apud nos oppidanos Insulae Legionensis nomine " güichi " dicta inuenies, intrauimus audaces, ubi poculum uini et caseum in oleo conditum, quod nomine "emborrao" uocitamus, sapidisimum gustauimus. Multis quidem imaginibus antiquis et lagoenis puluere sordidis et pernis suillis e lacunari suspensis miserrima cauponula ornata (ut ita dicam) erat, sed omnium ornamentorum studium admodum excitauit meum hoc quod infra uobis appono, cui titulus est "Domestica remedia ad benignos morbos". Hic enim medicamenta a caupone prudenti praescripta reperire fieri potest omne genus, non solum ad amoris dolorem sed etiam ad laetitiam conjugi dandam necnon inter alios siue iocosos siue luctuosos morbos (rem miram!) ad sanandam bilem nigram siue μελαγχολίαν ! Cauponula oppidana siue "Güichi...

Salinum onychinum a Sirena aurea suspensum

Imagen
      Domi meae uel potius in culina locum tenent praecipuum salina, quod uocabulum sic numero plurali dico, quia haud unum salinum, sed tria saltem habeo (nam numero dei gaudent impari) singula salem marinum continentia. Quorum autem unum uitreum est, quod florem qui dicitur salis condit, alterum fictile est salem crassum seruans, denique tertium e materia plastica confectum leuissimum salem eumque uilissimum trium occultat. Sed quamquam tria salina e materia diuersa confecta sunt, in singulis salem semper asseruo coopertum, ne facile humido tempore colliquescat aut pingui culinae contactu squaleat. Numquam enim salem seruo atque ad mensam affero sine tegumento.        Hodie per Rete omnium gentium nauigans imaginem offendi miram, quam non uideram umquam de salino quodam luxurioso decimo sexto saeculo ficto. Quippe mihi notum erat alterum salinum illud a Benuenuto Cellini  fere totum ex auro confectum, quod in Museo Vindobonensi spectare f...

Qualis sit terrae odor

Imagen
    Femina sum quae paucis contenta est, paucis eget. Si ergo dies appropinquant eorum, in quibus mos est dona dari a necessariis amicisque, nempe diebus natalibus aut Nataliciis, duo sunt genera munerum quibus magnopere delector: alterum uidelicet genus 'eruditissimum' uocitatur, alterum autem 'corruptissimum', quod ab historico illo naturae dicitur, scilicet unguenta.     Etenim, quamquam fere compertum habemus nullum esse librum tam malum, ut non aliqua parte prossit atque ad uirtutem prudentiamque ducat, unguenta tamen si mihi quaeranda sint ulla, quibus diu delecter, potius quam summa acerrimaque suauitate condita emere deberem moderata illa quae, ut in Ciceronis monumentis inuenitur, magis 'terram' [1], teste Plinio , quam 'crocum' sapiant, quando in genere illo magis iuuare dicatur quaedam ipsius uitii seueritas.    Multa quidem genera unguentorum olui et probaui super cutem, sed numquam mecastor gustaui nonnullum quod terram 'sapere...

Septem iam annos

Imagen
        Saepe superioribus his annis, cum per Rete omnium gentium nauigauissem, necesse mihi fuit Scyllas callide effugere, Charybdes sollerter cauere, maxime utpote quae nauarcha sim inermis et paene solitaria maria pistrium et beluarum marinarum et archipiratarum scatentia ingressa, sed fatendum est nonnumquam nauitis inopinatis obuiam fuisse eisque gratissimis, qui fiduciam reddunt itineris per Rete Vniuersale.              Abhinc enim paucas hebdomades casu offendi -quadam in pagina nefanda- nomen cuiusdam poetae, cuius carmina Latina mihi cordi admodum sunt, non tantum quod uiuida optimaque mihi esse uidentur, sed etiam quod rarius est inuenire poetas Latine concinnantes nostris diebus, multo rarius si poeta est mulier.                  Etenim Annae E. Radke carmina, quorum exemplar nouissimum Finis amorum inscriptum huius Scriptorii   pegmata iam honestat, me ita delectan...

De linguis discendis auditu

    Nonnumquam circa me audio nonnullos magistros dicentes antiquum sermonem Romanorum docendum esse rationibus similibus loquelarum hodiernarum, quibus alia ex parte assentior, a quibus autem alia ex parte dissentio. Quippe "scientia linguae Latinae ex auditu firmior acquiri posset, quemadmodum infantes loquentes non fiunt, nisi locutiones discendo loquentium , ut ait Augustinus", cuius mentionem facio ex uerbis Herberti Doting in Grege Latine Loquentium scriptis, cum de his argumentis disceptaremus, de quo adhuc animo uersor.       Fabius enim noster rectissime dixit: "Primus in eo [ sc . puero], qui scribendi legendique adeptus erit facultatem, grammaticis est locus". Si ergo nemo nostrum, hominum scilicet saeculi XXI, Latinitatem una cum lacte nutricis suxit ideoque nemini licet Latine loqui, ne legere quidem et scribere, nisi ad uiuum "simul" suxisset almum lac grammaticae Latinae, aures meas oculosque uix confido homini, qui putet Latine garri...

De spe haicu

Imagen
Manu firmiter tenetur spes suspensa: sit tibi leuis. 

Extemporanea Musa

Imagen
      Tria disticha plura diuino candidoque condimento dicata inueni in libro, cuius mentionem feci in superiore commentario, cui titulus breuiatus  Eruditionis gazophylacium (1754) est. Quae tria epigrammata compilator siue γαζοφύλαξ lectori iterum praebet sine nomine auctoris uel auctorum (pessimum morem!), sicut illud "In ancillam obesam", cuius auctor nomine Georgius Sabinus comiter mihi patefactus est a Nullo illo et sapienti et disertissimo.       Sed si illud carmen "In ancillam obesam" inuenire ipsa non potui imperita a quo compositum fuerit, haec feliciter facileque repperi eaque tria ab eodem poeta concinata, id est a D. Hieronymo Meazza Mediolanensi, Clerico Regulari, qui Extemporaneam poesim  in XII libros Epigrammatum distributam in lucem edidit Monachii, anno 1671: Lothi uxor in salis statuam conuersa Defuit uxori sal quando uixit: eodem               Extinctam sapiens condiit ...

De ui salis ad carnem a putredine seruandam

Imagen
Eruditionis γαζοφυλάκιον (1754)          "Habebat quidam ancillam obesam et praepinguem, cui pro delitiis erat frequens usus salis et uini, rogatus Herus, cur illa istis uteretur? respondit:                          Ne caro [prae]pinguis, sale non condita, putrescat,                                  Nostra uorat multum Phillis obesa salis.                          Hinc ne concipiat duros uesica lapillos,                                  Se liquido semper perluit illa mero".      Quisnam sit auctor huius epigrammatis in quandam Phyllidem, prorsus nescio, sed mihi arridet domini responsum.

De sermone Musarum

        In libro X Institutionis oratoriae Quintilianus sententiam refert miram siue ex Varrone siue potius ex Aelio Stilone sumptam quae ad sermonem Musarum pertinet:        Licet Varro Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui uellent [...].      Helius Eobanus Hessus lectori salutem dicens in opere, in quo comoediam lepidissimam Amphytrio  inscriptam commendat, cum Fabio admodum consentire uidetur, utpote qui numeris imparis uerba concinnauerit similia :              Atque ipsae si uerba uolent Latialia Musae,                      Plautino cuperent illa sonare melo.      At Nicolaus Leonicenus Vicentinus, philosophus et medicus clarissimus, qui de Plinii et plurium aliorum medicorum in medicina erroribus quattuor libros scripsit, a Fabio Eobanoque admodum dissen...