Entradas

Vtrum hodie lectoribus liceat e poetis Latinis responsum accipere

Imagen
   Multos dies Scriptorium iam non intro negotiis multis diversisque sepulta. Academia enim superesse et valere non videtur nisi congerie chartarum et formularum alta nutritaque. Adhaec hoc anno tandem aliquando mihi fiet certamen academicum, deis volentibus, unde paucisima tempora otii -proh dolor!- et horae subsicivae mihi erunt. Hodie autem Scriptorii ianuam aperire volui ad carmen servandum, quod poetria doctissima amicaque " inter principes eximiasque poetrias lyricas hodiernas est numeranda" , nomine Anna Elissa Radke mihi donavit. Tres pulcherrimae strophae Asclepiadeae IV sunt (id est, versus Glyconius una cum Asclepiadeo minore singulis strophis bis cocinnatus). In verso autem quarto necesse est hiatum facere, ut duodecim syllabas recitemus. Nam, quamquam non semper fieri potest ut de rebus metricis interrogemus auctores carminum Latinorum, forte fortuna mihi licuit interrogare et responsum poetriae statim accepi hoc: "Est hiatus propter acritatem nivium"...

Per duo lustra

Imagen
Ad Davidem aliosque iuvenes studiosos dicatum Arborem siccum aura vescentem levi vitra circumstant.      Exemplum animi nimium patientis non sum quasi altera Vlixes iactata dubio per duo lustra mari retis universalis, sed tamen, sicut homo ille sollers, omnia tempora solliciti fati non pertuli et placidae saepe fuere morae. Abhinc una hebdomade hoc scriptorium undecimum annum agebat ex quo primum ianuam aperuit suam. Curnam die natali scriptorii silui et nihil dixi, ut mos est mihi? Quia primum decem annis procul ab hac ora aberam hoc felici die terram Lusitanicam uisitans et cuidam Conventui magistorum gratanter intereram. Hebdomade iucunda exeunte fructa sum, quamvis, ut vera dicam, plures sermones serere voluissem cum tot magistris optimis. Spero saltem fore ut avicula nimis rara non visa essem atque aliquid nonnullius momenti coram auditoribus dixissem. Ego equidem multa didici non solum acroases audiens verum etiam cum participibus colloquens inter Conven...

De clarissima quadam fabula puerili

Imagen
     Filius fabulam "Le petit prince" inscriptam nunc legit a magistra scholae Francogallicae commendatam isque curiosus a me quaesivit utrum ipsa eam perlegerim necne:         - Sane, mi fili! -respondi-. Hispanice primum, deinde Francogallice puella perlegi.         - Num Latine, cara mater? -filius mirus interrogavit non dubitans quin nonnulla exstaret.         - Mm! Adhuc totam evolvi nullam - confessa sum-, quia penes me sunt tres versiones et nonnullae paginae cuiusdam editionis non venalis [1]   huius fabulae in sermonem Latinum conversae et nescio adhuc quam vel optima sit.       Filius enim Francogallice legit, sed etiam versionem Hispanicam aliquando attente inspicit, si quas sententias vel iuncturas non bene intellegit. Et locutiones verbaque sic conferens is repperit quam dissimiles inter se  nonnumquam interpretationes rerum sint.        Postqua...

De muris aedificandis

Imagen
' Caín ' pinxit et dixit

Haicu Hispalense

Imagen
Imago hic ope lucis expressa               Haicu Hispalense               Gutta cavavit                lapidem gloriosum               pertinacior

Cara mater

Imagen
       Hos dies festos qui Christi Nativitatem commemorant atque adventu nocturno Regum Magicorum finem capient, nihil maximi momenti feci nisi libenter quievi, sed hac hebdomade nuper elapsa diutius tranquillior fui quam necesse fuit, nam domo exire vix potui gravedine laborans. Heri autem noctu,  quamquam in lectulo cubabam et sub stragulo cooperta eram calida inter sternumenta molesta et tussim siccam me vexantem, carmina legere potui, inter quae in unum incidi "Reditus" inscriptum, quod e mente arcere inde nequivi ideoque vobiscum, lectores mei fideles, compartiri nunc cupio, utpote quod surrisum tenerrimum moveat, etiamsi e prima fronte tristiculum videatur.            A poeta recentiore scriptum nomine Ioannis Pascoli  carmen mihi placuit quod id quod ille versibus choliambis concinnavit,  non tantum tamquam filia sensissem, sed potius filio ego ipsa procul dubio idem dixissem: Eamus: esse nuntium ferunt...

In varietate concordia

Imagen
In varietate concordia   ( UE ) Europa his temporibus magis discors esse quam umquam fuisse videtur, maxime postquam sermo ac cultus Graecus Romanusque quasi arbor milenaria ab altissimis suis radicibus evulsus sit.   Quamobrem nomina subnotemus, lectores lectricesque fideles et candidi et prudentes, ut adjuvemus linguam Latinam Europaeum sermonem denuo fieri una cum aliis XXIV linguis publicis Europaeis !  Primum autem   S apere A gere L oqui  audeamus, deinde nomina subnotemus  HIC . 

De germine ex ramo sicco nascenti

Imagen
Haicu Tusculanum Ex ramo sicco radiis partum solis germen nascitur      Vobis promiseram, lectores mei fideles, me incolumen domum reditam omnia libenter illustraturam esse illa quae in recentissimo itinere acta fuerint, negotiis academicis maximi momenti Gadibus absolutis. Omnia ergo ex sententia fuerunt, sed mihi confitendum est numquam tam fatigatam et onere fessam me sensisse quam hebdomade sequenti itineris. Nam res omnes perpensas, quae diebus superioribus et in ora Vandalica Hispaniae meridionalis et in Villa illa splendida Novi Tusculi sita peractae fuerunt, ego ipsa videbar umeris eas sustinere tamquam globum plumbeum. Hodie autem hoc onere levata et mente paululum requieta refectaque spero fore ut vobis enarrare possim ea quae in sede illa Humanitatis ipsa vixi, audivi, spectavi et sentivi, quod difficillimum sane erit.      Circa horam primam post meridiem in Villam Falconeriam advenimus, unde vix tres horas dormive...

Contraria iuxta se posita magis elucescunt?

Imagen
         Cras hebdomas incipit dies continens maxime contrarios atque inter se oppositos, quos iam multos menses exspectabam, unde spero fore ut omnia tandem aliquando magis elucescant, utpote quorum decursus laboriosus fuerit et admodum negotiosus, nihil autem rei habens cum Musis mansuetoribus et litteris politioribus. Hebdomadis enim priores dies erunt insubidi et insulsi et inanes, plenissimi numerorum, partium centesimarum, formularum, tabularum atque innumerarum chartarum grapheocraticarum, quae omnia uno abhinc anno paraueram. Existimatores enim uel inspectores ad Facultatem nostram tandem aduenient, ut decernant utrum Gradibus octo nostris academicis liceat alios sex annos disciplinis philologicis instituere necne. Et quomodo illi hoc agent? Documentum per annum totum superiorem, inquam, paratum ipsi rimabuntur et postea moderatores Graduum, professores, discipulos nunc studentes atque etiam egressos, omnes denique qui in Facultate Phil...

Philomusi duo carmina ad lectorem Plinianum

Imagen
     Postquam nouus cursus scholasticus initium ceperit, documenta grapheocratica et opuscula academica onerosa scribere non desii, nam Nouember mensis appropinquat calidus. Etiam anno continenti, deis uolentibus, celebrabuntur et conuentus magistrorum, cui interesse maximo honori mihi erit, et publicum periculum ad inanem cathedram occupandam Gaditanam. Incepta enim et proposita describere debeo de peruestigationibus meis academicis, qua de causa multum Hispanice aliisque linguis hodiernis indago perscruto uestigo, paucum autem tempus subseciuum et otiosum ad Latine legendum scribendumque mihi est. Haec est Academia. At cum lucubrationes meae de rebus Plinianis uersanda sint, occasionem capere hodie decreui ad utrumque opus faciendum, alterum taediosius, alterum iucundius.     Vobiscum ergo compartiri nunc uolo duo epigrammata, quae forte inueni dum quasdam editiones Plinianas quaerebam. Sic enim frui simul possum pensis academicis et carminibus Latin...