MONTANVS HEBDOMADIS FINIS

Post prandium ex Leonis Insula discedo bene comitata marito et liberis. Totum hebdomadis finem agamus Gaditanis in montibus (Hispanice dictum est Parque Natural de la Sierra de Grazalema) ad fruendam naturam, montanam pacem. Raptim scribo quia hora fugit. Cursim abeo.
Quamquam ordinatrum mecum non iter facit, hippoperas tamen sarcinasque fero plenas chartarum. Die Lunae coetus maximi momenti in Facultate est, alius quoque hebdomade continenti. Quid est, Sandra? Num fieri non potest caput mentemque requiescere per duos uel tres dies? Accidit idem quam ultimos menses: noua curricula academica, noui Gradus Tituli, nouae disciplinarum schedae, noua, noua, noua... quae semper imminent, sed nihil mutatur umquam... Adhuc nequaquam scimus qui nobis erunt Noui Tituli -non solum Gadibus, sed etiam nostra in Baetica terra-, sed necesse est implere atque exarare milia schedarum chartarumque. Me sentio tamquam coactam aedificium ex tecto exstruere.

Sed laborum tantorum culpa poenaque meae sunt: "Euitata Charybdi in Scyllam incidi". Atque incedo pariter atque ille Sisyphus grauissimum et rediturum saxum pulsans optansque id colocare supremo in monte.
Attamen, conabor placidis auris uesci fruique una cum famila montana pulchrae terrae meae pace. O optata Natura, ad te moxmox ueniam! Quantum aurâ tuâ indigeo!
Valete cari amici, ualete dilectae amicae, beneuoli lectores lectricesque atque alumni, nescio quousque. Post diem Lunae plura alia munera relicta mihi sumenda sunt, sed omnia scripta uestra pergam legere, legere ac legere.


*Ad legendam imaginis descriptionem premite hic

Comentarios

  1. Optimum tibi exopto iter et spero fore ut quandam pacem invenias -- atque ut chartas schedasque taediosas deponas et natura, montibus, auris fruaris!

    ResponderEliminar
  2. Cura et natura fruator! :)

    ResponderEliminar
  3. Anónimo21:31:00

    Hummm, quam pulcher saltus! Qui quidem novit me, nam quinque vel sex annis eum percurri. Nonne in Ubrique dormivimus? Ita, ibi puto.

    ResponderEliminar
  4. Anónimo21:32:00

    A, scribere potui. Anonimus prior meus, Thersitae, est. Vale, Sandra.

    ResponderEliminar
  5. Optimus hebdomadis finis fuit, amice Nemo, atque quandam pacem inueni, non plenam quia liberi iracundi lassique fuerunt per tramitem «del Rabel» et «abietum pinsaponum». Circa octo chiliometra perambulauit filiolus Xauierus!

    Chartas schedasque deponere non fieri potuit (uesperi, ante cenam, et noctu, ante quam dormitum irem, taediosas chartas legi), sed totam per diem natura, montibus, limpida aura admodum fructa sum, amica Alhana Liuilla.

    Tibi assentior, Thersita amice, quam pulcherrimus saltus! Si quinque uel sex abhinc annos amici notique fuissemus, mihi placuisset ostendere tibi tuisque comitibus meam pulcherrimam prouinciam Gaditanam, saltem illam montanam regionem una cum suis albis pagis siue oppidis.

    Vale atque ualete plurimum omnes

    ResponderEliminar
  6. Ego quoque pagis montisque Gaditanis Saturni maxime diebus fruor. Itaque tibi plene consentio. Optime valeas.

    ResponderEliminar
  7. Num pagis montisque Gaditanis frueris uectus Tulliana cara birota?
    Cura quoque et ualeas optime, sodalis Eduarde!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria